|
HOME
[Deutsch,
English,
Español,
Français,
Italiano,
Latine,
Português] |
|
|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECLARATIO DE EDUCATIONE CHRISTIANA
GRAVISSIMUM EDUCATIONIS
Gravissimum educationis momentum in
vita hominis eiusque influxum semper maiorem in socialem huius aetatis
progressum Sancta Oecumenica Synodus attente perpendit (1). Re quidem vera
iuvenum educatio, immo adultorum quoque continua quaedam institutio, cum
facilior tum urgentior redditur temporis nostri adiunctis. Homines enim propriae
dignitatis et officii plenius conscii, vitam socialem ac praesertim oeconomicam
et politicam actuosius in dies participare praeoptant (2); mirabiles artis
technicae et inquisitionis scientificae progressus, nova communicationis
socialis subsidia opportunitatem praebent hominibus, maiore interdum temporis
spatio ab occupationibus liberi fruentibus, facilius ad patrimonium mentis
animique culturae accedendi atque arctiore tum coetuum tum ipsorum populorum
necessitudine mutuo se complendi.
Proinde ubique conatus fiunt ad opus
educationis magis magisque promovendum; hominum, et peculiariter puerorum atque
parentum, iura primaria educationem respicientia declarantur et publicis
documentis consignantur (3); alumnorum numero celeriter crescente, late
multiplicantur et perficiuntur scholae atque alia educationis instituta
conduntur; novis experimentis excoluntur educationis et instructionis methodi;
magni quidem ponderis peraguntur nisus ad eas omnibus hominibus procurandas,
licet permulti pueri et iuvenes institutione etiam fundamentali adhuc priventur
et tot alii apta educatione, in qua simul veritas et caritas excoluntur, careant.
Cum vero Sancta Mater Ecclesia ad
mandatum implendum a divino suo Conditore acceptum, mysterium nempe salutis
omnibus hominibus nuntiandi et omnia instaurandi in Christo, integram hominis
vitam etiam terrenam quatenus cum vocatione coelesti connexam curare debeat (4),
in educationis progressu atque amplificatione partes suas habet. Proinde S.
Synodus de educatione christiana praesertim in scholis fundamentalia quaedam
principia declarat, quae a speciali post Concilium Commissione fusius evolvenda
erunt atque ab Episcoporum Conferentiis ad diversas regionum condiciones
applicanda.
1
.Omnibus hominibus cuiusvis stirpis, condicionis et aetatis utpote dignitate
personae pollentibus, ius est inalienabile ad educationem (5), proprio fini
respondentem (6), propriae indoli, sexus differentiae, culturae patriisque
traditionibus accommodatam et simul fraternae cum aliis populis consortioni
apertam ad veram unitatem et pacem in terris fovendam. Vera autem educatio
prosequitur formationem personae humanae in ordine ad finem eius ultimum et
simul ad bonum societatum, quarum homo membrum exstat et in quarum officiis,
adultus effectus, partem habebit.
Pueri igitur et adolescentes, ratione
habita progressus scientiae psychologicae, paedagogicae et didacticae adiuventur
oportet ad dotes physicas, morales et intellectuales harmonice evolvendas, ad
gradatim acquirendum perfectiorem sensum responsabilitatis in propria vita
continuo nisu recte excolenda et in vera libertate prosequenda, obstaculis magno
et constanti animo superatis. Positiva et prudenti educatione sexuali
progrediente aetate instituantur. Praeterea ad vitam socialem participandam ita
conformentur ut, instrumentis necessariis et opportunis rite instructi, in
varios humanae communitatis coetus actuose sese inserere valeant, colloquio cum
aliis aperiantur communique bono provehendo operam libenter navent.
Similiter Sancta Synodus declarat
pueris ac adolescentibus ius esse ut in valoribus moralibus recta conscientia
aestimandis et adhaesione personali amplectendis necnon in Deo perfectius
cognoscendo et diligendo instimulentur. Ideoque enixe rogat omnes qui vel
populorum regimen tenent vel educationi praesunt, ut curent ne umquam iuventus
hoc sacro iure privetur. Filios autem Ecclesiae exhortatur ut generoso animo
operam praestent in universo educationis campo, praesertim hunc in finem ut
congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes ubique terrarum citius
extendi possint (7).
2 .
