|
HOME
[Deutsch,
English,
Español,
Français,
Italiano,
Latine,
Português] |
|
|
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE PRESBYTERORUM MINISTERIO ET
VITA
PRESBYTERORUM ORDINIS
Prooemium
1. PRESBYTERORUM ORDINIS in Ecclesia excellentiam iam pluries haec
Sacrosancta Synodus in memoriam omnium revocavit.[1]
Cum tamen huic Ordini in Ecclesiae Christi renovatione partes maximi momenti
et in dies quidem difficiliores assignentur, perutile visum est fusius et
profundius de Presbyteris tractare; ea quae hic dicuntur omnibus Presbyteris
applicantur, speciatim iis qui curae animarum inserviunt, congrua congruis
referendo ad religiosos Presbyteros quod attinet. Presbyteri enim, sacra
Ordinatione atque missione, quam ab Episcopis recipiunt, promoventur ad
inserviendum Christo Magistro, Sacerdoti et Regi, cuius participant
ministerium, quo Ecclesia in Populum Dei, Corpus Christi et Templum Spiritus
Sancti, hic in terris, indesinenter aedificatur. Quapropter, ut in adiunctis
pastoralibus et humanis persaepe tam funditus mutatis eorum ministerium
efficacius sustineatur atque eorundem vitae melius provideatur, Sacrosancta
haec Synodus quae sequuntur declarat ac decernit.
CAPUT 1
Presbyteratus in missione Ecclesiae
2. Dominus Iesus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io.
10, 36), unctionis Spiritus qua unctus est[2]
totum Corpus suum mysticum particeps reddit: in eo enim omnes fideles
sanctum et regale sacerdotium efficiuntur, spirituales offerunt hostias Deo
per Iesum Christum, et virtutes annuntiant Eius, qui de tenebris eos vocavit
in admirabile lumen suum.[3]
Nullum ergo datur membrum quod in missione totius Corporis partem non habeat,
sed unumquodque sanctificare debet Iesum in corde suo,[4]
et spiritu prophetiae testimonium de Iesu reddere[5]
Idem vero Dominus, inter fideles, ut in unum coalescerent corpus, in quo
«omnia membra non eundem actum habent» (Rom. 12, 4), quosdam
instituit ministros, qui, in societate fidelium, sacra Ordinis potestate
pollerent Sacrificium offerendi et peccata remittendi,[6]
atque sacerdotali officio publice pro hominibus nomine Christi fungerentur.
Itaque, missis Apostolis sicut Ipse missus erat a Patre,[7]
Christus, per ipsos Apostolos, consecrationis missionisque suae participes
effecit eorum successores, Episcopos,[8]
quorum munus ministerii, subordinato gradu, Presbyteris traditum est,[9]
ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem
apostolicam a Christo concreditam, Ordinis episcopalis essent cooperatores.[10]
Officium Presbyterorum, utpote Ordini episcopali coniunctum, participat
auctoritatem qua Christus Ipse Corpus suum exstruit, sanctificat et regit.
Quare sacerdotium Presbyterorum initiationis christianae Sacramenta quidem
supponit, peculiari tamen illo Sacramento confertur, quo Presbyteri,
unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo
Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant.[11]
Munus Apostolorum cum pro sua parte participent, Presbyteris gratia datur
a Deo ut sint ministri Christi Iesu in gentibus, sacro Evangelii munere
fungentes, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.[12]
Per Evangelii enim apostolicum nuntium convocatur et congregatur Populus
Dei, ita ut omnes ad hunc Populum pertinentes, sanctificati cum sint Spiritu
Sancto, seipsos offerant «hostiam viventem, sanctam, Deo placentem» (Rom.
12, 1). Per Presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium
consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici Mediatoris, quod per
manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et
sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat.[13]
Ad hoc tendit atque in hoc consummatur Presbyterorum ministerium. Eorum enim
ministratio, quae ab evangelico nuntio incipit, e Sacrificio Christi suam
vim et virtutem haurit, atque eo tendit ut «tota ipsa redempta civitas, hoc
est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offeratur Deo
per Sacerdotem Magnum, qui etiam se ipsum obtulit in Passione pro nobis, ut
tanti Capitis corpus essemus».[14]
Finis igitur quem ministerio atque vita persequuntur Presbyteri est
gloria Dei Patris in Christo procuranda. Quae gloria in eo est quod homines
opus Dei in Christo perfectum conscie, libere atque grate accipiunt,
illudque in tota vita sua manifestant. Presbyteri itaque, sive orationi et
adorationi vacent, sive verbum praedicent, sive Eucharisticum Sacrificium
offerant et cetera Sacramenta administrent, sive alia pro hominibus
exerceant ministeria, conferunt cum ad gloriam Dei augendam tum ad homines
in vita divina provehendos. Quae omnia, dum ex Paschate Christi manant, in
glorioso Eiusdem Domini adventu consummabuntur, cum Ipse tradiderit Regnum
Deo et Patri.[15]
3. Presbyteri, ex hominibus assumpti et pro hominibus constituti in iis
quae sunt ad Deum ut offerant dona et sacrificia pro peccatis,[16]
cum ceteris hominibus tamquam cum fratribus conversantur. Sic et Dominus
Iesus, Filius Dei, homo ad homines a Patre missus, habitavit in nobis et
voluit per omnia fratribus assimilari, absque tamen peccato.[17]
Ipsum iam imitati sunt sancti Apostoli, et testatur beatus Paulus, Doctor
gentium, «segregatus in evangelium Dei» (Rom. 1,1), omnia omnibus se
factum esse ut omnes faceret salvos.[18]
Presbyteri Novi Testamenti, vocatione quidem et ordinatione sua, quodam modo
in sinu Populi Dei segregantur, non tamen ut separentur, sive ab eo, sive a
quovis homine, sed ut totaliter consecrentur operi ad quod Dominus eos
assumit.[19]
Ministri Christi esse non possent nisi alius vitae quam terrenae testes
essent et dispensatores, sed neque hominibus inservire valerent si ab eorum
vita condicionibusque[20]
alieni remanerent. Ipsum eorum ministerium speciali titulo exigit ne huic
saeculo sese conforment;[21]simul
tamen requirit ut in hoc saeculo inter homines vivant, et sicut boni
pastores oves suas cognoscant, easque etiam quae non sunt ex hoc ovili
adducere quaerant, ut et ipsae vocem Christi audiant et fiat unum ovile et
unus Pastor.[22]
Quod ut consequi valeant multum conferunt virtutes quae in humano
consortio merito aestimantur, ut sunt cordis bonitas, sinceritas, robur
animi et constantia, assidua iustitiae cura, urbanitas aliaeque, quas
Apostolus Paulus commendat, dicens: «Quaecumque sunt vera, quaecumque
pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque
bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate» (Phil.
