PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECLARATIO DE ECCLESIAE HABITUDINE
AD RELIGIONES NON-CHRISTIANAS
NOSTRA AETATE
1. Nostra aetate, in qua
genus humanum in dies arctius unitur et necessitudines inter varios populos
augentur, Ecclesia attentius considerat quae sit sua habitudo ad religiones
non-christianas. In suo munere unitatem et caritatem inter homines, immo et
inter gentes, fovendi ea imprimis hic considerat quae hominibus sunt communia et
ad mutuum consortium ducunt.
Una enim
communitas sunt omnes gentes, unam habent originem, cum Deus omne genus hominum
inhabitare fecerit super universam faciem terrae (1), unum etiam habent finem
ultimum, Deum, cuius providentia ac bonitatis testimonium et consilia salutis ad
omnes se extendunt (2), donec uniantur electi in Civitate Sancta, quam claritas
Dei illuminabit, ubi gentes ambulabunt in lumine eius (3).
Homines a
variis religionibus responsum exspectant de reconditis condicionis humanae
aenigmatibus, quae sicut olim et hodie corda hominum intime commovent: quid sit
homo, quis sensus et finis vitae nostrae, quid bonum et quid peccatum, quem
ortum habeant dolores et quem finem, quae sit via ad veram felicitatem
obtinendam, quid mors, iudicium et retributio post mortem, quid demum illud
ultimum et ineffabile mysterium quod nostram existentiam amplectitur, ex quo
ortum sumimus et quo tendimus.
2.
Iam ab antiquo usque ad tempus hodiernum apud diversas gentes invenitur quaedam
perceptio illius arcanae virtutis, quae cursui rerum et eventibus vitae humanae
praesens est, immo aliquando agnitio Summi Numinis vel etiam Patris. Quae
perceptio atque agnitio vitam earum intimo sensu religioso penetrant. Religiones
vero cum progressu culturae connexae subtilioribus notionibus et lingua magis
exculta ad easdem quaestiones respondere satagunt. Ita in Hinduismo homines
mysterium divinum scrutantur et exprimunt inexhausta fecunditate mythorum et
acutis conatibus philosophiae, atque liberationem quaerunt ab angustiis nostrae
condicionis vel per formas vitae asceticae vel per profundam meditationem vel
per refugium ad Deum cum amore et confidentia. In Buddhismo secundum varias eius
formas radicalis insufficientia mundi huius mutabilis agnoscitur et via docetur
qua homines, animo devoto et confidente, sive statum perfectae liberationis
acquirere, sive, vel propriis conatibus vel superiore auxilio innixi, ad summam
illuminationem pertingere valeant. Sic ceterae quoque religiones, quae per totum
mundum inveniuntur, inquietudini cordis hominum variis modis occurrere nituntur
proponendo vias, doctrinas scilicet ac praecepta vitae, necnon ritus sacros.
Ecclesia
catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, reicit.
Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta
et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit in multis
discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat
omnes homines. Annuntiat vero et annuntiare tenetur indesinenter Christum, qui
est "via et veritas et vita" (Io 14,6), in quo homines plenitudinem vitae
religiosae inveniunt, in quo Deus omnia Sibi reconciliavit (4).
Filios suos
igitur hortatur, ut cum prudentia et caritate per colloquia et collaborationem
cum asseclis aliarum religionum, fidem et vitam christianam testantes, illa bona
spiritualia et moralia necnon illos valores socio-culturales, quae apud eos
inveniuntur, agnoscant, servent et promoveant.
3.
Ecclesia cum aestimatione quoque Muslimos respicit qui unicum Deum adorant,
viventem et subsistentem, misericordem et omnipotentem, Creatorem caeli et
terrae (5), homines allocutum, cuius occultis etiam decretis toto animo se
submittere student, sicut Deo se submisit Abraham ad quem fides islamica
libenter sese refert. Iesum, quem quidem ut Deum non agnoscunt, ut prophetam
tamen venerantur, matremque eius virginalem honorant Mariam et aliquando eam
devote etiam invocant. Diem insuper iudicii expectant cum Deus omnes homines
resuscitatos remunerabit. Exinde vitam moralem aestimant et Deum maxime in
oratione, eleemosynis et ieiunio colunt.