Omnibus christianis, quippe qui, per regenerationem ex aqua et Spiritu Sancto
nova creatura effecti (8), filii Dei nominentur et sint, ius est ad educationem
christianam. Quae quidem non solum maturitatem humanae personae modo descriptam
prosequitur, sed eo principaliter spectat ut baptizati dum in cognitionem
mysterii salutis gradatim introducuntur, accepti fidei doni in dies magis
conscii fiant; Deum Patrem in spiritu et veritate adorare (cf. Io
4,23) praeprimis in actione liturgica addiscant, ad propriam vitam secundum
novum hominem in iustitia et sanctitate veritatis (Eph 4,22-24) gerendam
conformentur; ita quidem occurrant in virum perfectum, in aetatem plenitudinis
Christi (cf. Eph 4,13) et augmento corporis mystici operam praestent.
Iidem insuper suae vocationis conscii tum spei quae in eis est (cf. 1 Pt
3,15), testimonium exhibere tum christianam mundi conformationem adiuvare
consuescant, qua naturales valores in completa hominis a Christo redempti
consideratione assumpti, ad totius societatis bonum conferant (9). Quare haec S.
Synodus animarum Pastoribus gravissimum recolit officium omnia disponendi ut hac
educatione christiana omnes fideles fruantur, praeprimis iuvenes qui spes sunt
Ecclesiae (10).
3 .
Parentes, cum vitam filiis contulerint, prolem educandi gravissima obligatione
tenentur et ideo primi et praecipui eorum educatores agnoscendi sunt (11). Quod
munus educationis tanti ponderis est ut, ubi desit, aegre suppleri possit.
Parentum enim est talem familiae ambitum amore, pietate erga Deum et homines
animatum creare qui integrae filiorum educationi personali et sociali faveat.
Familia proinde est prima schola virtutum socialium quibus indigent omnes
societates. Maxime vero in christiana familia, matrimonii sacramenti gratia et
officio ditata, filii iam a prima aetate secundum fidem in baptismo receptam
Deum percipere et colere atque proximum diligere doceantur oportet; ibidem
primam inveniunt experientiam et sanae societatis humanae et Ecclesiae; per
familiam denique in civilem hominum consortionem et in populum Dei sensim
introducuntur. Persentiant igitur parentes quanti momenti sit familia vere
christiana pro vita et progressu ipsius populi Dei (12).
Educationis impertiendae munus primario
familiae competens totius societatis auxiliis indiget. Praeter igitur iura
parentum ceterorumque quibus ipsi partem in munere educationis concredunt, certa
quidem officia et iura competunt societati civili, quatenus eius est ea ordinare
quae ad bonum commune temporale requiruntur. Ad eius munera pertinet educationem
iuventutis pluribus modis provehere: parentum scilicet aliorumque qui in
educatione partes habent officia et iura tueri eisque adiumenta praebere; iuxta
subsidiarii officii principium, deficientibus parentum aliarumque societatum
incoeptis, educationis opus, attentis quidem parentum votis, perficere; insuper,
quatenus bonum commune postulat, scholas et instituta propria condere (13).
Singulari demum ratione officium
educandi ad Ecclesiam spectat, non solum quia humana quoque societas educationis
tradendae capax agnoscenda est, sed maxime quia munus habet viam salutis omnibus
hominibus annuntiandi, credentibus vitam Christi communicandi eosque continua
sollicitudine adiuvandi ut ad huius vitae plenitudinem pervenire valeant (14).
His igitur filiis suis tanquam Mater eam praestare Ecclesia tenetur educationem,
qua tota eorum vita spiritu Christi imbuatur, simul autem omnibus populis suam
operam praebet ad promovendam integram personae humanae perfectionem, ad bonum
quoque societatis terrestris atque ad aedificationem mundi humanius configurandi
(15).
In munere suo educationis explendo
Ecclesia de omnibus aptis subsidiis sollicita, praecipue de eis curat quae ipsi
sunt propria, quorum primum est institutio catechetica (16) quae fidem illuminat
et roborat, vitam secundum spiritum Christi nutrit, ad mysterii liturgici
consciam et actuosam participationem conducit (17) atque ad actionem apostolicam
excitat. Ecclesia magni facit et suo spiritu penetrare et elevare quaerit cetera
quoque auxilia, quae ad commune hominum patrimonium pertinent quaeque ad animos
excolendos hominesque formandos magnopere conferunt, uti sunt communicationis
socialis instrumenta (18), multiplices animi corporisque exercitationum coetus,
iuvenum consociationes atque praesertim scholae.
