|
HOME
[Deutsch,
English,
Español,
Français,
Italiano,
Latine,
Português] |
|
|
PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECLARATIO DE LIBERTATE RELIGIOSA
DIGNITATIS HUMANAE
1.
Dignitatis humanae personae homines hac nostra aetate magis in dies conscii
fiunt (1), atque numerus eorum crescit qui exigunt, ut in agendo homines proprio
suo consilio et libertate responsabili fruantur et utantur, non coercitione
commoti, sed officii conscientia ducti. Itemque postulant iuridicam
delimitationem potestatis publicae, ne fines honestae libertatis et personae et
associationum nimis circumscribantur. Quae libertatis exigentia in societate
humana ea maxime respicit quae sunt animi humani bona, imprimis quidem ea quae
liberum in societate religionis exercitium spectant. Ad has animorum
appetitiones diligenter attendens, sibique proponens declarare quantum sint
veritati et iustitiae conformes, haec Vaticana Synodus sacram Ecclesiae
traditionem doctrinamque scrutatur, ex quibus nova semper cum veteribus
congruentia profert.
Primum itaque profitetur Sacra Synodus
Deum Ipsum viam generi humano notam fecisse per quam, Ipsi inserviendo, homines
in Christo salvi et beati fieri possint. Hanc unicam veram Religionem subsistere
credimus in catholica et apostolica Ecclesia, cui Dominus Iesus munus
concredidit eam ad universos homines diffundendi, dicens Apostolis: "Euntes ergo
docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis" (Mt 28,19-20).
Homines vero cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque
Ecclesiam respiciunt, quaerere eamque cognitam amplecti ac servare.
Pariter vero profitetur Sacra Synodus
officia haec hominum conscientiam tangere ac vincire, nec aliter veritatem sese
imponere nisi vi ipsius veritatis, quae suaviter simul ac fortiter mentibus
illabitur. Porro, quum libertas religiosa, quam homines in exsequendo officio
Deum colendi exigunt, immunitatem a coercitione in societate civili respiciat,
integram relinquit traditionalem doctrinam catholicam de morali hominum ac
societatum officio erga veram religionem et unicam Christi Ecclesiam. Insuper,
de hac libertate religiosa agens, Sacra Synodus recentiorum Summorum Pontificum
doctrinam de inviolabilibus humanae personae iuribus necnon de iuridica
ordinatione societatis evolvere intendit.
I. Libertatis religiosae ratio
generalis
2 .
Haec Vaticana
Synodus declarat personam humanam ius habere ad libertatem religiosam. Huiusmodi
libertas in eo consistit, quod omnes homines debent immunes esse a coercitione
ex parte sive singulorum sive coetuum socialium et cuiusvis potestatis humanae,
et ita quidem ut in re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra suam
conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam conscientiam agat privatim et
publice, vel solus vel aliis consociatus, intra debitos limites. Insuper
declarat ius ad libertatem religiosam esse revera fundatum in ipsa dignitate
personae humanae, qualis et verbo Dei revelato et ipsa ratione cognoscitur (2).
Hoc ius personae humanae ad libertatem religiosam in iuridica societatis
ordinatione ita est agnoscendum, ut ius civile evadat.
Secundum
dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, ratione scilicet et libera
voluntate praediti ideoque personali responsabilitate aucti, sua ipsorum natura
impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam
imprimis quae religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere
atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare. Huic autem
obligationi satisfacere homines, modo suae propriae naturae consentaneo, non
possunt nisi libertate psychologica simul atque immunitate a coercitione externa
fruantur. Non ergo in subiectiva personae dispositione, sed in ipsa eius natura
ius ad libertatem religiosam fundatur. Quamobrem ius ad hanc immunitatem
perseverat etiam in iis qui obligationi quaerendi veritatem eique adhaerendi non
satisfaciunt; eiusque exercitium impediri nequit dummodo iustus ordo publicus
servetur.
3 .
