AD COMPLETORIUM

Lunedì - Dies Lunae Feria secunda



Incipit

V. Iube Dómine benedícere.
Benedictio.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.

Lectio brevis  
1 Pet 5:8-9

Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.

V.
Tu autem Dómine miserére nobis.
R.
Deo grátias.

V. Adiutórium nóstrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Misereatur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.

Indulgéntiam, absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Convérte nos
Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.

V.
Deus
 
in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Alleluia.
 
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia

Psalmus 6
[1]
6:1 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
6:2 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
6:3 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
6:4 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6:5 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
6:6 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
6:7 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
6:8 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
6:9 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
6:10 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 7(1-10) [2]
7:1 Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me.
7:2 Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat.
7:3 Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis:
7:4 Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab inimícis meis inánis.
7:5 Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
7:6 Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum meórum.
7:7 Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et synagóga populórum circúmdabit te.
7:8 Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus iúdicat pópulos.
7:9 Iúdica me, Dómine, secúndum iustítiam meam, * et secúndum innocéntiam meam super me.
7:10 Consumétur nequítia peccatórum, et díriges iustum, * scrutans corda et renes, Deus.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 7(11-18) [3]
7:11 Iustum adiutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos corde.
7:12 Deus iudex iustus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per síngulos dies?
7:13 Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum teténdit, et parávit illum.
7:14 Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
7:15 Ecce, partúriit iniustítiam: * concépit dolórem, et péperit iniquitátem.
7:16 Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
7:17 Convertétur dolor eius in caput eius: * et in vérticem ipsíus iníquitas eius descéndet.
7:18 Confitébor Dómino secúndum iustítiam eius: * et psallam nómini Dómini altíssimi.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia

Hymnus
Te lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.

Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantasmata;
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.

Capitulum Responsorium Versus 
Ier 14:9

Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.
 
R.br. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, allelúia, allelúia

V.
Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R. Allelúia, allelúia

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
 
V. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi, allelúia
R.
Sub umbra alárum tuárum prótege nos, allelúia


Canticum Nunc dimittis

Ant. Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace, allelúia

(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)

2:29
Nunc dimíttis
servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant.
Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace, allelúia

Oratio

V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.
Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper.

P
er Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio

V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V.
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Benedictio.
Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Salve, 
Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nóstra, salve.
Ad te clamámus éxsules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
In hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María
.

V.
Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
R.
 Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut, cuius commemoratióne lætámur, eius pia intercessióne, ab instántibus malis et a morte perpétua liberémur. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum. Amen.

V.
Divínum auxílium
máneat semper nobíscum.
R. Amen.

 

 


  www.maranatha.it

SESTRI LEVANTE (Genoa) Italy