4,8).[23]
CAPUT II
Presbyterorum ministerium
I. Presbyterorum munera
4. Populus Dei primum coadunatur verbo Dei vivi,[24] quod
ex ore sacerdotum omnino fas est requirere.[25]
Cum enim nemo salvari possit, qui prius non crediderit,[26]
Presbyteri, utpote Episcoporum cooperatores, primum habent officium
Evangelium Dei omnibus evangelizandi,[27]
ut, mandatum exsequentes Domini: «Euntes in mundum universum praedicate
evangelium omni creaturae» (Mc. 16,15),[28]
Populum Dei constituant et augeant. Verbo enim salutari in corde non
fidelium suscitatur et in corde fidelium alitur fides, qua congregatio
fidelium incipit et crescit, secundum illud Apostoli: «Fides ex auditu,
auditus autem per verbum Christi» (Rom. 10,17). Omnibus ergo
debitores sunt Presbyteri, ut cum eis communicent veritatem Evangelii[29]
qua in Domino gaudent. Sive igitur, conversationem inter gentes habentes
bonam, ad Deum glorificandum eas adducunt,[30]
sive, aperte praedicantes, mysterium Christi non credentibus annuntiant,
sive catechesim christianam tradunt vel Ecclesiae doctrinam explanant, sive
sui temporis quaestiones sub luce Christi tractare student, eorum semper est
non sapientiam suam, sed Dei Verbum docere omnesque ad conversionem et ad
sanctitatem instanter invitare.[31]
Sacerdotalis vero praedicatio, in hodiernis mundi adiunctis haud raro
perdifficilis, ut auditorum mentes aptius moveat, verbum Dei non modo
generali et abstracto tantum exponere debet, sed concretis applicando vitae
circumstantiis veritatem Evangelii perennem.
Ita ministerium verbi multiformiter exercetur, secundum diversas
audientium necessitates et praedicantium charismata. In regionibus vel
coetibus non christianis, nuntio Evangelico homines ad fidem et Sacramenta
salutis adducuntur,[32] in ipsa
autem communitate christianorum, praesertim pro illis qui parum intellegere
vel credere videntur quod frequentant, verbi praedicatio requiritur ad ipsum
ministerium Sacramentorum, quippe quae sint Sacramenta fidei, quae de verbo
nascitur et nutritur;[33] quod
praecipue valet pro Liturgia verbi in Missarum celebratione, in qua
inseparabiliter uniuntur annuntiatio mortis et resurrectionis Domini,
responsum populi audientis et oblatio ipsa qua Christus Novum Foedus
confirmavit in Sanguine suo, cui oblationi fideles, et votis et Sacramenti
perceptione, communicant.[34]
5. Deus, qui solus Sanctus et Sanctificator est, voluit quasi socios et
adiutores sibi assumere homines qui operi sanctificationis humiliter
inserviant. Hinc Presbyteri a Deo, ministrante Episcopo, consecrantur, ut,
participes Sacerdotii Christi speciali ratione effecti, in Sacris
celebrandis tamquam ministri agant Eius, qui suum sacerdotale munus per
Spiritum suum iugiter pro nobis in Liturgia exercet.[35]
Baptismate quidem homines in Populum Dei introducunt; Sacramento
Poenitentiae peccatores cum Deo et Ecclesia reconciliant; oleo infirmorum
aegrotantes alleviant; celebratione praesertim Missae Sacrificium Christi
sacramentaliter offerunt. In omnibus autem Sacramentis conficiendis, ut iam
primaevae Ecclesiae temporibus testatus est beatus Ignatius Martyr,[36]
Presbyteri diversis rationibus cum Episcopo hierarchice colligantur, et sic
eum in singulis fidelium congregationibus quodammodo praesentem reddunt.[37]
Cetera autem Sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et
opera apostolatus, cum Sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur.[38]
In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur,[39]
ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam
Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem vitam praestans hominibus, qui
ita invitantur et adducuntur ad seipsos, suos labores cunctasque res creatas
una cum Ipso offerendos. Quapropter Eucharistia ut fons et culmen totius
evangelizationis apparet, dum catechumeni ad participationem Eucharistiae
paulatim introducuntur, et fideles, iam sacro baptismate et confirmatione
signati, plene per receptionem Eucharistiae Corpori Christi inseruntur.
Est ergo Eucharistica Synaxis centrum congregationis fidelium cui
Presbyter praeest. Edocent igitur Presbyteri fideles divinam victimam in
Sacrificio Missae Deo Patri offerre atque cum ea oblationem vitae suae
facere; in spiritu Christi Pastoris instituunt eos peccata sua corde
contrito Ecclesiae in Sacramento Poenitentiae submittere, ita ut magis
magisque in dies ad Dominum convertantur, memores verborum Eius:
«Poenitentiam agite, appropinquavit enim Regnum caelorum» (Mt. 4,17).