Quae clarius adhuc
patent consideranti supremam humanae vitae normam esse ipsam legem divinam,
aeternam, obiectivam atque universalem, qua Deus consilio sapientiae et
dilectionis suae mundum universum viasque communitatis humanae ordinat, dirigit,
gubernat. Huius suae legis Deus hominem participem reddit, ita ut homo,
providentia divina suaviter disponente, veritatem incommutabilem magis magisque
agnoscere possit (3). Quapropter unusquisque officium ideoque et ius habet
veritatem in re religiosa quaerendi ut sibi, mediis adhibitis idoneis, recta et
vera conscientiae iudicia prudenter efformet.
Veritas autem inquirenda est modo
dignitati humanae personae eiusque naturae sociali proprio, libera scilicet
inquisitione, ope magisterii seu institutionis, communicationis atque dialogi,
quibus alii aliis exponunt veritatem quam invenerunt vel invenisse putant, ut
sese invicem in veritate inquirenda adiuvent; veritati autem cognitae firmiter
adhaerendum est assensu personali.
Dictamina vero legis divinae homo
percipit et agnoscit mediante conscientia sua; quam tenetur fideliter sequi in
universa sua activitate, ut ad Deum, finem suum, perveniat. Non est ergo
cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed neque impediendus est, quominus
iuxta suam conscientiam operetur, praesertim in re religiosa. Exercitium namque
religionis, ex ipsa eius indole, consistit imprimis in actibus internis
voluntariis et liberis, quibus homo sese ad Deum directe ordinat: huiusmodi
actus a potestate mere humana nec imperari nec prohiberi possunt (4). Ipsa autem
socialis hominis natura exigit, ut homo internos religionis actus externe
exprimat, cum aliis in re religiosa communicet, suam religionem modo
communitario profiteatur.
Iniuria ergo humanae personae et ipsi
ordini hominibus a Deo statuto fit, si homini denegetur liberum in societate
religionis exercitium, iusto ordine publico servato.
Praeterea actus religiosi, quibus
homines privatim et publice sese ad Deum ex animi sententia ordinant, natura sua
terrestrem et temporalem rerum ordinem transcendunt. Potestas igitur civilis,
cuius finis proprius est bonum commune temporale curare, religiosam quidem
civium vitam agnoscere eique favere debet, sed limites suos excedere dicenda
est, si actus religiosos dirigere vel impedire praesumat.
4 .
Libertas seu
immunitas a coercitione in re religiosa, quae singulis personis competit, etiam
ipsis in communi agentibus agnoscenda est. Communitates enim religiosae a
sociali natura tum hominis tum ipsius religionis requiruntur.
His igitur communitatibus, dummodo
iustae exigentiae ordinis publici non violentur, iure debetur immunitas, ut
secundum proprias normas sese regant, Numen supremum cultu publico honorent,
membra sua in vita religiosa exercenda adiuvent et doctrina sustentent atque eas
institutiones promoveant, in quibus membra cooperentur ad vitam propriam
secundum sua principia religiosa ordinandam.
Communitatibus religiosis pariter
competit ius, ne mediis legalibus vel actione administrativa potestatis civilis
impediantur in suis propriis ministris seligendis, educandis, nominandis atque
transferendis, in communicando cum auctoritatibus et communitatibus religiosis,
quae in aliis orbis terrarum partibus degunt, in aedificiis religiosis erigendis,
necnon in bonis congruis acquirendis et fruendis.
Communitates religiosae ius etiam
habent, ne impediantur in sua fide ore et scripto publice docenda atque testanda.
In fide autem religiosa disseminanda et in usibus inducendis abstinendum semper
est ab omni actionis genere, quod coercitionem vel suasionem inhonestam aut
minus rectam sapere videatur, praesertim quando de rudioribus vel de egenis
agitur. Talis modus agendi ut abusus iuris proprii et laesio iuris aliorum
considerari debet.
Praeterea ad libertatem religiosam
spectat, quod communitates religiosae non prohibeantur libere ostendere
singularem suae doctrinae virtutem in ordinanda societate ac tota vivificanda
activitate humana. Tandem in sociali hominis natura atque in ipsa indole
religionis fundatur ius quo homines, suo ipsorum sensu religioso moti, libere
possunt conventus habere vel associationes educativas, culturales, caritativas,
sociales constituere.
