|
HOME
[Deutsch,
English,
Español,
Français,
Italiano,
Latine,
Português] |
|
|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO DOGMATICA DE DIVINA REVELATIONE
DEI
VERBUM
1 .
Dei verbum religiose audiens et fidenter proclamans, Sacrosancta Synodus verbis
S. Ioannis obsequitur dicentis: "Adnuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat
apud Patrem et apparuit nobis: quod vidimus et audivimus adnuntiamus vobis, ut
et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum
Filio eius Iesu Christo" (1 Io 1,2-3). Propterea, Conciliorum Tridentini
et Vaticani I inhaerens vestigiis, genuinam de divina revelatione ac de eius
transmissione doctrinam proponere intendit, ut salutis praeconio mundus
universus audiendo credat, credendo speret, sperando amet (1).
Caput I
DE IPSA REVELATIONE
2 .
Placuit Deo in sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere
sacramentum voluntatis suae (cf. Eph 1,9), quo homines per Christum,
Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae
naturae consortes efficiuntur (cf. Eph 2,18; 2 Petr 1,4).
Hac itaque revelatione Deus invisibilis (cf. Col 1,15; 1 Tim 1,17)
ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex
33,11; Io 15,14-15) et cum eis conversatur (cf. Bar 3,38),
ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat. Haec revelationis
oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut opera, in
historia salutis a Deo patrata, doctrinam et res verbis significatas manifestent
ac corroborent, verba autem opera proclament et mysterium in eis contentum
elucident. Intima autem per hanc revelationem tam de Deo quam de hominis salute
veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius
revelationis exsistit (2).
3 .
Deus, per Verbum omnia creans (cf. Io 1,3) et conservans, in rebus
creatis perenne sui testimonium hominibus praebet (cf. Rom 1,19-20) et,
viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio
Semetipsum manifestavit. Post eorum autem lapsum eos, redemptione promissa, in
spem salutis erexit (cf. Gen 3,15) et sine intermissione generis humani
curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt,
vitam aeternam daret (cf. Rom 2,6-7). Suo autem tempore Abraham
vocavit, ut faceret eum in gentem magnam (cf. Gen 12,2-3), quam post
Patriarchas per Moysen et Prophetas erudivit ad se solum Deum vivum et verum,
providum Patrem et iudicem iustum agnoscendum, et ad promissum Salvatorem
expectandum, atque ita per saecula viam Evangelio praeparavit.
4 .
Postquam vero multifariam multisque modis Deus locutus est in Prophetis,
"novissime diebus istis locutus est nobis in Filio" (Hebr 1,1-2). Misit
enim Filium suum, aeternum scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut
inter homines habitaret iisque intima Dei enarraret (cf. Io
1,1-18). Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, "homo ad homines" missus (3),
"verba Dei loquitur" (Io 3,34), et opus salutare consummat quod dedit ei
Pater faciendum (cf. Io 5,36; 17,4). Quapropter Ipse, quem qui
videt, videt et Patrem (cf. Io 14,9), tota Suiipsius praesentia ac
manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte
sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis,
revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat, Deum nempe
nobiscum esse ad nos ex peccati mortisque tenebris liberandos et in aeternam
vitam resuscitandos.
Oeconomia ergo christiana, utpote
foedus novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova revelatio
publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi
(cf. 1 Tim 6,14 et Tit 2,13).
5. Deo
revelanti praestanda est oboeditio fidei (cf. Rom 16,26; coll.
Rom 1,5; 2 Cor 10,5-6), qua homo se totum libere Deo
committit "plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium" praestando
(4) et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo. Quae fides ut praebeatur,
opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti
auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det
"omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati"(5), Quo vero
profundior usque evadat revelationis intelligentia, idem Spiritus Sanctus fidem
iugiter per dona sua perficit.
6.
