www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD NONAM

Incipit
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Hymnus
Rerum Deus tenax vigor,
Immotus in te permanens,
Lucis diurnae tempora
Successibus determinans:

Largire lumen vespere,
Quo vita nusquam decidat,
Sed praemium mortis sacrae
Perennis instet gloria.

* Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
Amen.

 

Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Ne tacueris * Deus, quia sermonibus odii circumdederunt me
Psalmus 108(1-13) [1]
108:1 Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
108:2 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
108:3 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
108:4 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
108:5 Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris ejus.
108:6 Cum judicátur, éxeat condemnátus: * et orátio ejus fiat in peccátum.
108:7 Fiant dies ejus pauci: * et episcopátum ejus accípiat alter.
108:8 Fiant fílii ejus órphani: * et uxor ejus vídua.
108:9 Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent: * et ejiciántur de habitatiónibus suis.
108:10 Scrutétur foenerátor omnem substántiam ejus: * et dirípiant aliéni labóres ejus.
108:11 Non sit illi adjútor: * nec sit qui misereátur pupíllis ejus.
108:12 Fiant nati ejus in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

 

Psalmus 108(14-20) [2]
108:14 In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: * et peccátum matris ejus non deleátur.
108:15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
108:16 Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
108:17 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
108:18 Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus.
108:19 Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
108:20 Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
108:20 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

 

Psalmus 108(21-31) [3]
108:21 Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
108:22 Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
108:23 Génua mea infirmáta sunt a jejúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
108:24 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
108:25 Ádjuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
108:26 Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
108:27 Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
108:28 Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
108:29 Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
108:30 Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Ne tacueris * Deus, quia sermonibus odii circumdederunt me

 

Capitulum Responsorium Versum {ex Proprio Sanctorum}
Acts 7:59
Positis autem genibus clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum, Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino.
R. Deo gratias

R.br. Magna est gloria ejus * In salutari tuo.
R. Magna est gloria ejus * In salutari tuo.
V. Gloriam et magnum decorem impones super eum.
R. In salutari tuo
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Magna est gloria ejus * In salutari tuo.

V. Justus ut palma florebit.
R. Sicut cedrus Libani multiplicabitur.

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Da nobis, quaesumus Domine, imitari quod colimus, ut discamus et inimicos diligere: quia ejus natalitia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusio
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.