5 .
Cuique familiae, utpote quae est societas proprio ac primordiali iure gaudens,
competit ius ad libere ordinandam religiosam vitam suam domesticam sub
moderatione parentum. His autem competit ius ad determinandam rationem
institutionis religiosae suis liberis tradendae, iuxta suam propriam religiosam
persuasionem. Itaque a civili potestate agnoscendum est ius parentum deligendi,
vera cum libertate, scholas vel alia educationis media, neque ob hanc electionis
libertatem sunt eis iniusta onera sive directe sive indirecte imponenda.
Praeterea iura parentum violantur, si liberi ad frequentandas lectiones
scholares cogantur quae parentum persuasioni religiosae non correspondeant, vel
si unica imponatur educationis ratio, ex qua formatio religiosa omnino
excludatur.
6 .
Cum societatis
commune bonum, quod est summa earum vitae socialis condicionum, quibus homines
suam ipsorum perfectionem possunt plenius atque expeditius consequi, maxime in
humanae personae servatis iuribus et officiis consistat (5), cura iuris ad
libertatem religiosam tum ad cives tum ad coetus sociales tum ad potestates
civiles tum ad Ecclesiam aliasque communitates religiosas spectat, modo
unicuique proprio, pro eorum erga bonum commune officio.
Inviolabilia hominis iura tueri ac
promovere ad cuiusvis potestatis civilis officium essentialiter pertinet (6).
Debet igitur potestas civilis per iustas leges et per alia media apta
efficaciter suscipere tutelam libertatis religiosae omnium civium, ac propitias
suppeditare condiciones ad vitam religiosam fovendam, ut cives revera religionis
iura exercere eiusdemque officia adimplere valeant et ipsa societas fruatur
bonis iustitiae et pacis, quae proveniunt ex fidelitate hominum erga Deum
Eiusque sanctam voluntatem (7).
Si attentis populorum circumstantiis
peculiaribus uni communitati religiosae specialis civilis agnitio in iuridica
civitatis ordinatione tribuitur, necesse est ut simul omnibus civibus et
communitatibus religiosis ius ad libertatem in re religiosa agnoscatur et
observetur.
Denique a potestate civili providendum
est, ne civium aequalitas iuridica, quae ipsa ad commune societatis bonum
pertinet, unquam sive aperte sive occulte laedatur propter rationes religiosas,
neve inter eos discriminatio fiat.
Hinc sequitur nefas esse potestati
publicae, per vim vel metum aut alia media civibus imponere professionem aut
reiectionem cuiusvis religionis, vel impedire quominus quisquam communitatem
religiosam aut ingrediatur aut relinquat. Eo magis contra voluntatem Dei et
contra sacra personae et familiae gentium iura agitur, quando vis quocumque modo
adhibeatur ad religionem delendam vel cohibendam sive in toto genere humano sive
in aliqua regione sive in determinato coetu.
7 .
Ius ad libertatem
in re religiosa exercetur in societate humana, ideoque eius usus quibusdam
normis moderantibus obnoxius est.
In usu omnium libertatum observandum
est principium morale responsabilitatis personalis et socialis: in iuribus suis
exercendis singuli homines coetusque sociales lege morali obligantur rationem
habere et iurium aliorum et suorum erga alios officiorum et boni omnium communis.
Cum omnibus secundum iustitiam et humanitatem agendum est.
Praeterea cum societas civilis ius
habet sese protegendi contra abusus qui haberi possint sub praetextu libertatis
religiosae, praecipue ad potestatem civilem pertinet huiusmodi protectionem
praestare; quod tamen fieri debet non modo arbitrario aut uni parti inique
favendo, sed secundum normas iuridicas, ordini morali obiectivo conformes, quae
postulantur ab efficaci iurium tutela pro omnibus civibus eorumque pacifica
compositione, et a sufficienti cura istius honestae pacis publicae quae est
ordinata conviventia in vera iustitia, et a debita custodia publicae moralitatis.