5 .
Inter omnia educationis instrumenta peculiare momentum habet schola (19), quae
vi suae missionis dum facultates intellectuales assidua cura excolit, recte
iudicandi capacitatem evolvit, in patrimonium culturae a generationibus
praeteritis acquisitum introducit, sensum valorum promovet, vitam professionalem
praeparat, inter alumnos diversae indolis et condicionis amicalem consortionem
pariens mutuam se comprehendendi dispositionem fovet; insuper velut quoddam
centrum constituit cuius operositatem et profectum una participare debent
familiae, magistri, varii generis consociationes vitam culturalem, civicam,
religiosam promoventes, societas civilis, et tota communitas humana.
Pulchra igitur et gravis quidem
ponderis est vocatio illorum omnium qui parentes in eorundem officio implendo
iuvantes et communitatis humanae vices gerentes, munus educandi in scholis
suscipiunt; quae vocatio peculiares mentis et cordis dotes, diligentissimam
praeparationem, continuam renovationis et adaptationis promptitudinem
expostulat.
6 .
Parentes quibus primum et inalienabile officium et ius est filios educandi, in
scholis eligendis vera libertate gaudeant oportet. Potestas publica igitur cuius
est civium libertates tueri et defendere, iustitiae distributivae consulens
curare debet, ut subsidia publica ita erogentur ut parentes pro filiis suis
scholas, secundum conscientiam suam, vere libere selegere valeant (20).
Ceterum rei publicae est providere ut
omnes cives ad congruam culturae participationem accedere valeant atque ad
officia et iura civilia exercenda debite praeparentur. Ipsa igitur res publica
ius puerorum ad adaequatam educationem scholarem tutari, magistrorum capacitati
studiorumque praestantiae vigilare, alumnorum sanitati consulere atque in genere
integrum scholarum opus promovere debet, principio subsidiarii officii prae
oculis habito et ideo quovis excluso scholarum monopolio, quod nativis humanae
personae iuribus, ipsius quoque culturae profectui et divulgationi, pacificae
civium consortioni necnon pluralismo in permultis societatibus hodie vigenti
adversatur (21).
Christifideles vero S. Synodus hortatur
ut sive ad aptas educationis methodos studiorumque rationem inveniendas, sive ad
magistros efformandos qui iuvenes recte educare valeant, auxiliatricem operam
ultro praestent atque, parentum praesertim consociationibus, universum scholae
munus et praecipue educationem moralem in ea tradendam suis adiumentis
prosequantur (22).
7 .
Gravissimum praeterea officium persentiens moralem et religiosam educationem
omnium suorum filiorum sedulo curandi, Ecclesia peculiari suo affectu et
adiutorio praesens sit oportet iis plurimis qui in scholis non catholicis
instituuntur; tum per testimonium vitae eorum qui eos docent et moderantur, tum
per condiscipulorum apostolicam actionem (23), tum maxime per ministerium
sacerdotum et laicorum qui eis doctrinam salutis tradunt, ratione aetati et
adiunctis accommodata et spirituale auxilium praebent opportunis incoeptis pro
rerum temporumque condicione.
Parentibus autem grave recolit officium
quod eis competit omnia disponendi vel etiam exigendi ut filii sui illis
auxiliis frui possint et formatione christiana harmonico gressu cum profana
progrediantur. Propterea Ecclesia illas auctoritates et societates civiles
dilaudat, quae pluralismi hodiernae societatis ratione habita et debitae
libertati religiosae consulentes, familias adiuvant ut educatio filiorum in
omnibus scholis secundum propria familiarum principia moralia et religiosa
impertiri possit (24).
8 .