Divina revelatione Deus Seipsum atque aeterna voluntatis suae decreta circa
hominum salutem manifestare ac communicare voluit, "ad participanda scilicet
bona divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant"(6).
Confitetur Sacra Synodus, "Deum, rerum
omnium principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis
certo cognosci posse" (cf. Rom 1,20); eius vero revelationi tribuendum
esse docet, "ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non
sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma
certitudine et nullo admixto errore cognosci possint" (7).
Caput II
DE DIVINAE REVELATIONIS TRANSMISSIONE
7.
Quae Deus ad salutem cunctarum
gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra
permanerent omnibusque generationibus transmitterentur. Ideo Christus Dominus,
in quo summi Dei tota revelatio consummatur (cf. 2 Cor 1,20 et
3,16 - 4,6), mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per
Prophetas Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et
salutaris veritatis et morum disciplinae omnibus praedicarent (8), eis dona
divina communicantes. Quod quidem fideliter factum est, tum ab Apostolis, qui in
praedicatione orali, exemplis et institutionibus ea tradiderunt quae sive ex
ore, conversatione et operibus Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto
suggerente didicerant, tum ab illis Apostolis virisque apostolicis, qui, sub
inspiratione eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis scriptis mandaverunt (9).
Ut autem Evangelium integrum et vivum
iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos,
ipsis "suum ipsorum locum magisterii tradentes" (10). Haec igitur Sacra Traditio
et Sacra utriusque Testamenti Scriptura veluti speculum sunt in quo Ecclesia in
terris peregrinans contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum
videndum facie ad faciem sicuti est perducatur (cf. 1 Io 3,2).
8 .
Itaque praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo
exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari
debebat.
Unde Apostoli, tradentes quod et ipsi
acceperunt, fideles monent ut teneant traditiones quas sive per sermonem sive
per epistulam didicerint (cf. 2 Thess 2,15), utque pro semel sibi tradita
fide decertent (cf. Iud 1,3) (11). Quod vero ab Apostolis traditum est,
ea omnia complectitur quae ad Populi Dei vitam sancte ducendam fidemque augendam
conferunt, sicque Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque
generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit.
Haec quae est ab Apostolis Traditio sub
assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit (12): crescit enim tam rerum
quam verborum traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium,
qui ea conferunt in corde suo (cf. Lc 2,19 et 51), tum ex intima
spiritualium rerum quam experiuntur intelligentia, tum ex praeconio eorum qui
cum episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt. Ecclesia
scilicet, volventibus saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit,
donec in ipsa consummentur verba Dei.
Sanctorum Patrum dicta huius
Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in praxim
vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur. Per eandem Traditionem
integer Sacrorum Librorum canon Ecclesiae innotescit, ipsaeque Sacrae Litterae
in ea penitius intelliguntur et indesinenter actuosae redduntur; sicque Deus,
qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii sui Sponsa
colloquitur, et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii in Ecclesia, et
per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem inducit, verbumque
Christi in eis abundanter inhabitare facit (cf. Col 3,16).
9.
Sacra Traditio ergo et Sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque
communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum
quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt. Etenim Sacra Scriptura est
locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur; Sacra autem
Traditio verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum,
successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis,
praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant; quo fit ut Ecclesia
certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam Sacram Scripturam hauriat.
Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda
est (13).
10
Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt
Ecclesiae commissum cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in
doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter
perseverat (cf. Act 2,42 gr.), ita ut in tradita fide tenenda,
exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio (14).
Munus autem authentice interpretandi
verbum Dei scriptum vel traditum (15) soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum
est (16), cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur. Quod quidem
Magisterium non supra verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod
traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente,
pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei
deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit.
Patet igitur Sacram Traditionem, Sacram
Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita
inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque
simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem
efficaciter conferant.
Caput III
DE SACRAE SCRIPTURAE DIVINA INSPIRATIONE ET DE EIUS INTERPRETATIONE
11 .