Haec omnia partem boni communis fundamentalem constituunt et sub ratione ordinis
publici veniunt. Ceterum servanda est integrae libertatis consuetudo in
societate, secundum quam libertas debet quam maxime homini agnosci, nec
restringenda est nisi quando et prout est necessarium.
8 .
Nostrae aetatis
homines varia ratione premuntur et in periculum veniunt ne proprio libero
consilio destituantur. Ex altera autem parte non pauci ita propensi videntur, ut
specie libertatis omnem subiectionem reiciant ac debitam oboedientiam parvi
faciant.
Quapropter haec Vaticana Synodus omnes
hortatur, praesertim vero eos qui curam habent alios educandi, ut homines
formare satagant, qui ordini morali obsequentes legitimae auctoritati oboediant
et genuinae libertatis amatores sint; homines nempe, qui proprio consilio res in
luce veritatis diiudicent, activitates suas cum sensu responsabilitatis
disponant, et quaecumque sunt vera atque iusta prosequi nitantur, operam suam
libenter cum ceteris consociando.
Religiosa igitur libertas etiam ad hoc
inservire et ordinari debet, ut homines in suis ipsorum officiis adimplendis in
vita sociali maiore cum responsabilitate agant.
II. Libertas religiosa sub luce Revelationis
9 .
Quae
de iure hominis ad libertatem religiosam declarat haec Vaticana Synodus,
fundamentum habent in dignitate personae, cuius exigentiae rationi humanae
plenius innotuerunt per saeculorum experientiam. Immo haec doctrina de libertate
radices habet in divina Revelatione, quapropter eo magis a Christianis sancte
servanda est. Quamvis enim Revelatio non expresse affirmet ius ad immunitatem ab
externa coercitione in re religiosa, tamen humanae personae dignitatem in tota
eius amplitudine patefacit, observantiam Christi erga hominis libertatem in
exsequendo officio credendi verbo Dei demonstrat, atque de spiritu nos edocet,
quem discipuli talis Magistri debent in omnibus agnoscere et sequi. Quibus
omnibus principia generalia illustrantur super quae fundatur doctrina huius
Declarationis de libertate religiosa. Praesertim libertas religiosa in societate
plene est cum libertate actus fidei christianae congrua.
10 .
Caput
est ex praecipuis doctrinae catholicae, in verbo Dei contentum et a Patribus
constanter praedicatum (8), hominem debere Deo voluntarie respondere credendo;
invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem (9). Etenim actus
fidei ipsa sua natura voluntarius est, cum homo, a Christo Salvatore redemptus
et in adoptionem filiorum per Iesum Christum vocatus (10), Deo Sese revelanti
adhaerere non possit, nisi Patre eum trahente (11) rationabile liberumque Deo
praestiterit fidei obsequium. Indoli ergo fidei plene consonum est ut, in re
religiosa, quodvis genus coercitionis ex parte hominum excludatur. Ac proinde
ratio libertatis religiosae haud parum confert ad illum rerum statum fovendum,
in quo homines expedite possint invitari ad fidem christianam, illam sponte
amplecti atque eam in tota vitae ratione actuose confiteri.
11 .
Deus quidem
homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in
conscientia vinciuntur, non vero coercentur. Rationem enim habet dignitatis
personae humanae ab Ipso conditae, quae proprio consilio duci et libertate frui
debet. Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu, in quo Deus Seipsum ac vias
suas perfecte manifestavit. Etenim Christus, qui Magister et Dominus est noster
(12), idemque mitis et humilis corde (13), discipulos patienter allexit et
invitavit (14). Miraculis utique praedicationem suam suffulsit et confirmavit,
ut fidem auditorum excitaret atque comprobaret, non ut in eos coercitionem
exerceret (15). Incredulitatem audientium certe exprobravit, sed vindictam Deo
in diem Iudicii relinquendo (16). Mittens Apostolos in mundum dixit eis: "Qui
crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit
condemnabitur" (Mc 16,16). Ipse vero, agnoscens zizaniam cum tritico
seminatam, iussit sinere utraque crescere usque ad messem quae fiet in
consummatione saeculi (17). Nolens esse Messias politicus et vi dominans (18),
maluit se dicere Filium Hominis qui venit "ut ministraret et daret animam suam
redemptionem pro multis" (Mc 10,45). Sese praebuit ut perfectum Servum
Dei (19), qui "harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non
extinguet" (Mt 12,20). Potestatem civilem eiusque iura agnovit, iubens
censum dari Caesari, clare autem monuit servanda esse iura superiora Dei: "Reddite
ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo" (Mt 22,21). Tandem
in opere redemptionis in cruce complendo, quo salutem et veram libertatem
hominibus acquireret, revelationem suam perfecit. Testimonium enim perhibuit
veritati (20), eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim eius
non percutiendo vindicatur (21), sed stabilitur testificando et audiendo
veritatem, crescit autem amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad
Seipsum trahit (22).