Ecclesiae praesentia in scholarum campo ostenditur peculiari ratione per scholam
catholicam. Ea quidem non minus quam aliae scholae fines culturales et humanam
iuvenum formationem prosequitur. Proprium autem illius est communitatis
scholaris ambitum, spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare,
adolescentes adiuvare ut in propria persona evolvenda una simul crescant
secundum novam creaturam quae per baptismum effecti sunt, atque universam
culturam humanam ad nuntium salutis postremo ordinare ita ut cognitio quam
alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur (25). Ita
quidem schola catholica, dum progredientis aetatis condicionibus sicut oportet
se aperit, suos alumnos ad civitatis terrestris bonum efficaciter provehendum
educat et ad servitium pro Regno Dei dilatando praeparat, ut exemplaris et
apostolicae vitae exercitio salutare veluti fermentum humanae communitatis
efficiantur.
Schola catholica igitur cum ad Populi
Dei missionem explendam tantopere conferre et dialogo inter Ecclesiam et hominum
communitatem, in ipsorum mutuum beneficium, inservire valeat, nostris quoque
rerum adiunctis suum gravissimum retinet momentum. Quare haec S. Synodus ius
Ecclesiae scholas cuiusvis ordinis et gradus libere condendi atque regendi, in
plurimis Magisterii documentis iam declaratum (26), denuo proclamat, in memoriam
revocans huiusmodi iuris exercitium libertati quoque conscientiae et parentum
iuribus tuendis necnon ipsius culturae profectui summopere conferre.
Meminerint autem Magistri se quam
maxime esse auctores ut schola catholica sua proposita et incoepta ad rem
deducere valeat (27). Peculiari ergo iidem praeparentur sollicitudine ut
scientia tum profana tum religiosa idoneis titulis comprobata sint praediti et
arte educandi progredientis aetatis inventis congruente ditati. Caritate sibi
vicissim et discipulis devincti atque spiritu apostolico imbuti, tam vita quam
doctrina testimonium exhibeant unico Magistro Christo. Sociam, imprimis cum
parentibus praestent operam; una cum ipsis debitam in universa educatione
habeant rationem discriminis sexus et finis proprii utrique sexui in familia et
in societate a divina providentia praestituti; personalem ipsorum alumnorum
actionem excitare satagant eosque, absoluto curriculo scholari, consilio,
amicitia, peculiaribus quoque conditis associationibus vero spiritu ecclesiali
ditatis prosequi pergant. Horum magistrorum ministerium veri nominis
apostolatum, nostris quoque temporibus maxime congruentem et necessarium S.
Synodus declarat, simulque verum servitium societati praestitum. Parentibus vero
catholicis officium memorat liberos suos concredendi, quando et ubi possunt,
scholis catholicis, eas pro viribus sustinendi et cum eis in bonum filiorum
suorum collaborandi (28).
9 .
Huic scholae catholicae imagini omnes scholae ab Ecclesia quavis ratione
dependentes pro viribus conformentur oportet, licet schola catholica pro locorum
adiunctis varias formas induere possitn (29). Carissimas sane sibi habet
Ecclesia etiam scholas catholicas quae in novarum ecclesiarum praesertim
territoriis ab alumnis quoque non catholicis frequentantur.
Ceterum in scholis catholicis
constituendis et ordinandis progredientis aetatis necessitatibus consulendum
est. Propterea, dum fovendae manent scholae quae inferioris et medii ordinis
sunt atque educationis fundamentum constituunt, magni quoque faciendae sunt
illae quae ab hodiernis condicionibus peculiari ratione requiruntur, ut sunt
scholae quae professionales (30) et technicae nuncupantur, instituta erudiendis
adultis, socialibus auxiliis provehendis necnon iis, qui ob naturae defectum
peculiari cura indigent, destinata atque scholae in quibus magistri tum pro
institutione religiosa tum pro aliis educationis formis praeparantur.
Sancta Synodus Ecclesiae Pastores
necnon omnes christifideles vehementer hortatur ut, nullis praetermissis
sacrificiis, scholas catholicas adiuvent in earundem munere in dies perfectius
explendo et praeprimis in curandis necessitatibus eorum qui bonis temporalibus
sunt pauperes vel familiae adiutorio et affectu privantur vel a dono fidei sunt
alieni.
10 .
Altioris ordinis pariter scholas, praesertim Universitates et Facultates
Ecclesia sedula prosequitur cura. Quin etiam in iis quae ab ipsa dependent,
organica ratione intendit ut singulae disciplinae propriis principiis, propria
methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut
profundior in dies earum intelligentia obtineatur et, novis progredientis
aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius
perspiciatur quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, Ecclesiae
Doctorum, praesertim S. Thomae Aquinatis vestigia premendo (31). Ita quidem
veluti publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis
christianae in toto culturae altioris promovendae studio atque horum
institutorum alumni formentur homines doctrina vere praestantes, gravioribus
officiis in societate obeundis parati atque fidei in mundo testes (32).