Divinitus revelata, quae in Sacra Scriptura litteris continentur et prostant,
Spiritu Sancto afflante consignata sunt. Libros enim integros tam Veteris quam
Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica
fide pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante
conscripti (cf. Io 20,31; 2 Tim 3,16; 2 Pt 1,19-21;
3,15-16), Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt (17).
In sacris vero libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac
viribus suis utentes adhibuit (18), ut Ipso in illis et per illos agente (19),
ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent (20).
Cum ergo omne id, quod
auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu
Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa
Litteris Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere
profitendi sunt (21). Itaque "omnis Scriptura divinitus inspirata et utilis ad
docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia: ut perfectus
sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus" (2 Tim 3,16-17, gr.).
12 .
Cum autem Deus in Sacra Scriptura per homines more hominum locutus sit (22),
interpres Sacrae Scripturae, ut perspiciat, quid Ipse nobiscum communicare
voluerit, attente investigare debet, quid hagiographi reapse significare
intenderint et eorum verbis manifestare Deo placuerit.
Ad hagiographorum intentionem eruendam
inter alia etiam genera litteraria respicienda sunt.
Aliter enim atque aliter veritas in
textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel poeticis, vel in aliis
dicendi generibus proponitur et exprimitur.
Oportet porro ut interpres sensum
inquirat, quem in determinatis adiunctis hagiographus, pro sui temporis et suae
culturae condicione, ope generum litterariorum illo tempore adhibitorum
exprimere intenderit et expresserit (23). Ad recte enim intelligendum id quod
sacer auctor scripto asserere voluerit, rite attendendum est tum ad suetos illos
nativos sentiendi, dicendi, narrandive modos, qui temporibus hagiographi
vigebant, tum ad illos qui illo aevo in mutuo hominum commercio passim adhiberi
solebant (24).
Sed, cum Sacra Scriptura eodem Spiritu
quo scripta est etiam legenda et interpretanda sit (25), ad recte sacrorum
textuum sensum eruendum, non minus diligenter respiciendum est ad contentum et
unitatem totius Scripturae, ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis et
analogiae fidei. Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad Sacrae
Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato
studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi
Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae verbi Dei servandi et
interpretandi divino fungitur mandato et ministerio (26).
13 .
In Sacra Scriptura ergo manifestatur, salva semper Dei veritate et sanctitate,
aeternae Sapientiae admirabilis condescensio, "ut discamus ineffabilem Dei
benignitatem, et quanta sermonis attemperatione usus sit, nostrae naturae
providentiam et curam habens" (27). Dei enim verba, humanis linguis expressa,
humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim Aeterni Patris Verbum, humanae
infirmitatis assumpta carne, hominibus simile factum est.
Caput IV
DE VETERE TESTAMENTO
14 .
Amantissimus Deus totius humani generis salutem sollicite intendens et
praeparans, singulari dispensatione populum sibi elegit, cui promissiones
concrederet. Foedere enim cum Abraham (cf. Gen 15,18) et cum plebe Israel
per Moysen (cf. Ex 24,8) inito, populo sibi acquisito ita Se tamquam
unicum Deum verum et vivum verbis ac gestis revelavit, ut Israel, quae divinae
essent cum hominibus viae experiretur, easque, ipso Deo per os Prophetarum
loquente, penitius et clarius in dies intelligeret atque latius in gentes
exhiberet (cf. Ps 22,28-29; 96 1-3; Is 2,1-4; Ier 3,17).
Oeconomia autem salutis ab auctoribus sacris praenuntiata, enarrata atque
explicata, ut verum Dei verbum in libris Veteris Testamenti exstat; quapropter
hi libri divinitus inspirati perennem valorem servant: "Quaecumque enim scripta
sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem
Scripturarum spem habeamus" (Rom 15,4).
15 .