Apostoli, Christi
verbo et exemplo edocti, eamdem viam secuti sunt. Ab ipsis Ecclesiae exordiis
discipuli Christi adlaborarunt, ut homines ad Christum Dominum confitendum
converterent, non actione coercitiva neque artificiis Evangelio indignis, sed
imprimis virtute verbi Dei (23). Fortiter omnibus nuntiabant propositum
Salvatoris Dei, "qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis
venire" (1 Tim 2,4); simul autem verebantur debiles etiamsi in errore
versabantur, sic ostendentes quomodo "unusquisque nostrum pro se rationem reddet
Deo" (Rom 14,12) (24) et in tantum teneatur conscientiae suae oboedire.
Sicuti Christus, Apostoli intenti semper fuerunt ad testimonium reddendum
veritati Dei, abundantius audentes coram populo et principibus loqui "verbum Dei
cum fiducia" (Act 4,31) (25). Firma enim fide tenebant ipsum Evangelium
revera esse virtutem Dei in salutem omni credenti (26). Omnibus ergo spretis "armis
carnalibus" (27), exemplum mansuetudinis et modestiae Christi sequentes, verbum
Dei praedicaverunt plene confisi divina huius verbi virtute ad potestates Deo
adversas destruendas (28) atque homines ad fidem et obsequium Christi reducendos
(29). Sicut Magister ita et Apostoli auctoritatem legitimam civilem agnoverunt:
"Non est enim potestas nisi a Deo" docet Apostolus, qui exinde iubet: "Omnis
anima potestatibus sublimioribus subdita sit;... qui resistit potestati, Dei
ordinationi resistit" (Rom 13,1-2) (30). Simul autem non timuerunt
contradicere potestati publicae se sanctae Dei voluntati opponenti: "Oboedire
oportet Deo magis quam hominibus" (Act 5,29) (31). Hanc viam secuti sunt
innumeri martyres et fideles per saecula et per orbem.
12 .
Ecclesia igitur,
evangelicae veritati fidelis, viam Christi et Apostolorum sequitur quando
rationem libertatis religiosae tamquam dignitati hominis et Dei revelationi
consonam agnoscit eamque fovet. Doctrinam a Magistro et ab Apostolis acceptam,
decursu temporum, custodivit et tradidit. Etsi in vita Populi Dei, per
vicissitudines historiae humanae peregrinantis, interdum exstitit modus agendi
spiritui evangelico minus conformis, immo contrarius, semper tamen mansit
Ecclesiae doctrina neminem esse ad fidem cogendum.
Evangelicum
fermentum in mentibus hominum sic diu est operatum atque multum contulit, ut
homines temporum decursu latius agnoscerent dignitatem personae suae et
maturesceret persuasio in re religiosa ipsam immunem servandam esse in civitate
a quacumque humana coercitione.
13 .
Inter ea quae ad
bonum Ecclesiae, immo ad bonum ipsius terrenae civitatis spectant et ubique
semperque servanda sunt atque ab omni iniuria defendenda, illud certe
praestantissimum est, ut Ecclesia tanta perfruatur agendi libertate, quantam
salus hominum curanda requirat (32). Haec enim libertas sacra est, qua
Unigenitus Dei Filius ditavit Ecclesiam acquisitam sanguine suo. Ecclesiae sane
adeo propria est, ut qui eam impugnant, iidem contra Dei voluntatem agant.
