PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO
DE SACRA LITURGIA
SACROSANCTUM CONCILIUM
Praefatio
1.
Sacrosanctum Concilium, cum sibi proponat vitam christianam inter fideles in
dies augere; eas institutiones quae mutationibus obnoxiae sunt, ad nostrae
aetatis necessitates melius accommodare; quidquid ad unionem omnium in Christum
credentium conferre potest, fovere; et quidquid ad omnes in sinum Ecclesiae
vocandos conducit, roborare; suum esse arbitratur peculiari ratione etiam
instaurandam atque fovendam Liturgiam curare.
2.
Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae
Redemptionis exercetur"(1), summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et
aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam, cuius
proprium est esse humanam simul ac divinam, visibilem invisibilibus praeditam,
actione ferventem et contemplationi vacantem, in mundo praesentem et tamen
peregrinam; et ita quidem ut in ea quod humanum est ordinetur ad divinum eique
subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem, et
quod praesens ad futuram civitatem quam inquirimus(2).
Unde, cum Liturgia eos qui intus sunt cotidie aedificet in templum sanctum in
Domino, in habitaculum Dei in Spiritu(3),
usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi(4),
miro modo simul vires eorum ad praedicandum Christum roborat, et sic Ecclesiam
iis qui sunt foris ostendit ut signum levatum in nationes(5),
sub quo filii Dei dispersi congregentur in unum(6)
quousque unum ovile fiat et unus pastor(7).
3.
Quare Sacrosanctum Concilium, de fovenda atque instauranda Liturgia quae
sequuntur principia censet in mentem revocanda et practicas normas statuendas
esse.
Inter haec
principia et normas nonnulla habentur quae tum ad Ritum romanum tum ad omnes
alios Ritus applicari possunt ac debent, licet normae practicae quae sequuntur
solum Ritum romanum spectare intellegendae sint, nisi agatur de iis quae ex ipsa
rei natura alios quoque Ritus afficiant.
4.
Traditioni denique fideliter obsequens, Sacrosanctum Concilium declarat Sanctam
Matrem Ecclesiam omnes Ritus legitime agnitos aequo iure atque honore habere,
eosque in posterum servari et omnimode foveri velle, atque optat ut, ubi opus
sit, caute ex integro ad mentem sanae traditionis recognoscantur et novo vigore,
pro hodiernis adiunctis et necessitatibus, donentur.
Caput I
DE PRINCIPIIS GENERALIBUS
AD SACRAM LITURGIAM
INSTAURANDAM ATQUE FOVENDAM
I. De sacrae
Liturgiae natura eiusque momento in vita Ecclesiae
5.
Deus, "qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire" (1Tim
2,4), "multifariam multisque modis olim loquens patribus in prophetis" (Hebr
1,1), ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum, Verbum carnem factum,
Spiritu Sancto unctum, ad evangelizandum pauperibus, ad sanandos contritos corde
(8), "medicum carnalem et spiritualem"(9),
Mediatorem Dei et hominum(10).
Ipsius namque humanitas, in unitate personae Verbi, fuit instrumentum nostrae
salutis. Quare in Christo "nostrae reconciliationis processit perfecta placatio,
et divini cultus nobis est indita plenitudo"(11).
Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei
glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti
praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per suae beatae Passionis,
ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis paschale mysterium, quo "mortem
nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit"(12).
Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile
sacramentum(13).
6.
Ideoque, sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse Apostolos, repletos
Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae(14),
annuntiarent Filium Dei morte sua et resurrectione nos a potestate satanae(15)
et a morte liberasse et in regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod
annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et Sacramenta, circa quae tota vita
liturgica vertit, exercerent. Sic per Baptismum homines paschali Christi
mysterio inseruntur: commortui, consepulti, conresuscitati(16);
piritum accipiunt adoptionis filiorum, "in quo clamamus: Abba, Pater" (Rom
8,15), et ita fiunt veri adoratores, quos Pater quaerit(17).
Similiter quotiescumque dominicam cenam manducant, mortem Domini annuntiant
donec veniat(18).
Idcirco, ipsa die Pentecostes, qua Ecclesia mundo apparuit, "qui receperunt
sermonem" Petri "baptizati sunt". Et erant "perseverantes in doctrina
Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus... collaudantes
Deum et habentes gratiam ad omnem plebem" (Act 2,41-42, 47). Numquam
exinde omisit Ecclesia quin in unum conveniret ad paschale mysterium celebrandum:
legendo ea "in omnibus Scripturis quae de ipso erant" (Lc 24,27),
Eucharistiam celebrando in qua "mortis eius victoria et triumphus
repraesentantur"(19),
et simul gratias agendo "Deo super inenarrabili dono" (2Cor 9,15) in
Christo Iesu, "in laudem gloriae eius" (Eph 1,12), per virtutem Spiritus
Sancti.
7.
Ad tantum vero opus perficiendum, Christus Ecclesiae suae semper adest,
praesertim in actionibus liturgicis. Praesens adest in Missae Sacrificio cum in
ministri persona, "idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in
cruce obtulit"(20),
tum maxime sub speciebus eucharisticis. Praesens adest virtute sua in
Sacramentis, ita ut cum aliquis baptizat, Christus ipse baptizet(21).
Praesens adest in verbo suo, siquidem ipse loquitur dum sacrae Scripturae in
Ecclesia leguntur. Praesens adest denique dum supplicat et psallit Ecclesia,
ipse qui promisit: "Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in
medio eorum" (Mt 18,20).
Reapse tanto in
opere, quo Deus perfecte glorificatur et homines sanctificantur, Christus
Ecclesiam, sponsam suam dilectissimam, sibi semper consociat, quae Dominum suum
invocat et per ipsum Aeterno Patri cultum tribuit.
Merito igitur
Liturgia habetur veluti Iesu Christi sacerdotalis muneris exercitatio, in qua
per signa sensibilia significatur et modo singulis proprio efficitur
sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi Corpore, Capite nempe eiusque
membris, integer cultus publicus exercetur.
Proinde omnis
liturgica celebratio, utpote opus Christi sacerdotis eiusque Corporis, quod est
Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo
eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat.
8.
In terrena Liturgia caelestem illam praegustando participamus, quae in sancta
civitate Ierusalem, ad quam peregrini tendimus, celebratur, ubi Christus est in
dextera Dei sedens, sanctorum minister et tabernaculi veri(22);
cum omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae Domino canimus; memoriam
Sanctorum venerantes partem aliquam et societatem cum iis speramus; Salvatorem
exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, donec ipse apparebit vita nostra, et
nos apparebimus cum ipso in gloria(23).
9.
Sacra Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae; nam antequam homines ad
Liturgiam accedere possint, necesse est ut ad fidem et conversionem vocentur:
"Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei quem non
audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt
nisi mittantur?" (Rom 10,14-15).
Quare Ecclesia non credentibus praeconium salutis
annuntiat, ut omnes homines solum Deum verum et quem misit Iesum Christum
cognoscant et a viis suis convertantur, paenitentiam agentes(24).
Credentibus vero semper fidem et paenitentiam praedicare debet, eos praeterea
debet ad Sacramenta disponere, docere servare omnia quaecumque mandavit Christus(25),
et allicere ad omnia opera caritatis, pietatis et apostolatus, quibus operibus
manifestum fiat christifideles de hoc mundo quidem non esse, sed tamen esse
lucem mundi eosdemque Patrem glorificare coram hominibus.
10.
Attamen Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde
omnis eius virtus emanat. Nam labores apostolici ad id ordinantur ut omnes, per
fidem et Baptismum filii Dei facti, in unum conveniant, in medio Ecclesiae Deum
laudent, Sacrificium participent et cenam dominicam manducent.
Vicissim, ipsa Liturgia impellit fideles ut
"sacramentis paschalibus" satiati fiant "pietate concordes"(26);
orat ut "vivendo teneant quod fide perceperunt"(27);
renovatio vero foederis Domini cum hominibus in Eucharistia fideles in urgentem
caritatem Christi trahit et accendit. Ex Liturgia ergo, praecipue ex
Eucharistia, ut e fonte, gratia in nos derivatur et maxima cum efficacia
obtinetur illa in Christo hominum sanctificatio et Dei glorificatio, ad quam,
uti ad finem, omnia alia Ecclesiae opera contendunt.
11.
Ut haec tamen plena efficacitas habeatur, necessarium est ut fideles cum recti
animi dispositionibus ad sacram Liturgiam accedant, mentem suam voci
accommodent, et supernae gratiae cooperentur, ne eam in vacuum recipiant(28).
Ideo sacris pastoribus advigilandum est ut in actione liturgica non solum
observentur leges ad validam et licitam celebrationem, sed ut fideles scienter,
actuose et fructuose eandem participent.
12.
Vita tamen spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione continetur.
Christianus enim ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare
in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret(29),
immo, docente Apostolo, sine intermissione orare(30).
Et ab eodem Apostolo docemur mortificationem Iesu semper circumferre in corpore
nostro, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali(31).