Ipsos pariter edocent Sacrae Liturgiae celebrationes ita participare, ut
sinceram orationem in eis quoque attingant; eos ad spiritum orationis semper
perfectiorem per totam vitam exercendum, pro uniuscuiusque gratiis et
necessitatibus, manuducunt, omnesque ad officia proprii status observanda,
et profectiores ad consilia Evangelii, modo cuique congruo exercenda,
alliciunt. Erudiunt proinde fideles ut possint hymnis et canticis
spiritualibus in cordibus suis cantare Domino, gratias agentes semper pro
omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri.[40]
Laudes et gratiarum actiones quas adhibent in Eucharistiae celebratione ipsi
Presbyteri ad diversas horas diei dilatant in Divino persolvendo Officio,
quo quidem nomine Ecclesiae, pro toto populo sibi commisso, immo pro
universo mundo, Deum deprecantur.
Domus orationis in qua Sanctissima Eucharistia celebratur et servatur,
fidelesque congregantur, et in qua praesentia Filii Dei Salvatoris nostri in
ara sacrificali pro nobis oblati, in auxilium atque solatium fidelium
colitur, nitida, orationi et sacris sollemnibus apta esse debet.[41]
In ea Pastores et fideles invitantur ut grato animo respondeant dono Ipsius,
qui per Humanitatem suam continuo vitam divinam in membra Corporis sui
infundit.[42] Curent Presbyteri
scientiam et artem liturgicam recte colere, ut, suo ministerio liturgico, a
christianis communitatibus sibi commissis perfectius in dies laudetur Deus,
Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
6. Munus Christi Capitis et Pastoris pro sua parte auctoritatis
exercentes, Presbyteri, nomine Episcopi, familiam Dei, ut fraternitatem in
unum animatam, colligunt, et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem
adducunt.[43] Ad hoc autem
ministerium exercendum, sicut ad cetera munera Presbyteri, confertur
potestas spiritualis, quae quidem ad aedificationem datur.[44]
In aedificanda autem Ecclesia, Presbyteri cum omnibus eximia humanitate ad
exemplar Domini conversari debent. Neque iuxta placita hominum,[45]
sed iuxta exigentias doctrinae et vitae christianae erga eos agere debent,
eos docentes et ut filios etiam carissimos monentes,[46]
secundum verba Apostoli: «Insta opportune, importune, argue, obsecra,
increpa in omni patientia et doctrina» (2 Tim. 4,2).[47]
Quapropter ad sacerdotes, qua in fide educatores, pertinet curare sive
per se sive per alios, ut singuli fideles ad suam propriam vocationem
secundum Evangelium excolendam, ad sinceram operosamque caritatem, et ad
libertatem, qua Christus nos liberavit,[48]
in Spiritu Sancto adducantur. Parum proderunt caeremoniae, etsi pulchrae,
vel consociationes, etsi florentes, si non ordinantur ad educandos homines
ad maturitatem christianam consequendam.[49]
Quam ut promoveant, eis auxilio erunt Presbyteri ut in ipsis eventibus
magnis vel parvis, quid res exigant, quae sit Dei voluntas perspicere
valeant. Edoceantur etiam christiani ut non sibi solum vivant, sed, secundum
exigentias novae legis caritatis, unusquisque sicut accepit gratiam, in
alterutrum illam administret[50]
et ita omnes officia sua in communitate hominum christiane absolvant.
Quamvis vero omnibus debitores sint, Presbyteri tamen peculiari modo
commendatos sibi habent pauperes et tenuiores cum quibus Dominus Ipse sese
sociatum ostendit,[51] et
quorum evangelizatio signum messianici operis datur.[52]
Peculiari etiam diligentia prosequentur iuniores, et insuper coniuges ac
parentes, qui ut in amicales coetus conveniant optandum est, ad sese mutuo
adiuvandos ut christiane in vita saepe ardua facilius pleniusque agant.
Meminerint Presbyteri religiosos omnes viros ac mulieres, quippe qui pars
praecellens sint in domo Domini, speciali cura dignos esse ad eorum
spiritualem profectum in bonum totius Ecclesiae. Maxime tandem solliciti
sint aegrotantium et morientium, eos visitantes et in Domino confortantes.[53]
Munus vero Pastoris non ad fidelium singillatim curam habendam
coarctatur, sed etiam ad genuinam communitatem christianam efformandam
proprie extenditur. Spiritus autem communitatis debite ut colatur, non
tantum ecclesiam localem sed et universam Ecclesiam amplecti debet.
Communitas autem localis non suorum dumtaxat fidelium curam fovere, sed
etiam zelo missionali imbuta viam ad Christum omnibus hominibus parare
debet. Specialiter tamen sibi commendatos habet catechumenos et neophytos,
qui gradatim ad vitam christianam cognoscendam et ducendam educandi sunt.
Nulla tamen communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque
habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione, a qua ergo omnis educatio
ad spiritum communitatis incipienda est.[54]Quae
celebratio ut sincera et plena sit tam ad varia caritatis opera mutuumque
adiutorium quam ad missionalem actionem, necnon ad varias christiani
testimonii formas, ducere debet.
Praeterea caritate, oratione, exemplo et poenitentiae operibus,
ecclesialis communitas veram erga animas ad Christum adducendas maternitatem
exercet.
Ipsa enim instrumentum efficax constituit quo nondum credentibus via ad
Christum eiusque Ecclesiam indicatur vel sternitur, quo etiam fideles
excitantur, aluntur et ad pugnam spiritualem roborantur.
In exstruenda vero christianorum communitate, Presbyteri numquam alicui
ideologiae vel factioni humanae inserviunt, sed, ut Evangelii Praecones et
Ecclesiae Pastores, ad Corporis Christi spirituale incrementum consequendum
operam impendunt.