Veteris Testamenti oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi
universorum redemptoris Regnique Messianici adventum praepararet, prophetice
nuntiaret (cf. Lc 24,44; Io 5,39; 1 Pt 1,10) et variis
typis significaret (cf. 1 Cor 10,11). Veteris autem Testamenti libri, pro
condicione humani generis ante tempora instauratae a Christo salutis, Dei et
hominis cognitionem ac modos quibus Deus iustus et misericors cum hominibus agit,
omnibus manifestant. Qui libri, quamvis etiam imperfecta et temporaria
contineant, veram tamen paedagogiam divinam demonstrant (28). Unde iidem libri,
qui vivum sensum Dei exprimunt, in quibus sublimes de Deo doctrinae ac salutaris
de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur, in quibus
tandem latet mysterium salutis nostrae, a Christifidelibus devote accipiendi
sunt.
16
Deus igitur librorum utriusque Testamenti inspirator et auctor, ita sapienter
disposuit, ut Novum in Vetere lateret et in Novo Vetus pateret (29). Nam, etsi
Christus in sanguine suo Novum Foedus condidit (cf. Lc 22,20; 1 Cor
11,25), libri tamen Veteris Testamenti integri in praeconio evangelico assumpti
(30), in Novo Testamento significationem suam completam acquirunt et ostendunt (cf.
Mt 5,17; Lc 24,27; Rom 16,25-26; 2 Cor 3,14-16),
illudque vicissim illuminant et explicant.
Caput V
DE NOVO TESTAMENTO
17 .
Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti (cf. Rom 1,16),
in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet.
Ubi enim venit plenitudo temporis (cf. Gal 4,4), Verbum caro factum est
et habitavit in nobis plenum gratiae et veritatis (cf. Io 1,14). Christus
Regnum Dei in terris instauravit, factis et verbis Patrem suum ac Seipsum
manifestavit, atque morte, resurrectione et gloriosa ascensione missioneque
Spiritus Sancti opus suum complevit. Exaltatus a terra omnes ad Seipsum trahit (cf.
Io 12,32, gr.), Ipse qui solus verba vitae aeternae habet (cf.
Io 6,68). Hoc autem mysterium aliis generationibus non est patefactum, sicut
nunc revelatum est sanctis Apostolis Eius et Prophetis in Spiritu Sancto (cf.
Eph 3,4-6, gr.), ut Evangelium praedicarent, fidem in Iesum Christum
ac Dominum excitarent et Ecclesiam congregarent. Quarum rerum scripta Novi
Testamenti exstant testimonium perenne atque divinum.
18 .
Neminem fugit inter omnes, etiam Novi Testamenti Scripturas, Evangelia merito
excellere, quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati,
Salvatoris nostri, vita atque doctrina.
Quattuor Evangelia
originem apostolicam habere Ecclesia semper et ubique tenuit ac tenet. Quae enim
Apostoli ex mandato Christi praedicaverunt, postea divino afflante Spiritu, in
scriptis, ipsi et apostolici viri nobis tradiderunt, fidei fundamentum,
quadriforme nempe Evangelium, secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem (31).
19 .
Sancta Mater Ecclesia firmiter et constantissime tenuit ac tenet quattuor
recensita Evangelia, quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter
tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum
salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est (cf. Act
1,1-2). Apostoli quidem post ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et
fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus
gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis (32) edocti, fruebantur
(33). Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis
aut ore aut iam scripto traditis seligentes, quaedam in synthesim redigentes,
vel statui ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii
retinentes, ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent (34).
Illa enim intentione scripserunt, sive ex sua propria memoria et recordatione,
sive ex testimonio illorum "qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt
sermonis", ut cognoscamus eorum verborum de quibus eruditi sumus, "veritatem" (cf.
Lc 1,2-4).
20 .