Quapropter Dominum in Missae Sacrificio precamur ut, "hostiae spiritualis
oblatione suscepta, nosmetipsos" sibi perficiat "munus aeternum"(32).
13.
Pia populi christiani exercitia, dummodo legibus et normis Ecclesiae conformia
sint, valde commendantur, praesertim cum de mandato Apostolicae Sedis fiunt.
Speciali quoque
dignitate gaudent sacra Ecclesiarum particularium exercitia, quae de mandato
Episcoporum celebrantur, secundum consuetudines aut libros legitime approbatos.
Ita vero, ratione
habita temporum liturgicorum, eadem exercitia ordinentur oportet, ut sacrae
Liturgiae congruant, ab ea quodammodo deriventur, ad eam populum manuducant,
utpote quae natura sua iisdem longe antecellat.
II. De liturgica
institutione et de actuosa participatione prosequendis
14.
Valde cupit Mater Ecclesia ut fideles universi ad plenam illam, consciam atque
actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius
Liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus, "genus electum,
regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis" (1Petr 2,9; cf.
2,4-5), vi Baptismatis ius habet et officium.
Quae totius populi
plena et actuosa participatio, in instauranda et fovenda sacra Liturgia,
summopere est attendenda: est enim primus, isque necessarius fons, e quo
spiritum vere christianum fideles hauriant; et ideo in tota actione pastorali,
per debitam institutionem, ab animarum pastoribus est sedulo adpetenda.
Sed quia, ut hoc
evenire possit, nulla spes effulget nisi prius ipsi animarum pastores spiritu et
virtute Liturgiae penitus imbuantur in eaque efficiantur magistri, ideo
pernecesse est ut institutioni liturgicae cleri apprime consulatur. Quapropter
Sacrosanctum Concilium ea quae sequuntur statuere decrevit.
15.
Magistri, qui sacrae Liturgiae disciplinae in seminariis, studiorum domibus
religiosis et facultatibus theologicis docendae praeficiuntur, ad munus suum in
institutis ad hoc speciali cura destinatis probe instituendi sunt.
16.
Disciplina de sacra Liturgia in seminariis et studiorum domibus religiosis inter
disciplinas necessarias et potiores, in facultatibus autem theologicis inter
disciplinas principales est habenda, et sub aspectu cum theologico et historico,
tum spirituali, pastorali et iuridico tradenda. Curent insuper aliarum
disciplinarum magistri, imprimis theologiae dogmaticae, sacrae Scripturae,
theologiae spiritualis et pastoralis ita, ex intrinsecis exigentiis proprii
uniuscuiusque obiecti, mysterium Christi et historiam salutis excolere, ut
exinde earum connexio cum Liturgia et unitas sacerdotalis institutionis aperte
clarescant.
17.
Clerici, in seminariis domibusque religiosis, formationem vitae spiritualis
liturgicam adquirant, cum apta manuductione qua sacros ritus intellegere et toto
animo participare queant, tum ipsa sacrorum mysteriorum celebratione, necnon
aliis pietatis exercitiis spiritu sacrae Liturgiae imbutis; pariter observantiam
legum liturgicarum addiscant, ita ut vita in seminariis et religiosorum
institutis liturgico spiritu penitus informetur.
18.
Sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, in vinea Domini iam operantes,
omnibus mediis opportunis iuventur ut plenius semper quae in functionibus sacris
agunt intellegant, vitam liturgicam vivant, eamque cum fidelibus sibi commissis
communicent.
19.
Liturgicam institutionem necnon actuosam fidelium participationem, internam et
externam, iuxta ipsorum aetatem, condicionem, vitae genus et religiosae culturae
gradum, animarum pastores sedulo ac patienter prosequantur, unum e praecipuis
fidelis mysteriorum Dei dispensatoris muneribus absolventes; et gregem suum hac
in re non verbo tantum, sed etiam exemplo ducant.
20.
Transmissiones actionum sacrarum ope radiophonica et televisifica, praesertim si
agatur de Sacro faciendo, discrete ac decore fiant, ductu et sponsione personae
idoneae, ad hoc munus ab Episcopis destinatae.
III. De sacrae
Liturgiae instauratione
21.
Pia Mater Ecclesia, ut populus christianus in sacra Liturgia abundantiam
gratiarum securius assequatur, ipsius Liturgiae generalem instaurationem sedulo
curare cupit. Nam Liturgia constat parte immutabili, utpote divinitus instituta,
et partibus mutationi obnoxiis, quae decursu temporum variare possunt vel etiam
debent, si in eas forte irrepserint quae minus bene ipsius Liturgiae intimae
naturae respondeant, vel minus aptae factae sint.
Qua quidem
instauratione, textus et ritus ita ordinari oportet, ut sancta, quae
significant, clarius exprimant, eaque populus christianus, in quantum fieri
potest, facile percipere atque plena, actuosa et communitatis propria
celebratione participare possit.
Quare Sacrosanctum
Concilium generaliores has normas statuit.
A) Normae generales
22.
§ 1. Sacrae Liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice pendet: quae
quidem est apud Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, apud Episcopum.
§ 2. Ex potestate
a iure concessa, rei liturgicae moderatio inter limites statutos pertinet quoque
ad competentes varii generis territoriales Episcoporum coetus legitime
constitutos.
§ 3. Quapropter
nemo omnino alius, etiamsi sit sacerdos, quidquam proprio marte in Liturgia
addat, demat, aut mutet.
23.
Ut sana traditio retineatur et tamen via legitimae progressioni aperiatur, de
singulis Liturgiae partibus recognoscendis accurata investigatio theologica,
historica, pastoralis semper praecedat. Insuper considerentur cum leges
generales structurae et mentis Liturgiae, tum experientia ex recentiore
instauratione liturgica et ex indultis passim concessis promanans. Innovationes,
demum, ne fiant nisi vera et certa utilitas Ecclesiae id exigat, et adhibita
cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quodammodo crescant.
Caveatur etiam, in
quantum fieri potest, ne notabiles differentiae rituum inter finitimas regiones
habeantur.
24.
Maximum est sacrae Scripturae momentum in Liturgia celebranda. Ex ea enim
lectiones leguntur et in homilia explicantur, psalmi canuntur, atque ex eius
afflatu instinctuque preces, orationes et carmina liturgica effusa sunt, et ex
ea significationem suam actiones et signa accipiunt. Unde, ad procurandam sacrae
Liturgiae instaurationem, progressum et aptationem, oportet ut promoveatur ille
suavis et vivus sacrae Scripturae affectus, quem testatur venerabilis rituum cum
orientalium tum occidentalium traditio.
25.
Libri
liturgici quam primum recognoscantur, peritis adhibitis et Episcopis consultis
ex diversis orbis regionibus.
B) Normae ex indole Liturgiae utpote actionis hierarchicae et
communitatis propriae
26.
Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae,
quae est "unitatis sacramentum", scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et
ordinata(33).
Quare ad universum
Corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; singula vero
membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et actualis
participationis, attingunt.
27.
Quoties ritus, iuxta propriam cuiusque naturam, secum ferunt celebrationem
communem, cum frequentia et actuosa participatione fidelium, inculcetur hanc, in
quantum fieri potest, esse praeferendam celebrationi eorundem singulari et quasi
privatae.
Quod valet
praesertim pro Missae celebratione, salva semper natura publica et sociali
cuiusvis Missae, et pro Sacramentorum administratione.
28.
In celebrationibus liturgicis quisque, sive minister sive fidelis, munere suo
fungens, solum et totum id agat, quod ad ipsum ex rei natura et normis
liturgicis pertinet.
29.
Etiam ministrantes, lectores, commentatores et ii qui ad scholam cantorum
pertinent, vero ministerio liturgico funguntur. Propterea munus suum tali
sincera pietate et ordine exerceant, quae tantum ministerium decent quaeque
populus Dei ab eis iure exigit.
Ideo oportet eos
spiritu Liturgiae, suo cuiusque modo, sedulo imbui, et ad partes suas rite et
ordinate obeundas institui.
30.
Ad actuosam participationem promovendam, populi acclamationes, responsiones,
psalmodia, antiphonae, cantica, necnon actiones seu gestus et corporis habitus
foveantur. Sacrum quoque silentium suo tempore servetur.
31.
In libris liturgicis recognoscendis, sedulo attendatur ut rubricae etiam partes
fidelium praevideant.
32.
In Liturgia, praeter distinctionem ex munere liturgico et Ordine sacro manantem,
et praeter honores ad normam legum liturgicarum auctoritatibus civilibus
debitos, nulla privatarum personarum aut condicionum, sive in caerimoniis, sive
in exterioribus pompis, habeatur acceptio.
C) Normae ex
indole didactica et pastorali Liturgiae
33.
Etsi sacra Liturgia est praecipue cultus divinae maiestatis, magnam etiam
continet populi fidelis eruditionem(34).
In Liturgia enim Deus ad populum suum loquitur; Christus adhuc Evangelium
annuntiat. Populus vero Deo respondet tum cantibus tum oratione.