II. Presbyterorum habitudo ad alios
7. Presbyteri omnes, una cum Episcopis, unum idemque sacerdotium et
ministerium Christi ita participant, ut ipsa unitas consecrationis
missionisque requirat hierarchicam eorum communionem cum Ordine Episcoporum,[55]
quam optime aliquando in liturgica concelebratione manifestant, et cum
quibus coniuncti profitentur se Eucharisticam Synaxim celebrare.[56]
Episcopi igitur, propter donum Spiritus Sancti quod Presbyteris in sacra
Ordinatione datum est, illos habent ut necessarios adiutores et consiliarios
in ministerio et munere docendi, sanctificandi et pascendi plebem Dei.[57]
Quod enixe, iam ab antiquis Ecclesiae temporibus, liturgica documenta
proclamant, dum sollemniter postulant a Deo super Presbyterum ordinandum
infusionem spiritus «gratiae et consilii, ut adiuvet ac gubernet populum in
corde mundo»,[58] quemadmodum
in eremo Moysis spiritus in mentes septuaginta virorum prudentium propagatus
est,[59] «quibus ille
adiutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit».[60]
Propter hanc ergo in eodem sacerdotio atque ministerio communionem,
Episcopi ut fratres et amicos suos habeant Presbyteros,[61]
eorumque bonum, tam materiale quam praesertim spirituale ipsis pro viribus
cordi sit. Potissimum enim in illos sacerdotum suorum sanctitudinis grave
recidit onus:[62] maximam ergo
curam exerceant in continua formatione Presbyterii sui.[63]
Eos libenter audiant, immo consulant et cum eis colloquantur de iis quae ad
necessitates operis pastoralis et ad bonum dioecesis spectant. Ut vero id ad
effectum deducatur, habeatur, modo hodiernis adiunctis ac necessitatibus
accommodato,[64] forma ac
normis iure determinandis, coetus seu senatus[65]
sacerdotum, Presbyterium repraesentantium, qui Episcopum in regimine
dioeceseos suis consiliis efficaciter adiuvare possit.
Presbyteri autem, ante oculos habentes plenitudinem Sacramenti Ordinis
qua Episcopi gaudent, in ipsis revereantur auctoritatem Christi supremi
Pastoris. Suo igitur Episcopo sincera caritate et oboedientia adhaereant.[66]
Quae sacerdotalis oboedientia, cooperationis spiritu perfusa, fundatur in
ipsa participatione ministerii episcopalis, quae Presbyteris per Sacramentum
Ordinis et missionem canonicam confertur.[67]
Unio Presbyterorum cum Episcopis eo magis nostris diebus requiritur quod
aetate hac nostra, diversis ex causis, incepta apostolica non tantum
multiplices formas induere, verum etiam limites unius paroeciae vel
dioecesis praetergredi necesse est. Nullus ergo Presbyter seorsum ac veluti
singillatim suam missionem satis adimplere valet, sed tantum viribus unitis
cum aliis Presbyteris, sub ductu eorum, qui Ecclesiae praesunt.
8. Presbyteri, per Ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes
inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in
dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum Presbyterium
efformant. Etsi enim diversis officiis mancipentur, unum tamen gerunt
sacerdotale pro hominibus ministerium. Ad idem enim opus ut cooperentur
mittuntur omnes Presbyteri, sive ministerium paroeciale vel supraparoeciale
exerceant, sive scientiae investigandae aut tradendae operam conferant, sive
etiam manibus laborent, ipsorum operariorum, ubi id probante quidem
competenti Auctoritate expedire videatur, sortem participantes, sive tandem
alia opera apostolica vel ad apostolatum ordinata adimpleant. Ad unum omnes
quidem conspirant, ad aedificationem nempe Corporis Christi, quae, nostris
praesertim temporibus, multiplicia officia necnon novas accommodationes
requirit. Quapropter magni momenti est ut omnes Presbyteri, sive dioecesani
sive religiosi, sese invicem adiuvent, ut semper sint cooperatores
veritatis.[68] Cum ceteris ergo
membris huius Presbyterii, unusquisque specialibus apostolicae caritatis,
ministerii et fraternitatis nexibus coniungitur: quod iam ab antiquis
temporibus liturgice significatur, cum Presbyteri adstantes super novum
electum, simul cum Episcopo ordinante, manus imponere invitentur, et cum
Sacram Eucharistiam unanimo corde concelebrant. Singuli ergo Presbyteri cum
confratribus suis uniuntur vinculo caritatis, orationis et omnimodae
cooperationis, atque ita manifestatur illa unitas qua Christus voluit suos
in unum esse consummatos, ut cognoscat mundus Filium missum esse a Patre.[69]
Quam ob rem, qui sunt provectioris aetatis iuniores vere ut fratres
suscipiant eosque in primis inceptis et oneribus ministerii adiuvent,
itemque mentem eorum, etsi a propria diversam, intellegere satagant atque
incepta eorum cum benevolentia prosequantur. Iuvenes pariter revereantur
aetatem atque experientiam seniorum cumque illis de rebus curam animarum
spectantibus consilia conferant et libenter collaborent.