In Universitatibus Catholicis in quibus
nulla Facultas S. Theologiae exstet, Institutum habeatur vel Cathedra S.
Theologiae, in qua lectiones laicis quoque alumnis accommodatae tradantur. Cum
scientiae per investigationes peculiares altioris scientifici momenti praecipue
proficiant, in Universitatibus et Facultatibus catholicis Instituta maxime
foveantur, quae primario investigationi scientificae promovendae inserviant.
Sancta Synodus valde commendat ut
Universitates et Facultates catholicae in diversis terrae partibus convenienter
distributae, promoveantur, ita tamen ut non numero, sed doctrinae studio
eniteant; eorumque aditus facile pateat alumnis maioris spei, etsi tenuioris
fortunae, iis praesertim qui e novis adveniant nationibus.
Quandoquidem sors societatis et ipsius
Ecclesiae cum iuvenum altiora studia excolentium profectu intime connectitur
833), Ecclesiae Pastores non tantum impensam habeant curam de vita spirituali
alumnorum qui Universitates Catholicas frequentant; sed de formatione spirituali
omnium filiorum suorum solliciti, inter Episcopos consiliis opportune collatis,
provideant ut etiam apud Universitates non catholicas convictus et centra
universitaria catholica habeantur, in quibus sacerdotes, religiosi et laici,
accurate selecti et praeparati, iuventuti universitariae spirituale et
intellectuale adiutorium praebeant permanens. Iuvenes autem melioris ingenii
sive catholicarum sive aliarum Universitatum, qui ad docendum et investigandum
apti videantur, peculiari cura excolantur et ad magisteria suscipienda
promoveantur.
11 .
A scientiarum sacrarum Facultatum operositate plurimum exspectat Ecclesia (34).
Ipsis enim concredit gravissimum officium proprios alumnos praeparandi non solum
ad ministerium sacerdotale sed maxime sive ad docendum in superiorum studiorum
ecclesiasticorum sedibus sive ad disciplinas propria ope promovendas sive ad
magis ardua apostolatus intellectualis munera suscipienda. Ipsarum Facultatum
item est varias sacrarum disciplinarum regiones altius pervestigare ita ut
profundior in dies Sacrae Revelationis intellectus obtineatur, patrimonium
sapientiae christianae a maioribus traditum plenius aperiatur, dialogus cum
fratribus seiunctis et cum non christianis promoveatur atque quaestionibus a
doctrinarum progressu exortis respondeatur (35).
Quare ecclesiasticae Facultales,
propriis ipsarum legibus opportune recognitis, scientias sacras et cum sacris
connexas impense promoveant et recentioribus quoque methodis et auxiliis
adhibitis, ad altiores investigationes auditores instituant.
12 .
Cum cooperatio, quae in ordine dioecesano, nationali et internationali altius in
dies urgetur et invalescit, etiam in re scholastica maxime sit necessaria, omni
ope curandum est ut inter scholas catholicas apta foveatur coordinatio, atque
inter easdem ceterasque scholas provehatur collaboratio, quam universae hominum
communitatis bonum requirit (36).
Ex maiore
coordinatione sociaque opera praecipue in Institutorum academicorum ambitu
uberiores fructus percipientur. In omni igitur Universitate variae Facultates
mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam. Ipsae quoque
Universitates mutua inter sese operae coniunctione conspirent, conventus
internationales una simul promovendo, scientificas pervestigationes inter sese
distribuendo, inventa vicissim communicando ac magistros ad tempus permutando
inter se ceteraque quae ad maiorem adiutricem operam conferunt provehendo.
Conclusio
S. Synodus ipsos iuvenes enixe hortatur
ut praestantiae muneris educandi conscii, ad illud suscipiendum generoso animo
sint parati, in illis praesertim regionibus in quibus ob magistrorum inopiam
iuventutis educatio in discrimine est.