Immo, preces a
sacerdote, qui coetui in persona Christi praeest, ad Deum directae, nomine
totius plebis sanctae et omnium circumstantium dicuntur. Signa tandem visibilia,
quibus utitur sacra Liturgia ad res divinas invisibiles significandas, a Christo
vel Ecclesia delecta sunt. Unde non solum quando leguntur ea quae "ad nostram
doctrinam scripta sunt" (Rom 15,4), sed etiam dum Ecclesia vel orat vel
canit vel agit, participantium fides alitur, mentes in Deum excitantur ut
rationabile obsequium Ei praestent, gratiamque Eius abundantius recipiant.
Exinde in instauratione facienda generales normae quae
sequuntur observari debent.
34.
Ritus nobili simplicitate fulgeant, sint brevitate perspicui et repetitiones
inutiles evitent, sint fidelium captui accommodati, neque generatim multis
indigeant explanationibus.
35.
Ut clare appareat in Liturgia ritum et verbum intime coniungi:
1) In
celebrationibus sacris abundantior, varior et aptior lectio sacrae Scripturae
instauretur.
2) Locus aptior
sermonis, utpote partis actionis liturgicae, prout ritus patitur, etiam in
rubricis notetur; et fidelissime ac rite adimpleatur ministerium praedicationis.
Haec vero imprimis ex fonte sacrae Scripturae et Liturgiae hauriatur, quasi
annuntiatio mirabilium Dei in historia salutis seu mysterio Christi, quod in
nobis praesens semper adest et operatur, praesertim in celebrationibus
liturgicis.
3) Etiam
catechesis directius liturgica omnibus modis inculcetur; et in ipsis ritibus, si
necessariae sint, breves admonitiones, a sacerdote vel competenti ministro,
opportunioribus tantum momentis, praescriptis vel similibus verbis, dicendae,
praevideantur.
4) Foveatur sacra
verbi Dei celebratio in solemniorum festorum pervigiliis, in aliquibus feriis
Adventus et Quadragesimae, atque in dominicis et diebus festis, maxime in locis
quae sacerdote carent: quo in casu celebrationem diaconus vel alius ab Episcopo
delegatus dirigat.
36.
§1. Linguae latinae usus, salvo particulari iure, in Ritibus latinis servetur.
§2. Cum tamen,
sive in Missa, sive in Sacramentorum administratione, sive in aliis Liturgiae
partibus, haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum
exsistere possit, amplior locus ipsi tribui valeat, imprimis autem in
lectionibus et admonitionibus, in nonnullis orationibus et cantibus, iuxta
normas quae de hac re in sequentibus capitibus singillatim statuuntur.
§3. Huiusmodi
normis servatis, est competentis auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de
qua in art. 22 § 2, etiam, si casus ferat, consilio habito cum Episcopis
finitimarum regionum eiusdem linguae, de usu et modo linguae vernaculae statuere,
actis ab Apostolica Sede probatis seu confirmatis.
§4. Conversio
textus latini in linguam vernaculam in Liturgia adhibenda, a competenti
auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua supra, approbari debet.
D) Normae ad
aptationem ingenio et traditionibus populorum perficiendam
37.
Ecclesia, in iis quae fidem aut bonum totius communitatis non tangunt, rigidam
unius tenoris formam ne in Liturgia quidem imponere cupit; quinimmo, variarum
gentium populorumque animi ornamenta ac dotes colit et provehit; quidquid vero
in populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non
adstipulatur, benevole perpendit ac, si potest, sartum tectumque servat, immo
quandoque in ipsam Liturgiam admittit, dummodo cum rationibus veri et authentici
spiritus liturgici congruat.
38.
Servata substantiali unitate Ritus romani, legitimis varietatibus et
aptationibus ad diversos coetus, regiones, populos, praesertim in Missionibus,
locus relinquatur, etiam cum libri liturgici recognoscuntur; et hoc in structura
rituum et in rubricis instituendis opportune prae oculis habeatur.
39.
Intra limites in editionibus typicis librorum liturgicorum statutos, erit
competentis auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 § 2,
aptationes definire, praesertim quoad administrationem Sacramentorum, quoad
Sacramentalia, processiones, linguam liturgicam, musicam sacram et artes, iuxta
tamen normas fundamentales quae hac in Constitutione habentur.
40.
Cum tamen variis in locis et adiunctis, profundior Liturgiae aptatio urgeat, et
ideo difficilior evadat:
1) A competenti
auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art. 22 § 2, sedulo et
prudenter consideretur quid, hoc in negotio, ex traditionibus ingenioque
singulorum populorum opportune in cultum divinum admitti possit. Aptationes,
quae utiles vel necessariae existimantur, Apostolicae Sedi proponantur, de
ipsius consensu introducendae.
2) Ut autem
aptatio cum necessaria circumspectione fiat, eidem auctoritati ecclesiasticae
territoriali ab Apostolica Sede facultas tribuetur, si casus ferat, ut in
quibusdam coetibus ad id aptis et per determinatum tempus necessaria praevia
experimenta permittat et dirigat.
3) Quia leges
liturgicae difficultates speciales, quoad aptationem, praesertim in Missionibus,
secum ferre solent, in illis condendis praesto sint viri, in re de qua agitur,
periti.
IV. De vita
liturgica in dioecesi et in paroecia fovenda
41.
Episcopus ut
sacerdos magnus sui gregis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo
quodammodo derivatur et pendet.
Quare omnes vitam liturgicam dioeceseos circa
Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi
persuasum habentes praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et
actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus
liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui
praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus(35).
42.
Cum Episcopus in Ecclesia sua ipsemet nec semper nec ubique universo gregi
praeesse possit, necessario constituere debet fidelium coetus, inter quos
paroeciae, localiter sub pastore vices gerente Episcopi ordinatae, eminent: nam
quodammodo repraesentant Ecclesiam visibilem per orbem terrarum constitutam.
Quare vita
liturgica paroeciae eiusque relatio ad Episcopum in mente et praxi fidelium et
cleri fovenda est; et adlaborandum ut sensus communitatis paroecialis, imprimis
vero in communi celebratione Missae dominicalis, floreat.
V. De actione
pastorali liturgica promovenda
43.
Sacrae Liturgiae fovendae atque instaurandae studium merito habetur veluti
signum providentialium dispositionum Dei super nostra aetate, veluti transitus
Spiritus Sancti in sua Ecclesia; et vitam ipsius, immo huius nostri temporis
universam rationem religiose sentiendi et agendi, nota propria distinguit.
Quapropter, ad
hanc actionem pastoralem liturgicam ulterius in Ecclesia fovendam, Sacrosanctum
Concilium decernit:
44.
A competenti auctoritate ecclesiastica territoriali, de qua in art. 22 § 2,
expedit ut instituatur Commissio liturgica, a viris in scientia liturgica,
Musica, Arte sacra ac re pastorali peritis iuvanda. Cui Commissioni, in quantum
fieri potest, opem ferat quoddam Institutum Liturgiae Pastoralis, constans
sodalibus, non exclusis, si res ita ferat, laicis in hac materia praestantibus.
Ipsius Commissionis erit, ductu auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de
qua supra, et actionem pastoralem liturgicam in sua dicione moderari, et studia
atque necessaria experimenta promovere, quoties agatur de aptationibus
Apostolicae Sedi proponendis.
45.
Eadem ratione, in singulis dioecesibus Commissio de sacra Liturgia habeatur, ad
actionem liturgicam, moderante Episcopo, promovendam.
Opportunum
aliquando evadere potest ut plures dioeceses unam Commissionem constituant,
quae, collatis consiliis, rem liturgicam provehat.
46.
Praeter Commissionem de sacra Liturgia, in quavis dioecesi constituantur,
quantum fieri potest, etiam Commissiones de Musica sacra et de Arte sacra.
Necessarium est ut
hae tres Commissiones consociatis viribus adlaborent; immo non raro congruum
erit ut in unam Commissionem coalescant.
Caput II
DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE MYSTERIO
47.
Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium
Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium Crucis in
saecula, donec veniret, perpetuaret atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae
memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis suae: sacramentum pietatis,
signum unitatis, vinculum caritatis(36), convivium paschale, "in quo Christus
sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur"(37).
48.
Itaque Ecclesia sollicitas curas eo intendit ne christifideles huic fidei
mysterio tamquam extranei vel muti spectatores intersint, sed per ritus et
preces id bene intellegentes, sacram actionem conscie, pie et actuose
participent, verbo Dei instituantur, mensa Corporis Domini reficiantur, gratias
Deo agant, immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una
cum ipso offerentes, seipsos offerre discant, et de die in diem consummentur,
Christo Mediatore, in unitatem cum Deo et inter se(38), ut sit tandem Deus omnia
in omnibus.
49.
Quapropter, ut Sacrificium Missae,
etiam rituum forma, plenam pastoralem efficacitatem assequatur, Sacrosanctum
Concilium, ratione habita Missarum, quae concurrente populo celebrantur,
praesertim diebus dominicis et festis de praecepto, ea quae sequuntur decernit.