Spiritu fraterno ducti, Presbyteri hospitalitatem ne obliviscantur,[70]
colant beneficentiam et communionem bonorum,[71]
praesertim solliciti eorum qui sunt aegroti, afflicti, laboribus nimis
onerati, solitarii, e patria exsules, necnon eorum qui persecutionem
patiuntur.[72] Etiam ad
relaxandum animum libenter et cum gaudio conveniant, memores verborum quibus
ipse Dominus Apostolos defatigatos invitabat: «Venite seorsum in desertum
locum, et requiescite pusillum» (Mc. 6,31). Insuper, ut Presbyteri in
vita spirituali et intellectuali colenda mutuum iuvamen inveniant, ut aptius
in ministerio cooperari valeant utque a periculis solitudinis forte
orientibus eripiantur, aliqua vita communis vel aliquod vitae consortium
inter eos foveatur, quod tamen plures formas, iuxta diversas necessitates
personales vel pastorales, induere potest, nempe cohabitationem, ubi
possibilis est, vel communem mensam, vel saltem frequentes ac periodicos
conventus. Magni quoque habendae sunt et diligenter promovendae
associationes quae, statutis a competenti ecclesiastica auctoritate
recognitis, per aptam et convenienter approbatam vitae ordinationem et per
iuvamen fraternum, sanctitatem sacerdotum in exercitio ministerii fovent, et
sic toti Ordini Presbyterorum servire intendunt.
Demum, ratione eiusdem communionis in sacerdotio, se sciant Presbyteri
specialiter obligatos erga eos qui aliquibus difficultatibus laborant;
quibus tempestivum praebeant auxilium, etiam si opus sit eos discrete
monendo. Illos autem qui in quibusdam defecerunt fraterna caritate atque
magno animo semper prosequantur, pro ipsis instantes preces Deo effundant
eisque continuo sese praebeant ut revera fratres et amicos.
9. Novi Testamenti sacerdotes, licet Sacramenti Ordinis ratione
praestantissimum ac necessarium in Populo et pro Populo Dei munus patris et
magistri exerceant, tamen simul cum omnibus christifidelibus sunt discipuli
Domini, Dei vocantis gratia Eius Regni participes facti.[73]
Cum omnibus enim in fonte baptismi regeneratis Presbyteri sunt fratres inter
fratres,[74] utpote membra
unius eiusdemque Christi Corporis, cuius aedificatio omnibus demandata est.[75]
Presbyteros igitur sic oportet praeesse, ut non quae sua sunt quaerentes,
sed quae Iesu Christi,[76] cum
fidelibus laicis operam coniungant et in medio eorum se gerant ad exemplum
Magistri, qui inter homines «non venit ministrari, sed ministrare, et dare
animam suam redemptionem pro multis» (Mt. 20, 8). Presbyteri sincere
laicorum dignitatem atque propriam, quam laici in missione Ecclesiae habent
partem, agnoscant et promoveant. Iustam etiam libertatem, quae omnibus in
civitate terrestri competit, sedulo in honore habeant. Libenter audiant
laicos, eorum desideria fraterne considerantes, eorumque experientiam et
competentiam in diversis campis humanae actionis agnoscentes, ut simul cum
ipsis signa temporum recognoscere queant. Probantes spiritus si ex Deo sint,[77]
charismata laicorum multiformia, tam humilia quam altiora, cum sensu fidei
detegant, cum gaudio agnoscant, cum diligentia foveant. Inter alia vero dona
Dei quae in fidelibus abundanter inveniuntur, peculiari cura digna sunt,
quibus non pauci ad altiorem vitam spiritualem attrahuntur. Item cum fiducia
laicis in servitium Ecclesiae officia committant, eis agendi libertatem et
spatium relinquentes, immo eos ut opera etiam sua sponte aggrediantur
opportune invitantes.[78]
Presbyteri demum in medio laicorum positi sunt ut omnes ad caritatis
unitatem ducant «caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem
praevenientes» (Rom. 12,10). Eorum igitur est diversas mentes ita
componere ut nemo in fidelium communitate extraneum se sentiat. Boni
communis, cuius nomine Episcopi curam habent, sunt defensores, atque simul
veritatis strenui assertores, ne fideles omni vento doctrinae
circumferantur.[79] Peculiari
sollicitudini eorum committuntur qui a praxi Sacramentorum, immo a fide
forsan defecerunt, quos quidem ut boni pastores adire non omittent.
Ad praescripta de oecumenismo attendentes,[80]
non obliviscentur fratrum qui plena nobiscum ecclesiastica communione non
fruuntur.
Commendatos sibi tandem habebunt illos omnes qui Christum Salvatorem suum
non agnoscunt.
Ipsi vero christifideles conscii sint se obligatos esse Presbyteris suis,
et ideo filiali amore eosdem, pastores suos et patres, prosequantur; item,
eorum sollicitudines participantes, oratione et opere quantum fieri possit
auxilio sint suis Presbyteris, ut hi aptius difficultates superare et
fructuosius officia sua adimplere valeant.[81]
III. Presbyterorum distributio et vocationes sacerdotales
10. Donum spirituale, quod Presbyteri in ordinatione acceperunt, illos
non ad limitatam quandam et coarctatam missionem praeparat, sed ad
amplissimam et universalem missionem salutis «usque ad ultimum terrae» (Act.
1, 8), nam quodlibet sacerdotale ministerium participat ipsam universalem
amplitudinem missionis a Christo Apostolis concreditae. Christi enim
Sacerdotium, cuius Presbyteri vere participes facti sunt, ad omnes populos
et ad omnia tempora necessario dirigitur, neque ullis limitibus sanguinis,
nationis vel aetatis coarctatur, ut iam in figura Melchisedech arcano modo
praefiguratur.[82] Meminerint
igitur Presbyteri omnium ecclesiarum sollicitudinem sibi cordi esse debere.
Quapropter Presbyteri illarum dioecesium, quae maiore vocationum copia
ditantur, libenter se paratos praebeant, permittente vel exhortante proprio
Ordinario, ad suum ministerium in regionibus, missionibus vel operibus cleri
penuria laborantibus exercendum.