Eadem S. Synodus, dum gratissimam se
profitetur erga sacerdotes, religiosos, religiosas et laicos, qui evangelica sui
deditione in praecellens educationis et scholarum cuiusvis generis et gradus
opus incumbunt, eos hortatur ut in suscepto munere generose perseverent atque in
alumnis spiritu Christi imbuendis, in paedagogica arte et in scientiarum studio
ita excellere nitantur ut non solum internam Ecclesiae renovationem promoveant,
sed eius beneficam praesentiam in mundo hodierno praesertim intellectuali
servent et augeant.
Haec omnia et singula quae in hac
Declaratione edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos,
Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus
Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita
synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
Sequuntur
Patrum subsignationes.
Patrum subsignationes.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S.
Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis
Aloisi MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis
CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus
Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis
Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha
Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha
Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha
Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha
Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter
Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis
LIÉNART, Episcopus Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso
Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula
Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum
Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter
Cardinalis SPELLMAN, Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter
Cardinalis DE BARROS CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam
Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis
RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter
Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis
Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter
Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter
Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe
Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae
Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis
ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter
Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad
Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS tituli Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in
Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii
ad Clivum Scauri Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA
COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas
Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter
Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter
Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter
Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter
Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae
Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus
Cardinalis OTTAVIANI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus
Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios
Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus
Cardinalis MORANO
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio
Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula
Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis
ALBAREDA.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana
Diaconus Cardinalis CALLORI DI VIGNALE.
Ego IOSEPHUS S. Michaëlis Archangeli Diaconus
Cardinalis CARDIJN.
Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis
JOURNET.
† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus
Latinorum.
† Ego IGNATIUS PETRUS XVI BATANIAN, Patriarcha Ciliciae
Armenorum.
† Ego IOSEPHUS VIEIRA ALVERNAZ, Patriarcha Indiarum
Orientalium.
† Ego IOANNES CAROLUS MCQUAID, Archiepiscopus
Dublinensis, Primas Hiberniae.
† Ego ANDREAS ROHRACHER, Archiepiscopus Salisburgensis,
Primas Germaniae.
† Ego DEMETRIUS MOSCATO, Archiepiscopus Primas
Salernitanus et Administrator Perpetuus Acernensis.
† Ego HUGO CAMOZZO, Archiepiscopus Pisanus et Primas
Sardiniae et Corsicae.
† Ego ALEXANDER TOKI , Archiepiscopus Antibarensis,
Primas Serbiae.
(1) Inter plurima documenta momentum educationis
illustrantia cf. imprimis:
BENEDICTUS XV, Ep. Apost. Communes Litteras, 10 apr. 1919: AAS 11 (1919),
p. 172.
PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius Magistri, 31 dec. 1929: AAS 22
(1930), pp. 49-86.
Pius XII, Allocutio ad Iuvenes A. C. I., 20 apr. 1946: Discorsi e
Radiomessaggi VIII, pp. 53-57. - Allocutio ad Patres familias Galliae, 18
sept. 1951: Discorsi e Radiomessaggi XIII, pp. 241-245. IOANNES XXIII, Nuntius
tricesimo exacto anno ex quo Litt. Encycl. Divini Illius Magistri editae
sunt, 30 dec. 1959: AAS 52 (1960), pp. 57-59.
PAULUS VI, Allocutio ad sodales F. I. D. A. E. (Federazione Istituti
Dipendenti dall'Autorità Ecclesiastica), 30 dec. 1963: Encicliche e Discorsi
di S. S. Paolo VI, 1 Roma 1964, pp. 601-603. Insuper conferantur Acta et
Documenta Concilio Oecumenico Vaticano II apparando, series I, Antepraeparatoria,
vol. III, pp. 363-364, 370-371, 373-374.
(2) Cfr. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15
maii 1961: AAS 53 (1961) pp. 413, 415-417, 424. - Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
apr. 1963: AAS 55 (1963) p. 278 s.
(3) Cf. Professio Universalis iurium humanorum (Déclaration
des droits de l'homme) die 10 dec. 1948 a Foederatarum Nationum Coetu generali
rata habita; et cf. Déclaration des droits de l'enfant, 20 nov. 1959; Protocole
additionnel à la convention de sauvegarde des droits de l'homme et des libertés
fondamentales, Parisiis, 20 mart. 1952; circa illam Professionem Universalem
iurium humanorum cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 295 s.