Quodsi in
decursu saeculorum inter Christianos et Muslimos non paucae dissensiones et
inimicitiae exortae sint, Sacrosancta Synodus omnes exhortatur, ut, praeterita
obliviscentes, se ad comprehensionem mutuam sincere exerceant et pro omnibus
hominibus iustitiam socialem, bona moralia necnon pacem et libertatem communiter
tueantur et promoveant.
4.
Mysterium Ecclesiae perscrutans, Sacra haec Synodus meminit vinculi, quo populus
Novi Testamenti cum stirpe Abrahae spiritualiter coniunctus est.
Ecclesia enim
Christi agnoscit fidei et electionis suae initia iam apud Patriarchas, Moysen et
Prophetas, iuxta salutare Dei mysterium, inveniri. Confitetur omnes
Christifideles, Abrahae filios secundum fidem (6), in eiusdem Patriarchae
vocatione includi et salutem Ecclesiae in populi electi exitu de terra
servitutis mystice praesignari. Quare nequit Ecclesia oblivisci se per populum
illum, quocum Deus ex ineffabili misericordia sua Antiquum Foedus inire dignatus
est, Revelationem Veteris Testamenti accepisse et nutriri radice bonae olivae,
in quam inserti sunt rami oleastri Genti (7). Credit enim Ecclesia Christum,
Pacem nostram, per crucem Iudaeos et Gentes reconciliasse et utraque in
Semetipso fecisse unum (8).
Semper quoque
prae oculis habet Ecclesia verba Apostoli Pauli de cognatis eius, "quorum
adoptio est filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et
promissa, quorum patres et ex quibus est Christus secundum carnem" (Rom
9,4-5), filius Mariae Virginis. Recordatur etiam ex populo iudaico natos esse
Apostolos, Ecclesiae fundamenta et columnas, atque plurimos illos primos
discipulos, qui Evangelium Christi mundo annuntiaverunt.
Teste Sacra
Scriptura, Ierusalem tempus visitationis suae non cognovit (9), atque Iudaei
magna parte Evangelium non acceperunt, immo non pauci diffusioni eius se
opposuerunt (10). Nihilominus, secundum Apostolum, Iudaei Deo, cuius dona et
vocatio sine paenitentia sunt, adhuc carissimi manent propter Patres (11). Una
cum Prophetis eodemque Apostolo Ecclesia diem Deo soli notum expectat, quo
populi omnes una voce Dominum invocabunt et "servient ei umero uno" (Soph
3,9) (12).
Cum igitur adeo
magnum sit patrimonium spirituale Christianis et Iudaeis commune, Sacra haec
Synodus mutuam utriusque cognitionem et aestimationem, quae praesertim studiis
biblicis et theologicis atque fraternis colloquiis obtinetur, fovere vult et
commendare.
Etsi
auctoritates Iudaeorum cum suis asseclis mortem Christi urserunt (13), tamen ea
quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc
viventibus, nec Iudaeis hodiernis imputari possunt. Licet autem Ecclesia sit
novus populus Dei, Iudaei tamen neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti
exhibeantur, quasi hoc ex Sacris Litteris sequatur. Ideo curent omnes ne in
catechesi et in verbi Dei praedicatione habenda quidquam doceant, quod cum
veritate evangelica et spiritu Christi non congruat.
Praeterea,
Ecclesia, quae omnes persecutiones in quosvis homines reprobat, memor communis
cum Iudaeis patrimonii, nec rationibus politicis sed religiosa caritate
evangelica impulsa, odia, persecutiones, antisemitismi manifestationes, quovis
tempore et a quibusvis in Iudaeos habita, deplorat.
Ceterum
Christus, uti semper tenuit et tenet Ecclesia, propter peccata omnium hominum
voluntarie passionem suam et mortem immensa caritate obiit, ut omnes salutem
consequantur. Ecclesiae praedicantis ergo est annuntiare crucem Christi tamquam
signum universalis Dei amoris et fontem omnis gratiae.
5.
Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad imaginem
Dei creatos, fraterne nos gerere renuimus. Habitudo hominis ad Deum Patrem et
habitudo hominis ad homines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicat: "qui
non diligit, non novit Deum" (1 Io 4,8).