Normae praeterea de incardinatione et excardinatione ita recognoscantur
ut, pervetere hoc instituto firmo manente, ipsum tamen hodiernis
pastoralibus necessitatibus melius respondeat. Ubi vero ratio apostolatus
postulaverit, faciliora reddantur non solum apta Presbyterorum distributio,
sed etiam peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus socialibus, quae
in aliqua regione, vel natione aut in quacumque terrarum orbis parte
perficienda sunt. Ad hoc ergo quaedam seminaria internationalia, peculiares
dioeceses vel praelaturae personales et alia huiusmodi utiliter constitui
possunt, quibus, modis pro singulis inceptis statuendis et salvis semper
iuribus Ordinariorum locorum, Presbyteri addici vel incardinari queant in
bonum commune totius Ecclesiae.
Ad novam tamen regionem, praesertim si illius linguam et mores nondum
bene cognoverint, in quantum fieri potest, Presbyteri ne mittantur singuli,
sed, ad exemplum Christi discipulorum,[83]
saltem bini vel terni, ut ita mutuo sibi sint adiutorio. Pariter expedit
sollicitam curam adhibere de eorum vita spirituali, necnon de eorum
valetudine mentis et corporis; et, quatenus id fieri possit, loca et
condiciones laboris pro ipsis praeparentur iuxta uniuscuiusque adiuncta
personalia. Magnopere expedit simul ut, qui novam nationem petunt, apte
cognoscere curent non solum linguam illius loci, sed etiam peculiarem
indolem psychologicam et socialem illius populi cui in humilitate servire
volunt quam perfectissime cum eodem communicantes, ita ut exemplum sequantur
Pauli Apostoli, qui de se ipso dicere potuit: «Nam cum liber essem ex
omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Et factus sum
Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer...» (I Cor. 9,19-20).
11. Pastor et Episcopus animarum nostrarum,[84]
ita suam Ecclesiam constituit, ut Populus quem elegit et acquisivit sanguine
suo[85] semper et usque in
finem saeculi suos habere deberet sacerdotes, ne umquam christiani essent
sicut oves non habentes pastorem.[86]
Quam voluntatem Christi agnoscentes, Apostoli, suggerente Spiritu Sancto,
suum esse officium duxerunt ministros eligendi «qui idonei erunt et alios
docere» (2 Tim. 2,2). Quod officium sane pertinet ad ipsam missionem
sacerdotalem, qua quidem particeps fit Presbyter sollicitudinis totius
Ecclesiae, ne in Populo Dei hic in terris operarii umquam desint. Quoniam
tamen «rectori navis et navigio deferendis ... causa communis exsistit»,[87]
ideo universus Populus christianus edoceatur suum esse officium diversimode
cooperandi, per instantem orationem itemque per alia media quae sibi praesto
sunt,[88] ut semper Ecclesia
illos habeat sacerdotes, qui necessarii sint ad missionem suam divinam
explendam. Primum igitur Presbyteris summopere cordi sit verbi ministerio
proprioque testimonio vitae, spiritum servitii et verum gaudium paschale
aperte manifestantis, sacerdotii excellentiam et necessitatem fidelibus ante
oculos ponere, ac quos, sive iuvenes sive adultiores, prudenter ad tantum
ministerium idoneos iudicaverint, nullis parcendo curis neque incommodis
adiuvare ut se rite praeparent ac proinde aliquando, plena eorum libertate
externa et interna servata, ab Episcopis vocari possint. Ad hunc finem
prosequendum, maximae utilitatis est diligens ac prudens directio
spiritualis.
Parentes et magistri, atque omnes ad quos spectat quocumque modo
institutio puerorum ac iuvenum, eos sic erudiant, ut sollicitudinem Domini
pro grege suo cognoscentes et necessitates Ecclesiae considerantes, parati
sint generose Domino vocanti respondere cum propheta: «Ecce ego, mitte me» (Is.
6,8). Haec tamen vox Domini vocantis nequaquam ita exspectanda est, ac si
modo quodam extraordinario ad aures futuri Presbyteri perveniat. Ipsa enim
potius ex signis intellegenda et diiudicanda est, quibus cotidie voluntas
Dei prudentibus christianis innotescit; quae signa attente a Presbyteris
consideranda sunt.[89]
Ipsis ergo valde commendantur Opera vocationum, sive dioecesana sive
nationalia.[90] In
praedicationibus, in catechesi, in scriptis periodicis, diserte declarentur
oportet necessitates Ecclesiae tam localis quam universalis, sensus et
praestantia ministerii sacerdotalis in vivida luce ponantur, quippe in quo
cum tantis oneribus tanta gaudia componantur, et in quo praesertim, ut
docent Patres, potest dari Christo maximum testimonium amoris.[91]
CAPUT III
Presbyterorum vita
I. Presbyterorum ad perfectionem vocatio
12. Sacramento Ordinis Presbyteri Christo Sacerdoti configurantur, ut
ministri Capitis, ad totum Eius Corpus quod est Ecclesia exstruendum et
aedificandum, tamquam Ordinis episcopalis cooperatores. Iam quidem in
baptismi consecratione, sicut omnes christifideles, signum et donum
acceperunt tantae vocationis et gratiae ut, vel in infirmitate humana,[92]
perfectionem prosequi possint et debeant, iuxta verbum Domini: «Estote ergo
vos perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est» (Mt.
5,48). Ad illam vero perfectionem acquirendam peculiari ratione tenentur
sacerdotes, quippe qui, Deo in Ordinis receptione novo modo consecrati,
Christi Aeterni Sacerdotis viva instrumenta efficiantur, ut mirabile opus
Eius, quod superna efficacitate universum hominum convictum redintegravit,
per tempora persequi valeant.[93]
Cum ergo omnis sacerdos, suo modo, ipsius Christi personam gerat,
particulari quoque gratia ditatur ut, inserviendo plebi commissae et
universo Populo Dei, Eius perfectionem aptius prosequi possit, cuius partes
sustinet, utque humanae infirmitati carnis medeatur sanctitas Illius, qui
nobis factus est Pontifex «sanctus, innocens, impollutus, segregatus a
peccatoribus» (Hebr. 7,26).