(4) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15
maii 1961: AAS 53 (1961), p. 402. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium, n. 17:
AAS 57 (1965), p. 21.
(5) PIUS XII, Nuntius radiophonicus datus 24
dec. 1942: AAS 35 (1943), pp. 12, 19. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 259 s. Et cf. Declarationes iurium hominis laudatas
in nota 3.
(6) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, 31 dec. 1929: AAS 22 (1930), p. 50 s.
(7) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15
maii 1961: AAS 53 (1961), p. 441 s.
(8) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., p. 83.
(9) Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium, n. 36:
AAS 57 (1965), p. 41 s.
(10) Cf. CONC. VAT. II, Decr. de pastorali
Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, nn. 12-14.
(11) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., p. 59 s.; Litt. Encycl. Mit brennender Sorge,
14 martii 1937: AAS 29 (1937), p. 164 s. PIUS XII, Allocutio ad primum
congressum nationalem Consociationis Italicae Magistrorum catholicorum
(A.I.M.C.), 8 sept. 1946: Discorsi e Radiomessaggi VIII, p. 218.
(12) Cf. CONC. VAT. II, Constitutio dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium, nn. 11
et 35: AAS 57 (1965), pp. 16 et 40 s.
(13) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., p. 63 s. PIUS XII, Nuntius radiophonicus datus 1
iunii 1941: AAS 33 (1941) p. 200; Allocutio ad primum Congressum nationalem
Consociationis Italicae Magistrorum catholicorum, 8 sept. 1946: Discorsi e
Radiomessaggi VIII, p. 218. Circa principium subsidiaritatis Cf. IOANNES XXIII,
Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 294.
(14) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., pp. 53 s., 56 s. -Litt. Encycl. Non abbiamo bisogno,
29 iunii 1931: AAS 23 (1931), p. 311 s. PIUS XII, Litt. Secretariae Status ad
XXVIII Hebdomadam Soc. Ital. 20 sept. 1955: L'Osservatore Romano, 29 sept.
1955.
(15) Ecclesia laudat illas auctoritates civiles,
locales, nationales et internationales quae, urgentiorum huius aetatis
necessitatum consciae, omnes vires impendunt, ut omnes populi plenioris
educationis et cultus humani participes fieri valeant. Cf. PAULUS VI,
Allocutio in Consilio Nationum Unitarum, 4 oct. 1965: AAS 57 (1965), pp.
877-885.
(16) Cf. PIUS XI, Motu proprio Orbem catholicum,
29 iunii 1923: AAS 15 (1923), PP. 327-329. Decr. Provido sane, 12 ian. 1935: AAS
27 (1935), pp. 145-152. CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in
Ecclesia, Christus Dominus, nn. 13 et 14.
(17) Cf. CONC. VAT. II, Constit. de Sacra Liturgia,
Sacrosanctum Concilium, n. 14: AAS 56 (1964), p. 104.
(18) Cf. CONC. VAT. II, Decr. de instrumentis
communicationis socialis,
Inter mirifica, nn.
13 et 14: AAS 56 (1964), p. 149 s.
(19) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., p. 76; PIUS XII, Allocutio ad Associationem Magistrorum
Catholicorum Bavariae, 31 dec. 1956: Discorsi e Radiomessaggi XVIII, p. 746.
(20) Cf. CONC. PROV. CINCINNATENSE III, a. 1861:
Collectio Lacensis, III, col. 1240, c/d; PIUS XI, Litt. Encycl. Divini
Illius Magistri, l. c., pp. 60, 63 s.
(21) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., p. 63; Litt. Encycl. Non abbiamo bisogno, 29 iunii
1931: AAS 23 (1931), p. 305. PIUS XII, Litt. Secretariae Status ad XXVIII
Hebdomadam Soc. Ital., 20 sept. 1955: L'Osservatore Romano, 29 sept. 1955.
PAULUS VI, Allocutio ad Associationem Christianam Operariorum Italiae (A. C.
L. I.), 6 oct. 1963: Encicliche e Discorsi di Paolo VI, I, Roma 1964, p.
230.
(22) Cf. IOANNES XXIII, Nuntius tricesimo exacto
anno ex quo Litt. Encycl. Divini Illius Magistri editae sunt, 30 dec. 1959
AAS 52 (1960), p. 57.