Novi Testamenti canon praeter quattuor Evangelia etiam epistulas sancti Pauli
aliaque scripta apostolica Spiritu Sancto inspirante exarata continet, quibus,
ex sapienti Dei consilio, ea quae sunt de Christo Domino confirmantur, genuina
Eius doctrina magis magisque declaratur, salutifera virtus divini operis Christi
praedicatur, Ecclesiae initia ac admirabilis diffusio narrantur eiusque
consummatio gloriosa praenuntiatur.
Apostolis enim
suis Dominus Iesus sicut promiserat affuit (cf. Mt 28,20) et iis
Paraclitum Spiritum misit, qui eos in plenitudinem veritatis induceret (cf.
Io 16,13).
Caput VI
DE SACRA SCRIPTURA IN VITA ECCLESIAE
21 .
Divinas Scripturas sicut et ipsum Corpus dominicum semper venerata est Ecclesia,
cum, maxime in sacra Liturgia, non desinat ex mensa tam verbi Dei quam Corporis
Christi panem vitae sumere atque fidelibus porrigere. Eas una cum Sacra
Traditione semper ut supremam fidei suae regulam habuit et habet, cum a Deo
inspiratae et semel pro semper litteris consignatae, verbum ipsius Dei
immutabiliter impertiant, atque in verbis Prophetarum Apostolorumque vocem
Spiritus Sancti personare faciant. Omnis ergo praedicatio ecclesiastica sicut
ipsa religio christiana Sacra Scriptura nutriatur et regatur oportet. In sacris
enim libris Pater qui in caelis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis
sermonem confert; tanta autem verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae
sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae
spiritualis fons purus et perennis exstet. Unde de Sacra Scriptura excellenter
valent dicta: "Vivus est enim sermo Dei et efficax" (Hebr 4,12), "qui
potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus" (Act
20,32; cf. 1 Thess 2,13).
22 .
Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet. Qua de causa
Ecclesia inde ab initiis graecam illam antiquissimam Veteris Testamenti
versionem a LXX viris nuncupatam ut suam suscepit; alias vero versiones
orientales et versiones latinas, praecipue illam quam Vulgatam vocant, semper in
honore habet. Cum autem verbum Dei omnibus temporibus praesto esse debeat,
Ecclesia materna sollicitudine curat, ut aptae ac rectae exarentur in varias
linguas versiones, praesertim ex primigenis Sacrorum Librorum textibus. Quae si,
data opportunitate et annuente Ecclesiae auctoritate, conficiantur communi etiam
cum fratribus seiunctis nisu, ab omnibus christianis adhiberi poterunt.
23 .
Verbi incarnati Sponsa, Ecclesia nempe, a Sancto Spiritu edocta, ad profundiorem
in dies Scripturarum Sacrarum intelligentiam assequendam accedere satagit, ut
filios suos divinis eloquiis indesinenter pascat; quapropter etiam studium
sanctorum Patrum tum Orientis tum Occidentis et sacrarum Liturgiarum rite fovet.
Exegetae autem catholici, aliique Sacrae Theologiae cultores, collatis sedulo
viribus, operam dent oportet, ut sub vigilantia Sacri Magisterii, aptis
subsidiis divinas Litteras ita investigent et proponant, ut quam plurimi divini
verbi administri possint plebi Dei Scripturarum pabulum fructuose suppeditare,
quod mentem illuminet, firmet voluntates, hominum corda ad Dei amorem accendat
(35). Sacra Synodus Ecclesiae filiis, biblicarum rerum cultoribus, animum addit,
ut opus feliciter susceptum, renovatis in dies viribus, omni studio secundum
sensum Ecclesiae exsequi pergant (36).
24 .
Sacra Theologia in verbo Dei scripto, una cum Sacra Traditione, tamquam in
perenni fundamento innititur, in eoque ipsa firmissime roboratur semperque
iuvenescit, omnem veritatem in mysterio Christi conditam sub lumine fidei
perscrutando. Sacrae autem Scripturae verbum Dei continent et, quia inspiratae,
vere verbum Dei sunt; ideoque Sacrae Paginae studium sit veluti anima Sacrae
Theologiae (37). Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi,
pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in qua
homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque
virescit.