Fundamentum
ergo tollitur omni theoriae vel praxi quae inter hominem et hominem, inter
gentem et gentem, discrimen quoad humanam dignitatem et iura exinde dimanantia
inducit.
Ecclesia igitur
quamvis hominum discriminationem aut vexationem stirpis vel coloris, condicionis
vel religionis causa factam tamquam a Christi mente alienam, reprobat. Proinde,
Christifideles Sacra Synodus, vestigia Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli
premens, ardenter obsecrat ut "conversationem... inter gentes habentes bonam" (1
Pt 2,12), si fieri potest, quod in eis est cum omnibus hominibus pacem
habeant (14), ita ut vere sint filii Patris qui in caelis est (15).
Haec omnia et
singula quae in hac Declaratione edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii
Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum
Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et
quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S.
Petrum
die XXVIII
mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
VACATIO LEGIS
PRO DECRETIS
PROMULGATIS IN SESSIONE VII
Beatissimus
Pater pro novis legibus, quae in modo promulgatis decretis continentur, statuit
vacationem usque ad diem vigesimam nonam mensis iunii anni MCMLXVI, nempe usque
ad festum Ss. Apostolorum Petri et Pauli proximi anni.
Interea Summus
Pontifex normas edet ad praedictas leges exsequendas.
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus
tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
Patrum subsignationes
Ego
PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S.
Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis
Aloisi MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis
CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus
Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis
Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha
Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha
Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha
Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha
Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter
Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis
LIÉNART, Episcopus Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso
Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula
Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum
Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter
Cardinalis SPELLMAN, Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter
Cardinalis DE BARROS CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam
Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis
RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter
Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis
Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter
Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter
Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe
Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae
Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis
ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter
Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad
Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS tituli Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in
Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii
ad Clivum Scauri Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA
COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas
Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter
Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter
Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter
Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter
Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae
Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus
Cardinalis OTTAVIANI.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus
Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios
Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus
Cardinalis MORANO
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio
Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula
Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis
ALBAREDA.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana
Diaconus Cardinalis CALLORI DI VIGNALE.
Ego IOSEPHUS S. Michaëlis Archangeli Diaconus
Cardinalis CARDIJN.
Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis
JOURNET.
† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus
Latinorum.
† Ego IGNATIUS PETRUS XVI BATANIAN, Patriarcha Ciliciae
Armenorum.
† Ego IOSEPHUS VIEIRA ALVERNAZ, Patriarcha Indiarum
Orientalium.
† Ego IOANNES CAROLUS MCQUAID, Archiepiscopus
Dublinensis, Primas Hiberniae.
† Ego ANDREAS ROHRACHER, Archiepiscopus Salisburgensis,
Primas Germaniae.
† Ego DEMETRIUS MOSCATO, Archiepiscopus Primas
Salernitanus et Administrator Perpetuus Acernensis.
† Ego HUGO CAMOZZO, Archiepiscopus Pisanus et Primas
Sardiniae et Corsicae.
† Ego ALEXANDER TOKI , Archiepiscopus Antibarensis,
Primas Serbiae
(1) Cfr. Act. 17, 26.
(2) Cfr. Sap. 8,1; Act. 14,17; Rom.
2,6-7; 1 Tim. 2, 4.
(3) Cfr. Apoc. 21,23-24.
(4) Cfr. 2 Cor. 5,18-19.
(5) Cfr. S. Gregorios VII., Epist. III, 21 ad
Anazir (Al-Nãşir), regem Mauritaniae, ed. E. Caspar in MGH, Ep. Sel. II
(1920) I, p. 288, 11-15; PL 148, 451 A.
(6) Cfr. Gal. 3,7.
(7) Cfr. Rom. 11,17-24.
(8) Cfr. Eph. 2,14-16.
(9) Cfr. Lc. 19,44.
(10) Cfr. Rom 11,28.
(11) Cfr. Rom. 11,28-29; Conc. Vat. II, Const.
dogm. de Ecclesia,
Lumen Gentium: A.A.S.
57 (1965) p. 20.
(12) Cfr. Is. 66,23; Ps. 65,4; Rom.
11,11-32.
(13) Cfr. Io. 19,6.
(14) Cf. Rom 12,18.
(15) Cf. Mt 5,45. |