(23) Ecclesia magni facit actionem apostolicam, quam
etiam in illis scholis magistri et condiscipuli catholici exercere valent.
(24) Cf. PIUS XII, Allocutio ad Associationem
Magistrorum Catholicorum Bavariae, 31 dec. 1956: Discorsi e Radiomessaggi
XVIII, p. 745 s.
(25) Cf. CONC. PROV. WESTMONASTERIENSE I, a. 1852:
Collectio Lacensis III, col. 1334, a/b.; PIUS XI, Litt. Encycl. Divini
Illius Magistri, l. c., p. 77 s.; PIUS XII, Allocutio ad Associationem
Magistrorum Catholicorum Bavariae, 31 dec. 1956: Discorsi e Radiomessaggi
XVIII, p. 746; PAULUS VI, Allocutio ad sodales F. I. D. A. E. (Federazione
Istituti Dipendenti dall'Autorità Ecclesiastica), 30 dec. 1963: Encicliche e
Discorsi di Paolo VI, I, Roma 1964, p. 602 s.
(26) Cf. Imprimis documenta in nota I laudata; insuper
hoc Ecclesiae ius proclamatur a multis Conciliis provincialibus nec non in
recentissimis Declarationibus plurium Conferentiarum Episcoporum.
(27) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Divini Illius
Magistri, l. c., p. 80 s.; PIUS XII, Allocutio ad Consociationem
Catholicam Italicam Magistrorum scholarum secundariarum (U. C. I. I. M.), 5
ian. 1954: Discorsi e Radiomessaggi, XV, pp. 551-556; IOANNES XXIII,
Allocutio ad VI Congressum Associationis Italicae Magistrorum Catholicorum (A.
I. M. C.), 5 sept. 1959: Discorsi, Messaggi, Colloqui, I, Roma 1960, pp.
427-431.
(28) Cf. PIUS XII, Allocutio ad Consociationem
Catholicam Italicam Magistrorum scholarum secundariarum (U. C. I. I. M.), 5
ian. 1954, l. c., p. 555.
(29) Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Officium
Internationale Educationis Catholicae (0. I. E. C.), 25 febr. 1964:
Encicliche e Discorsi di Paolo VI, II, Roma 1964, p. 232.
(30) Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Associationem
Christianam Operariorum Italiae (A. C. L. I.), 6 oct. 1963: Encicliche e
Discorsi di Paolo VI, I, Roma 1964, p. 229.
(31) Cf. PAULUS VI, Allocutio ad Associationem
Christianam Operariorum Italiae (A. C. L. I.), 6 oct. 1963: Encicliche e
Discorsi di Paolo VI, I, Roma 1964, p. 229.
(32) Cf. PIUS XII, Allocutio ad magistros et alumnos
Institutorum Superiorum Catholicorum Galliae, 21 sept. 1950: Discorsi e
Radiomessaggi, XII, pp. 219-221; Ep. ad XXII Congressum «Pax Romana», 12 aug.
1952: Discorsi e Radiomessaggi, XIV, pp. 567-569; IOANNES XXIII, Allocutio ad
Foederationem Universitatum Catholicarum, 1 apr. 1959: Discorsi, Messaggi,
Colloqui, I, Roma 1960, pp. 226-229; PAULUS VI, Allocutio ad Senatum
Academicum Universitatis Catholicae Mediolanensis, 5 apr. 1964: Encicliche e
Discorsi di Paolo VI, II, Roma 1964, pp. 438-443.
(33) Cf. PIUS XII, Allocutio ad Senatum Academicum
et alumnos Universitatis Romanae, 15 iunii 1952: Discorsi e Radiomessaggi,
XIV, p. 208: «La direzione della società di domani è principalmente riposta
nella mente e nel cuore degli universitari di oggi».
(34) Cf. PIUS XI, Const. Apost. Deus Scientiarum
Dominus, 24 maii 1931: AAS 23 (1931), pp. 245 -247.
(35) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis,
12 aug. 1950: AAS 42 (1950), pp. 568 s., 578; PAULUS VI, Litt. Encycl.
Ecclesiam Suam, Pars
III, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 637-659; CONC. VAT. II, Decr. de
Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, AAS 57 (1965), pp. 90-107.
(36) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
apr. 1963: AAS 55 (1963), p. 284 et passim. |
© Copyright Libreria Editrice Vaticana |
|