Libertas Ecclesiae est principium fundamentale in relationibus inter Ecclesiam
et potestates publicas totumque ordinem civilem.
In societate humana et coram quavis
potestate publica Ecclesia sibi vindicat libertatem, utpote auctoritas
spiritualis, a Christo Domino constituta, cui ex divino mandato incumbit
officium eundi in mundum universum et Evangelium praedicandi omni creaturae
(33). Libertatem pariter sibi vindicat Ecclesia prout est etiam societas hominum
qui iure gaudent vivendi in societate civili secundum fidei christianae
praescripta (34).
Iamvero si viget ratio libertatis
religiosae non solum verbis proclamata neque solum legibus sancita, sed etiam
cum sinceritate in praxim deducta, tunc demum Ecclesia stabilem obtinet et iuris
et facti condicionem ad necessariam in missione divina exsequenda independentiam,
quam auctoritates ecclesiasticae in societate presse pressiusque vindicarunt
(35). Simulque Christifideles, sicut et ceteri homines, iure civili gaudent ne
impediantur in vita sua iuxta conscientiam agenda. Concordia igitur viget inter
libertatem Ecclesiae et libertatem illam religiosam, quae omnibus hominibus et
communitatibus est tanquam ius agnoscenda et in ordinatione iuridica sancienda.
14 .
Ecclesia catholica,
ut divino obtemperet mandato: "docete omnes gentes" (Mt 28,19), impensa
cura adlaborare debet "ut sermo Dei currat et clarificetur" (2 Thess
3,1).
Enixe igitur rogat Ecclesia, ut a
filiis suis primum omnium fiant "obsecrationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones pro omnibus hominibus... Hoc enim bonum est et acceptum coram
Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire" (1Tim 2,1-4).
Christifideles autem in sua efformanda
conscientia diligenter attendere debent ad sacram certamque Ecclesiae doctrinam
(36). Christi enim voluntate Ecclesia catholica magistra est veritatis, eiusque
munus est, ut Veritatem quae Christus est enuntiet atque authentice doceat,
simulque principia ordinis moralis, ex ipsa natura humana profluentia,
auctoritate sua declaret atque confirmet. Insuper Christiani, in sapientia
ambulantes ad eos qui foris sunt, "in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in
verbo veritatis" (2 Cor 6,6-7), lumen vitae cum omni fiducia (37) et
fortitudine apostolica, ad sanguinis usque effusionem, diffundere satagant.
Etenim discipulus erga Christum
Magistrum gravi adstringitur officio, veritatem ab Eo receptam plenius in dies
cognoscendi, annuntiandi fideliter, strenueque defendendi, exclusis mediis
spiritui evangelico contrariis. Simul tamen caritas Christi urget eum, ut
amanter prudenter patienter agat cum hominibus, qui in errore vel ignorantia
circa fidem versantur (38). Respiciendum igitur est tum ad officia erga Christum
Verbum vivificans quod praedicandum est, tum ad humanae personae iura, tum ad
mensuram gratiae a Deo per Christum tributam homini, qui ad fidem sponte
accipiendam et profitendam invitatur.
15 .
Constat igitur
praesentis aetatis homines optare ut libere possint religionem privatim
publiceque profiteri, immo libertatem religiosam in plerisque Constitutionibus
iam ut ius civile declarari et documentis internationalibus sollemniter agnosci
(39).
At non desunt regimina in quibus, etsi
in eorum Constitutione libertas cultus religiosi agnoscitur, tamen ipsae
publicae potestates conantur cives a religione profitenda removere et
communitatibus religiosis vitam perdifficilem ac periclitantem reddere.
Illa fausta huius temporis signa laeto
animo salutans, haec vero deploranda facta cum maerore denuntians, Sacra Synodus
Catholicos hortatur, exorat autem homines universos, ut perattente considerent
quantopere libertas religiosa necessaria sit in praesenti potissimum familiae
humanae condicione.