Christus, quem Pater sanctificavit seu consecravit et misit in mundum,[94]
«dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et
mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum» (Tit.
2,14), et sic per passionem intravit in gloriam suam;[95]
simili modo Presbyteri, unctione Spiritus Sancti consecrati et a Christo
missi, in seipsis opera carnis mortificant et hominum servitio totaliter se
devovent, et sic in sanctitate qua in Christo ditati sunt ad perfectum virum[96]
progredi valent.
Itaque, ministerium Spiritus et iustitiae[97]
exercentes, dummodo sint docibiles Spiritui Christi qui eos vivificat et
ducit, in vita spiritus firmantur. Per ipsas enim cotidianas sacras
actiones, sicut et per integrum suum ministerium, quod cum Episcopo et
Presbyteris communicantes exercent, ipsi ad vitae perfectionem ordinantur.
Ipsa autem sanctitas Presbyterorum ad proprium ministerium fructuose
complendum plurimum confert: quamvis enim gratia Dei etiam per indignos
ministros opus salutis explere possit, tamen per illos ordinaria lege
praeoptat Deus sua mirabilia ostendere, qui, dociliores impulsui et ductui
Spiritus Sancti facti, ob suam intimam cum Christo unionem et vitae
sanctimoniam, cum Apostolo dicere valeant: «Vivo autem, iam non ego, vivit
vero in me Christus» (Gal. 2,20).
Quapropter haec Sacrosancta Synodus, ad suos fines pastorales
renovationis internae Ecclesiae, diffusionis Evangelii in universo mundo,
necnon colloquii cum mundo hodierno attingendos, vehementer hortatur omnes
sacerdotes ut, aptis adhibitis mediis ab Ecclesia commendatis,[98]
ad illam semper maiorem sanctitatem nitantur, qua evadant in dies aptiora
instrumenta in servitium totius Populi Dei.
13. Sanctitatem propria ratione consequentur Presbyteri munera sua
sincere et indefesse in Spiritu Christi exercentes.
Verbi Dei ministri cum sint, cotidie legunt et audiunt Dei verbum quod
alios docere debent; quod si simul in seipsos recipere satagant,
perfectiores in dies fient Domini discipuli, iuxta verba Pauli Apostoli ad
Timotheum: «Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit
omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta in illis. Hoc enim faciens et
teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt» ( I Tim. 4,15-16).
Quaerentes enim quomodo aptius contemplata aliis tradere possint,[99]
profundius sapient «investigabiles divitias Christi» (Eph. 3,8) et
multiformem sapientiam Dei.[100]
Prae oculis habentes Dominum esse qui corda aperit[101]
et sublimitatem non ex ipsis sed e Dei virtute provenire,[102]
in ipso actu verbi tradendi intimius cum Christo Magistro coniungentur
Eiusque Spiritu ducentur. Ita communicantes cum Christo, Dei participant
caritatem, cuius mysterium, a saeculis absconditum,[103]
in Christo revelatum est.
Ut Sacrorum ministri, praesertim in Sacrificio Missae, Presbyteri
personam specialiter gerunt Christi, qui seipsum ad sanctificandos homines
victimam dedit; ideoque invitantur ut quod tractant imitentur, quatenus
mortis Dominicae mysterium celebrantes, membra sua a vitiis et
concupiscentiis mortificare procurent.[104]
In mysterio Sacrificii Eucharistici, in quo munus suum praecipuum sacerdotes
adimplent, opus nostrae redemptionis continuo exercetur,[105]
et ideo enixe commendatur eius celebratio cotidiana, quae quidem etiam si
praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae.[106]
Ita, dum Presbyteri cum actu Christi Sacerdotis se coniungunt, cotidie se
totos Deo offerunt, et, dum Corpore Christi nutriuntur, ex corde participant
Eius caritatem qui se in cibum dat fidelibus. Similiter in Sacramentis
administrandis cum intentione et caritate Christi uniuntur; quod speciali
ratione efficiunt, cum Sacramenti Poenitentiae fungendo muneri omnino
semperque paratos se ostendant quotiescumque id a fidelibus rationabiliter
petitur. In Officio Divino recitando, vocem praebent Ecclesiae, quae in
oratione, nomine totius generis humani, perseverat, una cum Christo, qui est
«semper vivens ad interpellandum pro nobis» (Hebr. 7,25).