50.
Ordo
Missae ita recognoscatur, ut singularum partium propria ratio necnon mutua
connexio clarius pateant, atque pia et actuosa fidelium participatio facilior
reddatur.
Quamobrem ritus,
probe servata eorum substantia, simpliciores fiant; ea omittantur quae temporum
decursu duplicata fuerunt vel minus utiliter addita; restituantur vero ad
pristinam sanctorum Patrum normam nonnulla quae temporum iniuria deciderunt,
prout opportuna vel necessaria videantur.
51.
Quo ditior mensa verbi Dei paretur
fidelibus, thesauri biblici largius aperiantur, ita ut, intra praestitutum
annorum spatium, praestantior pars Scripturarum Sanctarum populo legatur.
52.
Homilia, qua per anni liturgici cursum ex textu sacro fidei mysteria et normae
vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur;
quinimmo in Missis quae diebus dominicis et festis de praecepto concurrente
populo celebrantur, ne omittatur, nisi gravi de causa.
53.
"Oratio communis" seu "fidelium",
post Evangelium et homiliam, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto,
restituatur, ut, populo eam participante, obsecrationes fiant pro sancta
Ecclesia, pro iis qui nos in potestate regunt, pro iis qui variis premuntur
necessitatibus, ac pro omnibus hominibus totiusque mundi salute(39).
54.
Linguae vernaculae in Missis cum populo celebratis congruus locus tribui possit,
praesertim in lectionibus et "oratione communi", ac, pro condicione locorum,
etiam in partibus quae ad populum spectant, ad normam art. 36 huius
Constitutionis. Provideatur tamen ut christifideles etiam lingua latina partes
Ordinarii Missae quae ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare.
Sicubi tamen
amplior usus linguae vernaculae in Missa opportunus esse videatur, servetur
praescriptum art. 40 huius Constitutionis.
55 .
Valde
commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem
sacerdotis ex eodem Sacrificio Corpus Dominicum sumunt.
Communio sub
utraque specie, firmis principiis dogmaticis a Concilio Tridentino statutis(40),
in casibus ab Apostolica Sede definiendis, tum clericis et religiosis, tum
laicis concedi potest, de iudicio Episcoporum, veluti ordinatis in Missa sacrae
suae ordinationis, professis in Missa religiosae suae professionis, neophytis in
Missa quae Baptismum subsequitur.
56.
Duae partes e quibus Missa
quodammodo constat, liturgia nempe verbi et eucharistica, tam arcte inter se
coniunguntur, ut unum actum cultus efflciant. Sacra proinde Synodus vehementer
hortatur animarum pastores ut, in catechesi tradenda, fideles sedulo doceant de
integra Missa participanda, praesertim diebus dominicis et festis de praecepto.
57.
§1.
Concelebratio, qua unitas
sacerdotii opportune manifestatur, in Ecclesia usque adhuc in usu remansit tam
in Oriente quam in Occidente. Quare facultatem concelebrandi ad sequentes casus
Concilio extendere placuit:
1.
a)
feria V in
Cena Domini, tum ad Missam chrismatis, tum ad Missam vespertinam;
b)
ad Missas in Conciliis,
Conventibus Episcopalibus et Synodis;
c)
ad Missam in Benedictione Abbatis.
2.
Praeterea, accedente licentia
Ordinarii, cuius est de opportunitate concelebrationis iudicare:
a)
ad Missam conventualem et ad
Missam principalem in ecclesiis, cum utilitas christifidelium singularem
celebrationem omnium sacerdotum praesentium non postulat;
b)
ad Missas in conventibus cuiusvis
generis sacerdotum tum saecularium tum religiosorum.
§2
1.
Ad Episcopum
vero pertinet concelebrationis disciplinam in dioecesi moderari.
2.
Salva tamen semper sit cuique
sacerdoti facultas Missam singularem celebrandi, non vero eodem tempore in eadem
ecclesia, nec feria V in Cena Domini.
58 .
Novus ritus concelebrationis
conficiatur, Pontificali et Missali romano inserendus.
Caput III
DE CETERIS
SACRAMENTIS ET DE SACRAMENTALIBUS
59.
Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem Corporis
Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem
pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant,
exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur. Gratiam quidem conferunt, sed eorum
celebratio fideles optime etiam disponit ad eandem gratiam fructuose recipiendam,
ad Deum rite colendum et ad caritatem exercendam.
Maxime proinde
interest ut fideles signa Sacramentorum facile intellegant et ea Sacramenta
impensissime frequentent, quae ad vitam christianam alendam sunt instituta.
60.
Sacramentalia praeterea sancta
Mater Ecclesia instituit. Quae sacra sunt signa quibus, in aliquam Sacramentorum
imitationem, effectus praesertim spirituales significantur et ex Ecclesiae
impetratione obtinentur. Per ea homines ad praecipuum Sacramentorum effectum
suscipiendum disponuntur et varia vitae adiuncta sanctificantur.
61.
Itaque liturgia Sacramentorum et
Sacramentalium id efficit ut fidelibus bene dispositis omnis fere eventus vitae
sanctificetur gratia divina manante ex mysterio paschali Passionis, Mortis et
Resurrectionis Christi, a quo omnia Sacramenta et Sacramentalia suam virtutem
derivant; nullusque paene rerum materialium usus honestus ad finem hominem
sanctificandi Deumque laudandi dirigi non possit.
62.
Cum autem, successu temporum,
quaedam in Sacramentorum et Sacramentalium ritus irrepserint, quibus eorum
natura et finis nostris temporibus minus eluceant, atque adeo opus sit quaedam
in eis ad nostrae aetatis necessitates accommodare, Sacrosanctum Concilium ea
quae sequuntur de eorum recognitione decernit.
63.
Cum haud raro in administratione
Sacramentorum et Sacramentalium valde utilis esse possit apud populum linguae
vernaculae usurpatio, amplior locus huic tribuatur, iuxta normas quae sequuntur:
a)
In
administratione Sacramentorum et Sacramentalium lingua vernacula adhiberi potest
ad normam art. 36;
b)
Iuxta novam Ritualis romani
editionem, Ritualia particularia, singularum regionum necessitatibus, etiam
quoad linguam, accommodata, a competenti ecclesiastica auctoritate territoriali
de qua in art. 22 § 2 huius Constitutionis quam primum parentur, et, actis ab
Apostolica Sede recognitis, in regionibus ad quas pertinet adhibeantur. In iis
autem Ritualibus vel peculiaribus Collectionibus rituum conficiendis, ne
omittantur instructiones, in Rituali romano singulis ritibus praepositae, sive
pastorales et rubricales, sive quae peculiare momentum sociale habent.
64.
Instauretur catechumenatus
adultorum pluribus gradibus distinctus, de iudicio Ordinarii loci in usum
deducendus; quo fiat ut tempus catechumenatus, aptae institutioni destinatum,
sacris ritibus successivis temporibus celebrandis, sanctificari possit.
65.
In terris Missionum, praeter ea
quae in traditione christiana habentur, illa etiam elementa initiationis admitti
liceat, quae apud unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui
christiano accommodari possunt, ad normam art. 37-40 huius Constitutionis.
66.
Uterque ritus baptizandi adultos,
tum simplicior, tum, ratione habita catechumenatus instaurati, solemnior,
recognoscatur; et Missali romano Missa propria "In collatione Baptismi"
inseratur.
67.
Ritus baptizandi parvulos
recognoscatur et verae infantium condicioni accommodetur; partes etiam parentum
et patrinorum eorumque officia, in ipso ritu, magis pateant.
68.
In ritu Baptismi ne desint
accommodationes, de iudicio Ordinarii loci adhibendae, pro magno baptizandorum
concursu. Conficiatur item Ordo brevior quo, praesertim in terris Missionum,
catechistae, et generatim, in periculo mortis, fideles, absente sacerdote vel
diacono, uti possint.
69.
Loco ritus qui "Ordo supplendi
omissa super infantem baptizatum" appellatur, novus conficiatur quo apertius et
congruentius indicetur infantem, qui ritu brevi baptizatus fuerit, iam receptum
esse in Ecclesiam.
Item novus ritus
conficiatur pro valide iam baptizatis, ad sacra catholica conversis, quo
significetur eos in Ecclesiae communionem admitti.
70.
Aqua baptismalis, extra tempus
paschale, in ipso ritu Baptismi probata formula breviore benedici potest.
71.
Ritus Confirmationis recognoscatur
etiam ut huius Sacramenti intima connexio cum tota initiatione christiana
clarius eluceat; quapropter renovatio promissionum Baptismi convenienter ipsam
Sacramenti susceptionem praecedet.
Confirmatio, pro
opportunitate, intra Missam conferri potest; ad ritum autem extra Missam quod
attinet, paretur formula ad modum introductionis adhibenda.
72.