25 .
Quapropter clericos omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut diaconi
vel catechistae ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra atque
exquisito studio in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat "verbi
Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus auditor" (38), dum verbi
divini amplissimas divitias, speciatim in sacra Liturgia, cum fidelibus sibi
commissis communicare debet. Pariter Sancta Synodus christifideles omnes,
praesertim sodales religiosos, vehementer peculiariterque exhortatur, ut
frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Phil.
3, 8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" (39).
Libenter igitur ad sacrum textum ipsum accedant, sive per sacram Liturgiam
divinis eloquiis confertam, sive per piam lectionem, sive per institutiones ad
id aptas aliaque subsidia, quae approbantibus et curantibus Pastoribus Ecclesiae
ubique nostro tempore laudabiliter diffunduntur. Meminerint autem orationem
concomitari debere Sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et
hominem; nam "illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina legimus
oracula" (40).
Sacris autem Antistitibus, "apud quos
est apostolica doctrina" (41) fideles sibi commissos ad rectum divinorum
librorum usum, praesertim Novi Testamenti et imprimis Evangeliorum, opportune
instituere competit per sacrorum textuum versiones, quae necessariis et vere
sufficientibus explicationibus instructae sint, ut tuto ac utiliter Ecclesiae
filii cum Scripturis Sacris conversentur earumque spiritu imbuantur.
Insuper editiones Sacrae Scripturae,
aptis instructae adnotationibus, ad usum etiam non-christianorum eorundemque
conditionibus accommodatae, conficiantur, quas quoquomodo sive animarum Pastores
sive Christiani cuiuscumque status spargere sapienter curent.
26 .
Ita ergo lectione et studio Sacrorum Librorum, "sermo Dei currat et clarificetur"
(2 Thess 3,1), thesaurusque revelationis, Ecclesiae concreditus, magis
magisque corda hominum impleat. Sicut ex assidua frequentatione mysterii
Eucharistici Ecclesiae vita incrementum suscipit, ita novum spiritualis vitae
impulsum sperare licet ex adaucta veneratione verbi Dei, quod "manet in aeternum"
(Is 40,8; 1 Pt 1,23-25).
Haec omnia et singula quae in hac
Constitutione dogmatica edicta sunt, placuerunt Sacrostancti Concilii Patribus.
Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum
Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et
quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die XVIII mensis novembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S.
Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis
ALOISI MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis
CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus
Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis
Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha
Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha
Antiochenus Melkitarum.
† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter
Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis
LIÉNART, Episcopus Insulensis.
† Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso
Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula
Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter
Cardinalis SPELLMAN, Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter
Cardinalis DE BARROS CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter
Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo
Presbyter Cardinalis GARIBI Y RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.
† Ego ANTONIUS MARIA titulo S. Chrysogoni Presbyter
Cardinalis BARBIERI, Archiepiscopus Montisvidei.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter
Cardinalis CONFALONIERI.
† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter
Cardinalis RICHAUD, Archiepiscopus Burdigalensis.
† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et
Crescentiae Presbyter Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.
† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis
KÖNIG, Archiepiscopus Vindobonensis.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter
Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis
Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter
Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter
Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe
Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae
Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis
ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter
Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad
Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in
Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii
ad Clivum Scauri Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.
† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos
Sallustianos Presbyter Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.
† Ego LAURENTIUS I. titulo S. Clementis Presbyter
Cardinalis SHEHAN, Archiepiscopus Baltimorensis.
† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter
Cardinalis DANTE.
Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo
Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter
Cardinalis ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter
Cardinalis COLOMBO, Archiepiscopus Mediolanensis.
† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi
Presbyter Cardinalis CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae
Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus
Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI
JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus
Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios
Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus
Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio
Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula
Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis
ALBAREDA.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana
Diaconus Cardinalis CALLORI DI VIGNALE.