Manifestum est enim cunctas gentes
magis in dies unum fieri, homines diversae culturae et religionis arctioribus
inter se devinciri rationibus, augeri denique conscientiam propriae cuiusque
responsabilitatis. Proinde ut pacificae relationes et concordia in genere humano
instaurentur et firmentur, requiritur ut ubique terrarum libertas religiosa
efficaci tutela iuridica muniatur atque observentur suprema hominum officia et
iura ad vitam religiosam libere in societate ducendam.
Faxit Deus et Pater omnium ut familia
humana, diligenter servata libertatis religiosae ratione in societate, per
gratiam Christi et virtutem Spiritus Sancti adducatur ad sublimem illam ac
perennem "libertatem gloriae filiorum Dei" (Rom 8,21).
Haec omnia et singula quae in hac
Declaratione edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos,
Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus
Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita
synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die VII mensis decembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S.
Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis
ALOISI MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis
CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus
Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis
Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha
Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha
Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha
Antiochenus Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha
Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter
Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis
LIÉNART, Episcopus Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso
Presbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula
Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter
Cardinalis GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis.
† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis
URBANI, Patriarcha Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter
Cardinalis GIOBBE, S. R. E. Datarius.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo
Presbyter Cardinalis GARIBI Y RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter
Cardinalis CONFALONIERI.
† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter
Cardinalis RICHAUD, Archiepiscopus Burdigalensis.
† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et
Crescentiae Presbyter Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.
† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis
KÖNIG, Archiepiscopus Vindobonensis.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter
Cardinalis DÖPFNER, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis
Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter
Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter
Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe
Presbyter Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae
Florentinorum Presbyter Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis
ALFRINK, Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter
Cardinalis SANTOS, Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad
Ripam Maiorem Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in
Exquiliis Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOANNES titulo S. Silvestri in Capite Presbyter
Cardinalis HEENAN, Archiepiscopus Vestmonasteriensis, Primas Angliae.
† Ego IOANNES titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio
Presbyter Cardinalis VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas
Galliae.
† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos
Sallustianos Presbyter Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.
† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter
Cardinalis DANTE.
Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo
Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.
† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter
Cardinalis ROSSI, Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter
Cardinalis COLOMBO, Archiepiscopus Mediolanensis.
† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi
Presbyter Cardinalis CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae
Virginis ad forum Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus
Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI
JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus
Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios
Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus
Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio
Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli in Arenula Diaconus
Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana
Diaconus Cardinalis Callori DI VIGNALE.
(1) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), p. 279; ibid., p. 265; PIUS XII, Nuntius
radiophonicus, 24 dec. 1944: AAS 37 (1945), p. 14.
(2) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), pp. 260-261; PIUS XII, Nuntius radiophonicus, 24
dec. 1942: AAS 35 (1943), P. 19; PIUS XI, Litt. Encycl. Mit brennender Sorge,
14 martii 1937: AAS 29 (1937), p. 160; LEO XIII, Litt. Encycl. Libertas
praestantissimum, 20 iunii 1888: Acta Leonis XIII, 8 (1888), pp. 237-238.
(3) Cf. S. THOMAS, Summa theologica,
I-II, q. 91, a. 1; q. 93, a. 1-2.
(4) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), p. 270; PAULUS VI, Nuntius radiophonicus, 22 dec.
1964: AAS 57 (1965), pp. 181-182; S. THOMAS, Summa theologica, I-II, q.
91, a. 4 c.
(5) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Mater et Magistra, 15
maii 1961: AAS 53 (1961), p. 417; IDEM, Litt. Encycl. Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), p. 273.
(6) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), pp. 273-274; PIUS XII, Nuntius radiophonicus, 1
iunii 1942: AAS 33 (1941), p. 200.
(7) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl.
Immortale Dei, 1 nov. 1885: ASS 18 (1885), p. 161.
(8) Cf. LACTANTIUS, Divinarum
Institutionum, Lib. V, 19: CSEL 19, pp. 463-464, 465; PL 6, 614 et 616 (cap.