Ritus et formulae Paenitentiae ita
recognoscantur, ut naturam et effectum Sacramenti clarius exprimant.
73.
"Extrema Unctio", quae etiam et
melius "Unctio infirmorum" vocari potest, non est Sacramentum eorum tantum qui
in extremo vitae discrimine versantur. Proinde tempus opportunum eam recipiendi
iam certe habetur cum fidelis incipit esse in periculo mortis propter
infirmitatem vel senium.
74.
Praeter ritus seiunctos Unctionis
infirmorum et Viatici, conficiatur Ordo continuus secundum quem Unctio aegroto
conferatur post confessionem et ante receptionem Viatici.
75.
Unctionum numerus pro
opportunitate accommodetur, et orationes ad ritum Unctionis infirmorum
pertinentes ita recognoscantur, ut respondeant variis condicionibus infirmorum,
qui Sacramentum suscipiunt.
76.
Ritus Ordinationum, sive quoad
caeremonias sive quoad textus, recognoscantur. Allocutiones Episcopi, initio
cuiusque Ordinationis aut Consecrationis, fieri possunt lingua vernacula.
In Consecratione
Episcopali impositionem manuum fieri licet ab omnibus Episcopis praesentibus.
77.
Ritus celebrandi Matrimonium, qui
exstat in Rituali romano, recognoscatur et ditior fiat, quo clarius gratia
Sacramenti significetur et munera coniugum inculcentur.
"Si quae
provinciae... aliis laudabilibus consuetudinibus et caeremoniis" in celebrando
Matrimonii Sacramento "utuntur, eas omnino retineri Sancta Synodus vehementer
optat"(41).
Insuper competenti
auctoritati ecclesiasticae territoriali, de qua in art. 22 § 2 huius
Constitutionis, relinquitur facultas, ad normam art. 63, exarandi ritum proprium
usibus locorum et populorum congruentem, firma tamen lege ut sacerdos assistens
requirat excipiatque contrahentium consensum.
78.
Matrimonium ex more intra Missam
celebretur, post lectionem Evangelii et homiliam, ante "orationem fidelium".
Oratio super sponsam, ita opportune emendata ut aequalia officia mutuae
fidelitatis utriusque sponsi inculcet, dici potest lingua vernacula.
Si vero
Sacramentum Matrimonii sine Missa celebratur, Epistola et Evangelium Missae pro
sponsis legantur in initio ritus et benedictio sponsis semper impertiatur.
79.
Sacramentalia recognoscantur, ratione habita normae primariae de conscia,
actuosa et facili participatione fidelium, et attentis nostrorum temporum
necessitatibus. In Ritualibus recognoscendis ad normam art. 63, etiam nova
Sacramentalia, prout necessitas expostulat, addi possunt.
Benedictiones
reservatae perpaucae sint, et in favorem tantum Episcoporum vel Ordinariorum.
Provideatur ut
quaedam Sacramentalia, saltem in specialibus rerum adiunctis et de iudicio
Ordinarii, a laicis congruis qualitatibus praeditis, administrari possint.
80.
Ritus Consecrationis Virginum, qui
in Pontificali romano habetur, recognitioni subiciatur.
Conficiatur
praeterea ritus professionis religiosae et renovationis votorum, qui ad maiorem
unitatem, sobrietatem et dignitatem conferat, ab iis qui professionem vel
votorum renovationem intra Missam peragunt, salvo iure particulari, assumendus.
Professio
religiosa laudabiliter intra Missam fiet.
81.
Ritus exsequiarum paschalem mortis
christianae indolem manifestius exprimat, atque condicionibus et traditionibus
singularum regionum, etiam quoad colorem liturgicum, melius respondeat.
82.
Recognoscatur ritus sepeliendi
parvulos, ac propria Missa donetur.
Caput IV
DE OFFICIO
DIVINO
83. Summus
Novi atque aeterni Testamenti Sacerdos, Christus Iesus, humanam naturam assumens,
terrestri huic exsilio hymnum illum invexit, qui in supernis sedibus per omne
aevum canitur. Universam hominum communitatem ipse sibi coagmentat, eandemque in
divino hoc concinendo laudis carmine secum consociat.
Illud enim
sacerdotale munus per ipsam suam Ecclesiam pergit, quae non tantum Eucharistia
celebranda, sed etiam aliis modis, praesertim Officio divino persolvendo,
Dominum sine intermissione laudat et pro totius mundi salute interpellat.
84.
Divinum Officium ex antiqua traditione christiana ita est constitutum ut totus
cursus diei ac noctis per laudem Dei consecretur. Cum vero mirabile illud laudis
canticum rite peragunt sacerdotes aliique ad hanc rem Ecclesiae instituto
deputati vel christifideles una cum sacerdote forma probata orantes, tunc vere
vox est ipsius Sponsae, quae Sponsum alloquitur, immo etiam oratio Christi cum
ipsius Corpore ad Patrem.
85.
Omnes
proinde qui haec praestant, tum Ecclesiae officium explent, tum summum Sponsae
Christi honorem participant, quia laudes Deo persolventes stant ante thronum Dei
nomine Matris Ecclesiae.
86.
Sacerdotes sacro pastorali ministerio addicti eo maiore fervore Horarum laudes
persolvent, quo vividius conscii erunt sibi observandum esse monitum Pauli:
"Sine intermissione orate" (1Thess 5,17); operi enim in quo laborant
Dominus solus efficacitatem et incrementum dare potest, qui dixit: "Sine me
nihil potestis facere" (Io 15,5); propterea Apostoli, diaconos
instituentes, dixerunt: "Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus"
(Act 6,4).
87.
Ut
autem divinum Officium, sive a sacerdotibus sive ab aliis Ecclesiae membris
melius et perfectius in rerum adiunctis peragatur, Sacrosancto Concilio,
instaurationem ab Apostolica Sede feliciter inceptam persequenti, de Officio
iuxta ritum romanum ea quae sequuntur placuit decernere.
88 .
Cum
sanctificatio diei sit finis Officii, cursus Horarum traditus ita instauretur ut
Horis veritas temporis, quantum fieri potest, reddatur, simulque ratio habeatur
vitae hodiernae condicionum in quibus versantur praesertim ii qui operibus
apostolicis incumbunt.
89.
Itaque, in instauratione Officii, hae normae serventur:
a)
Laudes, ut
preces matutinae, et Vesperae, ut preces vespertinae, ex venerabili universae
Ecclesiae traditione duplex cardo Officii cotidiani, Horae praecipuae habendae
sunt et ita celebrandae;
b)
Completorium
ita instruatur, ut fini diei apte conveniat;
c)
Hora quae
Matutinum vocatur, quamvis in choro indolem nocturnae laudis retineat, ita
accommodetur ut qualibet diei hora recitari possit, et e psalmis paucioribus
lectionibusque longioribus constet;
d)
Hora Prima
supprimatur;
e)
In choro,
Horae minores Tertia, Sexta, Nona serventur. Extra chorum e tribus unam seligere
licet, diei tempori magis congruentem.
90 .
Cum praeterea Officium divinum,
utpote oratio publica Ecclesiae, sit fons pietatis et orationis personalis
nutrimentum, obsecrantur in Domino sacerdotes aliique omnes divinum Officium
participantes, ut in eo persolvendo mens concordet voci; ad quod melius
assequendum, liturgicam et biblicam, praecipue psalmorum, institutionem sibi
uberiorem comparent.
In instauratione
vero peragenda, venerabilis ille romani Officii saecularis thesaurus ita
aptetur, ut latius et facilius eo frui possint omnes quibus traditur.
91.
Ut
cursus Horarum, in art. 89 propositus, reapse observari possit, psalmi non
amplius per unam hebdomadam, sed per longius temporis spatium distribuantur.
Opus recognitionis
Psalterii, feliciter inchoatum, quamprimum perducatur ad finem, respectu habito
latinitatis christianae, usus liturgici etiam in cantu, necnon totius
traditionis latinae Ecclesiae.
92.
Ad
lectiones quod attinet, haec serventur:
a)
lectio
sacrae Scripturae ita ordinetur, ut thesauri verbi divini in pleniore
amplitudine expedite adiri possint;
b)
lectiones de
operibus Patrum, Doctorum et Scriptorum ecclesiasticorum depromendae melius
seligantur;
c)
Passiones
seu vitae Sanctorum fidei historicae reddantur.
93.
Hymni, quantum expedire videtur, ad pristinam formam restituantur, iis demptis
vel mutatis quae mythologiam sapiunt aut christianae pietati minus congruunt.
Recipiantur quoque, pro opportunitate, alii qui in hymnorum thesauro
inveniuntur.
94 .
Praestat, sive ad diem revera
sanctificandum, sive ad ipsas Horas cum fructu spirituali recitandas, ut in
Horarum absolutione tempus servetur, quod proxime accedat ad tempus verum
uniuscuiusque Horae canonicae.
95.