Ego IOSEPHUS S. Michaelis Archangeli Diaconus
Cardinalis CARDIJN.
Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis
JOURNET.
EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII
VATICANI II
NOTIFICATIO
Facta ab Exc.mo Secretario Generali Ss.
Concilii
in Congregatione Generali CLXXI
diei XV nov. MCMLXV
Quaesitum est quaenam esse debeat
qualificatio theologica doctrinae, quae in Schemate Constitutionis dogmaticae de
Divina Revelatione exponitur et suffragationi subicitur.
Huic quaesito Commissio de doctrina
fidei et morum hanc dedit responsionem iuxta suam Declarationem diei 6 martii
1964:
"Ratione habita moris conciliaris ac
praesentis Concilii finis pastoralis, haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei
vel morum ab Ecclesia tenenda definit quae ut talia aperte ipsa declaraverit".
"Cetera autem, quae S. Synodus proponit,
utpote Supremi Ecclesiae Magisterii doctrinam, omnes ac singuli christifideles
excipere et amplecti debent iuxta ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta
materia sive ex dicendi ratione innotescit, secundum normas theologicae
interpretationis".
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus
tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
(1) Cf. S. AUGUSTINUS, De
catechizandis rudibus. 4, 8: PL 40, 316.
(2) Cf. Mt. II, 27; Io.
1, 14 et 17; 14, 6; 17, 1-3; 2 Cor. 3, 16 et 4, 6; Eph. 1, 3-14.
(3) Epist. ad Diognetum, 7, 4:
FUNK, Patres Apostolici, I, p. 403.
(4) CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide
catholica, Dei Filius, cap. 3: DENZ. 1789 (3008).
(5) CONC. ARAUS. II, can. 7: DENZ. 180
(377); CONC. VAT. I, l. c.: DENZ. 1791 (3010).
(6) CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide
catholica, Dei Filius, cap. 2: DENZ. 1786 (3005).
(7) 7 Ibid.: DENZ. 1785 et 1786 (3004
et 3005).
(8) Cf. Mt. 28, 19-20 et Mc.
16, 15. CONC. TRID., Decr. De canonicis Scripturis: DENZ. 783 (1501).
(9) Cf. CONC. TRID., l. c.; CONC. VAT.
I, Const. dogm. de fide catholica, Dei Filius, cap. 2: DENZ. 1787 (3006).
(10) S. IRENAEUS, Adv. Haer.,
III, 3, 1: PG 7, 848; HARVEY, 2, p. 9.
(11) Cf. CONC. NIC. II: DENZ. 303
(602). CONC. CONTANT. IV, Sess. X, can. I: DENZ. 336 (650-652).
(12) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de
fide catholica, Dei Filius, cap. 4: DENZ. 1800 (3020).
(13) Cf. CONC. TRID., Decr. De
canonicis Scripturis: DENZ. 783 (1501).
(14) Cf. PIUS XII, Const. Apost.
Munificentissimus Deus, 1 nov. 1950: AAS 42 (1950), p. 756, collatis verbis
S. CYPRIANI, Epist. 66, 8: CSEL 3, 2, 733: «Ecclesia plebs Sacerdoti
adunata et Pastori suo grex adhaerens».
(15) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de
fide catholica, Dei Filius, cap. 3: DENZ. 1792 (3011).
(16) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl.
Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), pp. 568-569: DENZ. 2314 (3886).
(17) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de
fide catholica, Dei Filius, cap. 2: DENZ. 1787 (3006). PONT. COMM.
BIBLICA, Decr. 18 iunii 1915: DENZ. 2180 (3629); EB 420. S. S. C. S. Officii,
Epist. 22 dec. 1923: EB 499.
(18) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl.
Divino afflante, 30 sept. 1943: AAS 35 (1943), p. 314; EB 556.
(19) In et per hominem: cf.