20); S. AMBROSIUS, Epistola ad Valentinianum Imp., Ep. 21: PL 16, 1005;
S. AUGUSTINUS, Contra litteras Petiliani, Lib. II, cap. 83: CSEL 52, p.
112; PL 43, 315; cf C. 23, q. 5, c. 33 (ed. Friedberg, col. 939); IDEM, Ep. 23:
PL 33, 98; IDEM, Ep. 34: PL 33, 132; IDEM, Ep. 35: PL 33, 135; S. GREGORIUS
MAGNUS, Epistola ad Virgilium et Theodorum Episcopos Massiliae Galliarum,
Registrum Epistolarum, I, 45: MGH Ep. 1, P. 72; PL 77, 510-511 (lib. I, ep. 47);
IDEM, Epistola ad Iohannem Episcopum Constantinopolitanum, Registrum
Epistolarum, III, 52: MGH Ep. I, p. 210; PL 77, 649 (lib. III, ep. 53); cf. D.
45, c. 1 (ed. Friedberg, col. 160); CONC. TOLET. IV, c. 57: MANSI 10, 633; cf.
D. 45, c. 5 (ed. Friedberg, col. 161-162); CLEMENS III: X., V, 6, 9: ed.
Friedberg, col. 774; INNOCENTIUS III, Epistola ad Arelatensem Archiepiscopum,
X., III, 42, 3: ed. Friedberg, col. 646.
(9) Cf. CIC, can. 1351; PIUS XII,
Allocutio ad Praelatos Auditores caeterosque officiales et administros
Tribunalis S. Romanae Rotae, 6 oct. 1946: AAS 38 (1946), p. 394; IDEM, Litt.
Encycl. Mystici Corporis, 29 iunii 1943: AAS (1943), p. 243.
(10) Cf. Eph. 1, 5.
(11) Cf. Io. 6, 44.
(12) Cf. Io. 13, 13.
(13) Cf. Mt. 11, 29.
(14) Cf. Mt. 11, 28-30; Io.
6, 67-68.
(15) Cf. Mt. 9, 28-29; Mc.
9, 23-24; 6, 5-6; PAULUS VI, Litt. Encycl.
Ecclesiam suam, 6 aug.
1964: AAS 56 (1964), pp. 642-643.
(16) Cf. Mt. 11, 20-24; Rom.
12, 19-20; 2 Thess. 1, 8.
(17) Cf. Mt. 13, 30. 40-42.
(18) Cf. Mt. 4, 8-10; Io.
6, 15.
(19) Cf. Is. 42, 1-4.
(20) Cf. Io. 18, 37.
(21) Cf. Mt. 26, 51-53; Io.
18, 36.
(22) Cf. Io. 12, 32.
(23) Cf. I Cor. 2, 3-5; I
Thess. 2, 3-5.
(24) Cf. Rom. 14, 1-23; I Cor.
8, 9-13; 10, 23-33.
(25) Cf. Eph. 6, 19-20.
(26) Cf. Rom. 1, 16.
(27) Cf. 2 Cor. 10, 4; I
Thess. 5, 8-9.
(28) Cf. Eph. 6, 11-17.
(29) Cf. 2 Cor. 10, 3-5.
(30) Cf. I Pt. 2, 13-17.
(31) Cf. Act. 4, 19-20.
(32) Cf. LEO XIII, Litterae Officio
sanctissimo, 22 dec. 1887: ASS 20 (1887), p. 269; IDEM, Litterae Ex
litteris, 7 aprilis 1887: ASS 19 (1886), p. 465.
(33) Cf. Mc. 16, 15; Mt.
28, 18-20: PIUS XII, Litt. Encycl. Summi Pontificatus, 20 oct. 1939: AAS
31 (1939), pp. 445-446.
(34) Cf. PIUS XI, Litterae Firmissimam
constantiam, 28 martii 1937: AAS 29 (1937), p. 196.
(35) Cf. PIUS XII, Allocutio Ci
riesce, 6 dec. 1953: AAS 45 (1953), p. 802.
(36) Cf. PIUS XII, Nuntius
radiophonicus, 23 martii 1952: AAS 44 (1952), pp. 270-278.
(37) Cf. Act. 4, 29.
(38) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), pp. 299-300. (39) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Pacem in terris, 11
aprilis 1963: AAS 55 (1963), pp. 295-296. |
© Copyright Libreria Editrice Vaticana |
|