Communitates choro obligatae, praeter Missam conventualem, tenentur Officium
divinum cotidie in choro celebrare, et quidem:
a)
totum
Officium, Ordines Canonicorum, Monachorum et Monialium, aliorumque Regularium ex
iure vel constitutionibus choro adstrictorum;
b)
Capitula
cathedralia vel collegialia, eas partes Officii, quae sibi a iure communi vel
particulari imponuntur;
c)
omnes autem
illarum Communitatum sodales, qui sunt aut in Ordinibus maioribus constituti aut
solemniter professi, conversis exceptis, debent eas Horas canonicas soli
recitare, quas in choro non persolvunt.
96.
Clerici choro non obligati, si sunt in Ordinibus maioribus constituti, cotidie,
sive in communi, sive soli, obligatione tenentur totum Officium persolvendi, ad
normam art. 89.
97.
Opportunae commutationes divini
Officii cum actione liturgica a rubricis definiantur.
In casibus
singularibus iustaque de causa, Ordinarii possunt subditos suos ab obligatione
Officium recitandi ex toto vel ex parte dispensare vel id commutare.
98.
Sodales cuiusvis Instituti status perfectionis, qui, vi Constitutionum, partes
aliquas divini Officii absolvunt, orationem publicam Ecclesiae agunt.
Item, publicam
Ecclesiae orationem agunt, si quod parvum Officium, vi Constitutionum, recitant,
dummodo in modum Officii divini confectum ac rite approbatum sit.
99 .
Cum
Officium divinum sit vox Ecclesiae seu totius Corporis mystici Deum publice
laudantis, suadetur ut clerici choro haud obligati, ac praesertim sacerdotes
conviventes vel in unum convenientes, aliquam saltem divini Officii partem in
communi persolvant.
Omnes autem sive
in choro sive in communi Officium persolventes munus sibi concreditum quam
perfectissime, tam interna animi devotione quam externa agendi ratione,
peragant.
Praestat insuper
ut Officium in choro et in communi, pro opportunitate, cantetur.
100 .
Curent animarum pastores ut Horae
praecipuae, praesertim Vesperae, diebus dominicis et festis sollemnioribus, in
ecclesia communiter celebrentur. Commendatur ut et ipsi laici recitent Officium
divinum, vel cum sacerdotibus, vel inter se congregati, quin immo unusquisque
solus.
101.
§1)
Iuxta saecularem traditionem ritus latini, in Officio divino lingua latina
clericis servanda est, facta tamen Ordinario potestate usum versionis vernaculae
ad normam art. 36 confectae concedendi, singulis pro casibus, iis clericis,
quibus usus linguae latinae grave impedimentum est quominus Officium debite
persolvant.
§2)
Monialibus,
necnon sodalibus, sive viris non clericis sive mulieribus, Institutorum statuum
perfectionis, in Officio divino, etiam in choro celebrando, concedi potest a
Superiore competente ut lingua vernacula utantur, dummodo versio approbata sit.
§3)
Quivis
clericus Officio divino adstrictus, si Officium divinum una cum coetu fidelium,
vel cum iis qui sub § 2 recensentur, lingua vernacula celebrat, suae obligationi
satisfacit, dummodo textus versionis sit approbatus.
Caput V
DE ANNO LITURGICO
102. Pia
Mater Ecclesia suum esse ducit Sponsi sui divini opus salutiferum, statis diebus
per anni decursum, sacra recordatione celebrare. In unaquaque hebdomada, die
quam Dominicam vocavit, memoriam habet Resurrectionis Domini, quam semel etiam
in anno, solemnitate maxima Paschatis, una cum beata ipsius Passione, frequentat.
Totum vero Christi
mysterium per anni circulum explicat, ab Incarnatione et Nativitate usque ad
Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et adventus
Domini.
Mysteria
Redemptionis ita recolens, divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut
omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant
et gratia salutis repleantur.
103.
In
hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, Sancta Ecclesia Beatam Mariam
Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii
sui opere salutari coniungitur; in qua praecellentem Redemptionis fructum
miratur et exaltat, ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit
et sperat cum gaudio contemplatur.
104.
Memorias insuper Martyrum aliorumque Sanctorum, qui per multiformem Dei gratiam
ad perfectionem provecti, atque aeternam iam adepti salutem, Deo in caelis
laudem perfectam decantant ae pro nobis intercedunt, circulo anni inseruit
Ecclesia. In Sanctorum enim nataliciis praedicat paschale mysterium in Sanctis
cum Christo compassis et conglorificatis, et fidelibus exempla eorum proponit,
omnes per Christum ad Patrem trahentia, eorumque meritis Dei beneficia impetrat.
105.
Variis denique anni temporibus iuxta traditas disciplinas, Ecclesia fidelium
eruditionem perficit, per pias animi et corporis exercitationes, instructionem,
precationem, paenitentiae et misericordiae opera.
Quapropter placuit Sacrosancto Concilio ea quae sequuntur
decernere.
106.
Mysterium paschale Ecclesia, ex traditione apostolica, quae originem ducit ab
ipsa die Resurrectionis Christi, octava quaque die celebrat, quae dies Domini
seu dies dominica merito nuncupatur. Hac enim die christifideles in unum
convenire debent ut, verbum Dei audientes et Eucharistiam participantes, memores
sint Passionis, Resurrectionis et gloriae Domini Iesu, et gratias agant Deo qui
eos "regeneravit in spem vivam per Resurrectionem Iesu Christi ex mortuis" (1Pt
1,3). Itaque dies dominica est primordialis dies festus, qui pietati fidelium
proponatur et inculcetur, ita ut etiam fiat dies laetitiae et vacationis ab
opere. Aliae celebrationes, nisi revera sint maximi momenti, ipsi ne
praeponantur, quippe quae sit fundamentum et nucleus totius anni liturgici.
107 .
Annus liturgicus ita recognoscatur
ut, servatis aut restitutis sacrorum temporum traditis consuetudinibus et
disciplinis iuxta nostrae aetatis condiciones, ipsorum indoles nativa retineatur
ad fidelium pietatem debite alendam in celebrandis mysteriis Redemptionis
christianae, maxime vero mysterio paschali. Accommodationes autem, secundum
locorum condiciones, si quae forte necessariae sint, fiant ad normam art. 39 et
40.
108.
Fidelium animi dirigantur imprimis ad dies festos Domini, quibus mysteria
salutis per annum celebrantur. Proinde Proprium de Tempore aptum suum locum
obtineat super festa Sanctorum, ut integer mysteriorum salutis cyclus debito
modo recolatur.
109.
Duplex indoles temporis quadragesimalis, quod praesertim per memoriam vel
praeparationem Baptismi et per paenitentiam fideles, instantius verbum Dei
audientes et orationi vacantes, componit ad celebrandum paschale mysterium, tam
in liturgia quam in catechesi liturgica pleniore in luce ponatur. Proinde:
a)
elementa
baptismalia liturgiae quadragesimalis propria abundantius adhibeantur; quaedam
vero ex anteriore traditione, pro opportunitate, restituantur;
b)
idem dicatur
de elementis paenitentialibus. Quoad catechesim autem animis fidelium
inculcetur, una cum consectariis socialibus peccati, illa propria paenitentiae
natura quae peccatum, prout est offensa Dei, detestatur; nec praetermittantur
partes Ecclesiae in actione paenitentiali atque oratio pro peccatoribus
urgeatur.
110.
Paenitentia temporis quadragesimalis non tantum sit interna et individualis, sed
quoque externa et socialis. Praxis vero paenitentialis, iuxta nostrae aetatis et
diversarum regionum possibilitates necnon fidelium condiciones, foveatur, et ab
auctoritatibus, de quibus in art. 22, commendetur.
Sacrum tamen esto
ieiunium paschale, feria VI in Passione et Morte Domini ubique celebrandum et,
iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ut ita, elato et aperto
animo, ad gaudia dominicae Resurrectionis perveniatur.
111.
Sancti iuxta traditionem in Ecclesia coluntur, eorumque reliquiae authenticae
atque imagines in veneratione habentur. Festa Sanctorum mirabilia quidem Christi
in servis eius praedicant et fidelibus opportuna praebent exempla imitanda.
Ne festa Sanctorum
festis ipsa mysteria salutis recolentibus praevaleant, plura ex his particulari
cuique Ecclesiae vel Nationi vel Religiosae Familiae relinquantur celebranda,
iis tantum ad Ecclesiam universam extensis, quae Sanctos memorant momentum
universale revera prae se ferentes.
Caput VI
DE MUSICA SACRA
112. Musica
traditio Ecclesiae universae thesaurum constituit pretii inaestimabilis, inter
ceteras artis expressiones excellentem, eo praesertim quod ut cantus sacer qui
verbis inhaeret necessariam vel integralem liturgiae sollemnis partem efficit.
Profecto sacros
concentus laudibus extulerunt cum Sacra Scriptura(42), tum sancti Patres atque
Romani Pontifices, qui recentiore aetate, praeeunte sancto Pio X, munus Musicae
sacrae ministeriale in dominico servitio pressius illustrarunt.