Heb. 1, 1 et 4, 7 (in): 2 Sam. 23, 2; Mt. 1, 22 et passim
(per); CONC. VAT. I: Schema de doctr. cath., nota 9: Coll. Lac. VII, 522.
(20) LEO XIII, Litt. Encycl.
Providentissimus Deus, 18 nov. 1893: DENZ. 1952 (3293); EB 125.
(21) Cf. S. AUGUSTINUS, De Gen.
ad litt., 2, 9, 20: PL 34, 270-271; CSEL 28, 1, 46-47 et Epist. 82, 3: PL 33,
277; CSEL 34, 2, 354.- S. THOMAS, De Ver., q. 12, a. 2, C.-CONC. TRID., Decr. De
canonicis Scripturis: DENZ. 783 (1501) - LEO XIII, Litt. Encycl.
Providentissimus Deus: EB 121, 124, 126-127.- PIUS XII, Litt. Encycl. Divino
afflante: EB 539.
(22) Cf. S. AUGUSTINUS, De Civ. Dei,
XVII, 6, 2: PL 41, 537; CSEL 40, 2, 228.
(23) Cf. S. AUGUSTINUS, De Doctr.
Christ., III, 18, 26: PL 34, 75-76; CSEL 80,95.
(24) Cf. PIUS XII, l. c.: DENZ.
2294 (3829-3830); EB 557-562.
(25) Cf. BENEDICTUS XV, Litt. Encycl.
Spiritus Paraclitus, 15 sept. 1920: EB 469. - S. HIERONYMUS, In Gal. 5,
19-21: PL 26, 417 A.
(26) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de
fide Catholica, Dei Filius, Cap. 2: DENZ. 1788 (3007).
(27) S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Gen.
3, 8 (hom. 17, 1): PG 53, 134. «Attemperatio» graece synkatábasis.
(28) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Mit
brennender Sorge, 14 martii 1937: AAS 29 (1937), p. 151.
(29) Cf. S. AUGUSTINUS, Quaest. in
Hept. 2, 73: PL 34,623.
(30) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer.,
III, 21, 3: PG 7, 950; (= 25,1: HARVEY, 2, p. 115). S. CYRILLUS HIEROS.,
Catech., 4, 35: PG 33, 497. THEODORUS MOPS., In Soph., 1, 4-6: PG 66,
452D-453A.
(31) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer.,
III, II, 8: PG 7, 885; ed. SAGNARD, p. 194.
(32) Cf. Io. 14, 26; 16, 13.
(33) Cf. Io. 2, 22; 12, 16;
Coll. 14, 26; 16, 12-13; 7, 39.
(34) Cf. Instructio Sancta Mater
Ecclesia a Pontificio Consilio Studiis Bibliorum provehendis edita: AAS 56
(1964), p. 715.
(35) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl.
Divino afflante, 30 sept. 1943: EB 551, 553, 567. PONT. COMM. BIBLICA,
Instructio de S. Scriptura in Clericorum Seminariis et Religiosorum Collegiis
recte docenda, 13 maii 1950: AAS 42 (1950), pp. 495-505.
(36) Cf. PIUS XII, ibidem: EB
569.
(37) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl.
Providentissimus Deus: EB 114; BENEDICTUS XV, Litt. Encycl. Spiritus
Paraclitus, 15 sept. 1920: EB 483.
(38) S. AUGUSTINUS, Serm. 179, 1: PL
38, 966.
(39) S. HIERONYMUS, Comm. in Is.,
Prol.: PL 24, 17. - Cf. BENEDICTUS XV, Litt. Encycl. Spiritus Paraclitus:
EB 475-480. PIUS XII, Litt. Enc. Divino afflante: EB 544.
(40) S. AMBROSIUS, De officiis
ministrorum, I, 20, 88: PL 16, 50.
(41) 41 S. IRENAEUS, Adv. Haer.,
IV, 32, 1: PG 7, 1071; (= 49, 2) HARVEY, 2, p. 255. |
© Copyright Libreria Editrice Vaticana |
|