Ideo Musica sacra
tanto sanctior erit quanto arctius cum actione liturgica connectetur, sive
orationem suavius exprimens vel unanimitatem fovens, sive ritus sacros maiore
locupletans sollemnitate. Ecclesia autem omnes verae artis formas, debitis
praeditas dotibus, probat easque in cultum divinum admittit.
Sacrosanctum
igitur Concilium normas ac praecepta ecclesiasticae traditionis et disciplinae
servans finemque Musicae sacrae respiciens, qui gloria Dei est atque
sanctificatio fidelium, ea quae sequuntur statuit.
113.
Formam nobiliorem actio liturgica accipit, cum divina Officia sollemniter in
cantu celebrantur, quibus ministri sacri intersint quaeque populus actuose
participet.
Quoad linguam
adhibendam, serventur praecepta art. 36; quoad Missam art. 54; quoad Sacramenta,
art. 63; quoad Officium divinum, art. 101.
114.
Thesaurus Musicae sacrae summa cura servetur et foveatur. Scholae cantorum
assidue provehantur, praesertim apud ecclesias cathedrales; Episcopi vero
ceterique animarum pastores sedulo curent ut in qualibet actione sacra in cantu
peragenda universus fidelium coetus actuosam participationem sibi propriam
praestare valeat, ad normam art. 28 et 30.
115.
Magni
habeatur institutio et praxis musica in Seminariis, in Religiosorum utriusque
sexus novitiatibus et studiorum domibus, necnon in ceteris institutis et scholis
catholicis; ad quam quidem institutionem assequendam, magistri, qui Musicae
sacrae docendae praeficiuntur, sedulo conformentur.
Commendantur
insuper Instituta Superiora de Musica sacra pro opportunitate erigenda.
Musicae vero
artifices, cantores, imprimis pueri, etiam germana institutione liturgica
donentur.
116 .
Ecclesia cantum gregorianum agnoscit ut liturgiae romanae proprium: qui ideo in
actionibus liturgicis, ceteris paribus, principem locum obtineat.
Alia genera
Musicae sacrae, praesertim vero polyphonia, in celebrandis divinis Officiis
minime excluduntur, dummodo spiritui actionis liturgicae respondeant, ad normam
art. 30.
117.
Compleatur editio typica librorum cantus gregoriani; immo paretur editio magis
critica librorum iam editorum post instaurationem sancti Pii X.
Expedit quoque ut
paretur editio simpliciores modos continens, in usum minorum ecclesiarum.
118.
Cantus popularis religiosus sollerter foveatur, ita ut in piis sacrisque
exercitiis et in ipsis liturgicis actionibus, iuxta normas et praecepta
rubricarum, fidelium voces resonare possint.
119.
Cum in regionibus quibusdam,
praesertim Missionum, gentes inveniantur quibus propria est traditio musica,
magnum momentum in earum vita religiosa ac sociali habens, huic musicae
aestimatio debita necnon locus congruus praebeatur, tam in fingendo earum sensu
religioso, quam in cultu ad earum indolem accommodando, ad mentem art. 39 et 40.
Quapropter in
institutione musica missionariorum diligenter curetur, ut, quantum fieri potest,
traditionalem earum gentium musicam tam in scholis quam in actionibus sacris
promovere valeant.
120 .
Organum tubulatum in Ecclesia
latina magno in honore habeatur, tamquam instrumentum musicum traditionale,
cuius sonus Ecclesiae caeremoniis mirum addere valet splendorem, atque mentes ad
Deum ac superna vehementer extollere.
Alia vero
instrumenta, de iudicio et consensu auctoritatis territorialis competentis, ad
normam art. 22 § 2, 37 et 40, in cultum divinum admittere licet, quatenus usui
sacro apta sint aut aptari possint, templi dignitati congruant, atque revera
aedificationi fidelium faveant.
121 .
Sentiant musicae artifices,
spiritu christiano imbuti, se ad Musicam sacram colendam et ad thesaurum eius
augendum esse vocatos.
Modos autem
componant, qui notas verae Musicae sacrae prae se ferant atque non solum a
maioribus scholis cantorum cani possint, sed minoribus quoque scholis conveniant
et actuosam participationem totius coetus fidelium foveant.
Textus cantui
sacro destinati catholicae doctrinae sint conformes, immo ex Sacris Scripturis
et fontibus liturgicis potissimum hauriantur.
Caput VII
DE ARTE SACRA DEQUE SACRA SUPELLECTILE
122. Inter
nobilissimas ingenii humani exercitationes artes ingenuae optimo iure
adnumerantur, praesertim autem ars religiosa eiusdemque culmen, ars nempe sacra.
Quae natura sua ad infinitam pulchritudinem divinam spectant, humanis operibus
aliquomodo exprimendam, et Deo eiusdemque laudi et gloriae provehendae eo magis
addicuntur, quo nihil aliud eis propositum est, quam ut operibus suis ad hominum
mentes pie in Deum convertendas maxime conferant.
Alma Mater
Ecclesia proinde semper fuit ingenuarum artium amica, earumque nobile
ministerium, praecipue ut res ad sacrum cultum pertinentes vere essent dignae,
decorae ac pulchrae, rerum supernarum signa et symbola, continenter quaesivit,
artificesque instruxit. Immo earum veluti arbitram Ecclesia iure semper se
habuit, diiudicans inter artificum opera quae fidei, pietati legibusque
religiose traditis congruerent, atque ad usum sacrum idonea haberentur.
Peculiari
sedulitate Ecclesia curavit ut sacra supellex digne et pulchre cultus decori
inserviret, eas mutationes sive in materia, sive in forma, sive in ornatu
admittens, quas artis technicae progressus per temporis decursum invexit.
Placuit proinde
Patribus hisce de rebus ea quae sequuntur decernere.
123.
Ecclesia nullum artis stilum veluti proprium habuit, sed secundum gentium
indoles ac condiciones atque variorum Rituum necessitates modos cuiusvis aetatis
admisit, efficiens per decursum saeculorum artis thesaurum omni cura servandum.
Nostrorum etiam temporum atque omnium gentium et regionum ars liberum in
Ecclesia exercitium habeat, dummodo sacris aedibus sacrisque ritibus debita
reverentia debitoque honore inserviat; ita ut eadem ad mirabilem illum gloriae
concentum, quem summi viri per praeterita saecula catholicae fidei cecinere,
suam queat adiungere vocem.
124.
Curent Ordinarii ut artem vere sacram promoventes eique faventes, potius nobilem
intendant pulchritudinem quam meram sumptuositatem. Quod etiam intellegatur de
sacris vestibus et ornamentis.
Curent Episcopi ut
artificum opera, quae fidei et moribus, ac christianae pietati repugnent,
offendantque sensum vere religiosum vel ob formarum depravationem, vel ob artis
insufficientiam, mediocritatem ac simulationem, ab aedibus Dei aliisque locis
sacris sedulo arceantur.
In aedificandis
vero sacris aedibus, diligenter curetur ut ad liturgicas actiones exsequendas et
ad fidelium actuosam participationem obtinendam idoneae sint.
125.
Firma
maneat praxis, in ecclesiis sacras imagines fidelium venerationi proponendi;
attamen moderato numero et congruo ordine exponantur, ne populo christiano
admirationem inficiant, neve indulgeant devotioni minus rectae.
126.
In
diiudicandis artis operibus Ordinarii locorum audiant Commissionem dioecesanam
de Arte sacra, et, si casus ferat, alios viros valde peritos, necnon
Commissiones de quibus in articulis 44, 45, 46.
Sedulo advigilent
Ordinarii ne sacra supellex vel opera pretiosa, utpote ornamenta domus Dei,
alienentur vel disperdantur.
127 .
Episcopi vel per se ipsos vel per sacerdotes idoneos qui peritia et artis amore
praediti sunt, artificum curam habeant, ut eos spiritu Artis sacrae et sacrae
Liturgiae imbuant.
Insuper
commendatur ut scholae vel Academiae de Arte Sacra ad artifices formandos
instituantur in illis regionibus in quibus id visum fuerit.
Artifices autem
omnes, qui ingenio suo ducti, gloriae Dei in Ecclesia sancta servire intendunt,
semper meminerint agi de sacra quadam Dei Creatoris imitatione et de operibus
cultui catholico, fidelium aedificationi necnon pietati eorumque instructioni
religiosae destinatis.
128.
Canones et
statuta ecclesiastica, quae rerum externarum ad sacrum cultum pertinentium
apparatum spectant, praesertim quoad aedium sacrarum dignam et aptam
constructionem, altarium formam et aedificationem, tabernaculi eucharistici
nobilitatem, dispositionem et securitatem, baptisterii convenientiam et honorem,
necnon congruentem sacrarum imaginum, decorationis et ornatus rationem, una cum
libris liturgicis ad normam art. 25 quam primum recognoscantur: quae liturgiae
instauratae minus congruere videntur, emendentur aut aboleantur; quae vero ipsi
favent, retineantur vel introducantur.
Qua in re,
praesertim quoad materiam et formam sacrae supellectilis et indumentorum,
territorialibus Episcoporum Coetibus facultas tribuitur res aptandi
necessitatibus et moribus locorum, ad normam art. 22 huius Constitutionis.
129.
Clerici, dum philosophicis et theologicis studiis incumbunt, etiam de artis
sacrae historia eiusque evolutione instituantur, necnon de sanis principiis
quibus opera artis sacrae inniti debent, ita ut Ecclesiae venerabilia monumenta
aestiment atque servent, et artificibus in operibus efficiendis congrua consilia
queant praebere.
130.
Convenit ut usus pontificalium reservetur illis ecclesiasticis personis, quae
aut charactere episcopali, aut peculiari aliqua iurisdictione gaudent.
APPENDIX
Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani secundi de calendario recognoscendo
declaratio
Sacrosanctum Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum, haud
parvi momenti aestimans multorum desideria de festo Paschatis certae dominicae
assignando et de calendario stabiliendo, omnibus sedulo perpensis, quae ex
inductione novi calendarii manare possint, haec quae sequuntur declarat:
1
Sacrosanctum Concilium non obnititur quin festum Paschatis certae dominicae in
Calendario Gregoriano assignetur, assentientibus iis quorum intersit, praesertim
fratribus ab Apostolicae Sedis communione seiunctis.
2
Item
Sacrosanctum Concilium declarat se non obsistere inceptis quae conferant ad
calendarium perpetuum in societatem civilem inducendum.
Variorum autem
systematum, quae ad calendarium perpetuum stabiliendum et in societatem civilem
inducendum excogitantur, iis tantum Ecclesia non obsistit, quae hebdomadam
septem dierum cum dominica servant et tutantur, nullis diebus extra hebdomadam
interiectis, ita ut hebdomadarum successio intacta, nisi accedant gravissimae
rationes de quibus Apostolica Sedes iudicium ferat, relinquatur.
Haec omnia et singula quae in hac
Constitutione edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos,
Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus
Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita
synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die IV decembris anno MCMLXIII.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S.
Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis
Aloisi MASELLA.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus
Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis
Cardinalis FERRETTO.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula
Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego CAROLUS CARMELUS titulo S. Pancratii Presbyter
Cardinalis MOTTA, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter
Cardinalis SPELLMAN, Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter
Cardinalis DE BARROS CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam
Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis
RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.
† Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna
Presbyter Cardinalis CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaërensis.
Ego PETRUS titulo S. Praxedis Presbyter Cardinalis
CIRIACI.
† Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter
Cardinalis FELTIN, Archiepiscopus Parisiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Mariae de Victoria Presbyter
Cardinalis SIRI, Archiepiscopus Ianuensis.
† Ego IACOBUS FRANCISCUS titulo S. Anastasiae Presbyter
Cardinalis MCINTYRE, Archiepiscopus Angelorum in California.
† Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina
Presbyter Cardinalis LERCARO, Archiepiscopus Bononiensis.
† Ego STEPHANUS titulo S. Mariae Trans Tiberim
Presbyter Cardinalis WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis,
Primas Poloniae.
† Ego BENIAMINUS titulo S. Vitalis Presbyter Cardinalis
DE ARRIBA Y CASTRO, Archiepiscopus Tarraconensis.
† Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter
Cardinalis QUIROGA Y PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.
† Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in
Thermis Presbyter Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.
† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter
Cardinalis GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis.
† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis
URBANI, Patriarcha Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter
Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.
† Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter
Cardinalis CONCHA, Archiepiscopus Bogotensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA
COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas
Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter
Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter
Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter
Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter
Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus
Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI
JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Caesarei in Palatio Diaconus
Cardinalis BRACCI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus
Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios
Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS Ss. Cosmae et Damiani Diaconus
Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio
Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula
Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis
ALBAREDA.
† Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus
Coptorum.
† Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus
Melchitarum.
† Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus
Maronitarum.
VACATIO LEGIS
Beatissimus Pater, pro modo approbata
Constitutione "de Sacra Liturgia" statuit vacationem legis usque ad diem 16
februarii, anni 1964, dominicam primam Quadragesimae. Intra hoc tempus idem
Beatissimus Pater statuet quando et quibus modis nova huius Constitutionis
decreta in actum deducenda sint. Nemini itaque licet ante hoc tempus haec nova
decreta per seipsum in actum deducere.
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
(1) Missale
romanum, oratio super oblata dominicae IX post Pentecosten.
(2) Cf. Hebr
13,14.
(3) Cf. Eph
2, 21-22.
(4) Cf. Eph
4,13.
(5) Cf. Is
11,12.
(6) Cf. Io
11,52.
(7) Cf. Io
10,16.
(8) Cf. Is
61,1; Lc 4,18.
(9) S. IGNATIUS
ANTIOCHENUS, Ad Eph., 7, 2: ed. F. X. FUNK, Patres Apostolici, I,
Tubingae 1901, p. 218.
(10) Cf. 1Tim
2,5.
(11)
Sacramentarium Veronense (Leonianum): ed. C. MOHLBERG, Romae 1956, n. 1265,
p. 162.
(12) Missale
romanum, Praefatio paschalis.
(13) Cf. S.
AUGUSTINUS, Enarr. in Ps. CXXXVIII, 2: Corpus Christianorum, XL,
Turnholti 1956, p. 1991 et oratio post secundam lectionem Sabbati sancti, in
Missali Romano, ante instaurationem Hebdomadae sanctae.
(14) Cf. Mc
16,15.
(15) Cf. Act
26,18.
(16) Cf. Rom
6,4; Eph 2,6; Col 3,1; 2Tim 2,11.
(17) Cf. Io
4,23.
(18) Cf. 1Cor
11,26.
(19) CONC. TRID.,
Sess. XIII, 11 oct. 1551, Decr. De ss. Eucharist., c. 5: CONCILIUM
TRIDENTINUM, Diariorum, Actorum, Epistolarum, Tractatuum nova collectio,
ed. Soc. Goerresianae, t. VII. Actorum pars IV, Friburgi Brisgoviae 1961,
p. 202.
(20) CONC. TRID.,
Sess. XXII, 17 sept. 1562, Doctr. De ss. Missae sacrif., c. 2: CONCILIUM
TRIDENTINUM, ed. cit., t. VIII. Actorum pars V, Friburgi Brisgoviae 1919,
p. 960.
(21) Cf. S.
AUGUSTINUS, In Ioannis Evangelium Tractatus VI, cap. I, n. 7: PL 35,
1428.
(22) Cf. Apoc
21,2; Col 3,1; Hebr 8,2.
(23) Cf. Phil
3,20; Col 3,4.
(24) Cf. Io
17,3; Lc 24,47; Act 2,38.
(25) Cf. Mt
28,20.
(26) Missale
romanum, postcommunio Vigiliae paschalis et dominicae Resurrectionis.
(27) Missale
romanum, oratio Missae feriae III infra octavam Paschae.
(28) Cf. 2Cor
6,1.
(29) Cf. Mt
6,6.
(30) Cf. 1Thess
5,17.
(31) Cf. 2Cor
4,10-11.
(32) Missale
romanum, oratio super oblata feriae II infra octavam Pentecostes.
(33) S. CYPRIANUS,
De cath. eccl. unitate, 7: ed. G. HARTEL, in CSEL, t. III, 1, Vindobonae
1868, pp. 215-16. Cf. Ep. 66, n. 8,3: ed. cit., t. III, 2, Vindobonae 1871, pp.
732-33.
(34) Cf. CONC.
TRID., Sess. XXII, 17 sept. 1562, Doctr. De ss. Missae sacrif., c. 8:
CONCILIUM TRIDENTINUM, ed. cit., t. VIII, p. 961.
(35) Cf. S.
IGNATIUS ANTIOCHENUS, Ad Magn. 7; Ad Philad. 4; Ad Smyrn.
8: ed. F. X. FUNK, cit., I, pp. 236, 266, 281.
(36) Cf. S.
AUGUSTINUS, In Ioannis Evangelium Tractatus XXVI, cap. VI, n. 13: PL 35,
1613.
(37) Breviarium
romanum, In festo Sanctissimi Corporis Christi, ad II Vesperas, antiphona ad
Magnificat.
(38) Cf. S.
CYRILLUS ALEX., Commentarium in Ioannis Evangelium, lib. XI, capp. XI-XII:
PG 74, 557-565, praesertim 564-565.
(39) Cf. 1Tim
2,1-2.
(40) Sess. XXI,
Doctrina de Communione sub utraque specie et parvulorum, capp. 1-3, cann.
1-3: CONCILIUM TRIDENTINUM, ed. cit., t. VIII, pp. 698-699.
(41) CONC. TRID.,
Sess. XXIV, Decr. De reformatione, cap. 1: CONCILIUM TRIDENTINUM, ed.
cit., t. IX. Actorum pars VI, Friburgi Brisgoviae 1924, p. 969. Cf.
Rituale romanum, tit. VIII, c. II, n. 6.
(42) Cf. Eph
5,19; Col 3,16. |