Populum Dei regentes et pascentes, caritate Boni Pastoris incitantur ut
animam suam dent pro ovibus suis,[107]
parati quoque ad supremum sacrificium, exemplum sequentes sacerdotum qui
etiam hodiernis temporibus vitam suam ponere non renuerunt; educatores in
fide cum sint, et ipsi habentes «fiduciam in introitu sanctorum in sanguine
Christi» (Hebr. 10,19) ad Deum accedunt «cum vero corde in
plenitudine fidei» (Hebr. 10,22); spem erigunt firmam pro fidelibus
suis,[108] ut possint
consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua et ipsos Deus
exhortatur;[109] communitatis
rectores ascesim pastoris animarum propriam colunt, propriis commodis
renuntiantes, non quod sibi utile est quaerentes sed quod multis, ut salvi
fiant,[110] semper ulterius
progredientes ad opus pastorale perfectius complendum et, ubi opus sit, ad
novas vias pastorales ingrediendas parati, sub ductu Spiritus amoris, qui
ubi vult spirat.[111]
14. Hodierno in mundo, cum tot sint officia quae obire debent homines
cumque tanta sit diversitas problematum quibus anguntur, quaeque saepius
ipsis celeriter solvenda sunt, in discrimine haud raro versantur qui sese in
diversa dispergant. Presbyteri autem, permultis obligationibus sui muneris
implicati et distracti, non sine anxietate quaerere possunt quomodo cum
exterioris actionis ratione interiorem vitam suam ad unitatem componere
valeant. Quam vitae unitatem, nec mere externa operum ministerii ordinatio,
nec sola pietatis exercitiorum praxis, quantumvis ad eam fovendam conferat,
efficere potest. Eam vero exstruere valent Presbyteri exemplum in ministerio
adimplendo sequentes Christi Domini, cuius cibus erat voluntatem facere
Illius qui Eum misit ut opus suum perficeret.[112]
Re quidem vera Christus, ut eandem voluntatem Patris in mundo per
Ecclesiam indesinenter faciat, per ministros suos operatur, et ideo semper
principium et fons remanet eorum vitae unitatis. Presbyteri ergo suae vitae
unitatem consequentur sese Christo coniungentes in agnitione voluntatis
Patris et in dono sui ipsius pro grege sibi commisso.[113]
Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso caritatis pastoralis exercitio
invenient vinculum perfectionis sacerdotalis ad unitatem eorum vitam et
actionem redigens. Haec quidem pastoralis caritas[114]
maxime profluit a Sacrificio Eucharistico, quod ideo centrum et radix totius
vitae Presbyteri exstat, ita ut quod in sacrificali ara agitur, sacerdotalis
animus in se referre studeat. Hoc autem obtineri nequit, nisi ipsi
sacerdotes in mysterium Christi oratione semper intimius penetrent.
Ut unitatem vitae suae etiam concrete verificare valeant, omnia incepta
sua considerent probantes quae sit voluntas Dei,[115]
quae nempe sit inceptorum cum normis evangelicae missionis Ecclesiae
conformitas. Fidelitas enim erga Christum a fidelitate erga Ecclesiam suam
seiungi nequit. Pastoralis ergo caritas postulat ut Presbyteri, ne in vacuum
currant,[116] in vinculo
communionis cum Episcopis et cum aliis in sacerdotio fratribus semper
laborent. Hac ratione agentes, Presbyteri propriae vitae unitatem invenient
in ipsa missionis Ecclesiae unitate, sicque cum Domino suo, et per Eum cum
Patre, in Spiritu Sancto, unientur, ut possint consolatione repleri et
superabundare gaudio.[117]
II. Peculiares exigentiae spirituales in vita Presbyteri
15. Inter virtutes quae ministerio Presbyterorum maxime requiruntur,
nominanda est illa dispositio animi qua semper parati sunt non suam
voluntatem quaerere, sed voluntatem Eius qui misit eos.[118]
Divinum enim opus ad quod implendum a Spiritu Sancto assumpti sunt,[119]
omnes humanas vires humanamque sapientiam transcendit; nam «infirma mundi
elegit Deus, ut confundat fortia» (I Cor. 1,27). Propriae igitur
infirmitatis conscius, verus Christi minister in humilitate laborat, probans
quid sit beneplacitum Deo,[120]
atque, veluti alligatus Spiritu,[121]
ab Illius voluntate in omnibus ducitur, qui omnes homines vult salvos fieri;
quam voluntatem in cotidianis rerum adiunctis detegere et exsequi potest,
humiliter inserviendo omnibus qui ei, in munere sibi commisso et in
multiplicibus vitae suae eventibus, a Deo concrediti sunt.
Ministerium autem sacerdotale, cum sit ministerium ipsius Ecclesiae,
nonnisi in communione hierarchica totius corporis adimpleri potest. Caritas
ergo pastoralis Presbyteros urget ut, in hac communione agentes, voluntatem
propriam per oboedientiam servitio Dei ac fratrum dedicent, in spiritu fidei
accipientes et exsequentes quae a Summo Pontifice et a proprio Episcopo
necnon ab aliis superioribus praecipiuntur vel commendantur; libentissime
impendentes et superimpendentes seipsos[122]
in quocumque munere etiam humiliori et pauperiori quod ipsis concreditur.
Hac enim ratione necessariam unitatem servant et firmant cum fratribus suis
in ministerio, maxime autem cum eis quos Dominus rectores visibiles
Ecclesiae suae constituit, et ad aedificationem operantur Corporis Christi,
quod «per omnem iuncturam subministrationis» crescit.[123]
Haec oboedientia, quae ad maturiorem libertatem filiorum Dei adducit,
natura sua exigit ut, dum, in suo munere adimplendo, caritate moti, vias
novas ad maius Ecclesiae bonum prudenter exquirunt, Presbyteri incepta sua
fidenter proponant, et necessitudines gregis sibi commissi instanter
exponant, parati semper ad illorum se subiiciendos iudicio, qui princeps in
Ecclesia Dei regenda munus exercent.
Hac humilitate et oboedientia responsabili et voluntaria Presbyteri sese
Christo conformant, sentientes in se quod et in Christo Iesu, qui
«semetipsum exinanivit formam servi accipiens ... factus oboediens usque ad
mortem» (Phil. 2,7-8), et hac oboedientia inoboedientiam Adami
devicit redemitque, testante Apostolo: «Per inoboedientiam unius hominis,
peccatores constituti sunt multi: ita et per unius oboeditionem, iusti
constituentur multi» (Rom. 5,19).
16. Perfecta et perpetua propter Regnum coelorum continentia a Christo
Domino commendata,[124] per
decursum temporum et etiam nostris diebus a non paucis christifidelibus
libenter accepta et laudabiliter observata, ab Ecclesia speciali modo pro
vita sacerdotali semper permagni habita est. Est enim signum simul et
stimulus caritatis pastoralis atque peculiaris fons spiritualis
foecunditatis in mundo.[125]
Non exigitur quidem a sacerdotio suapte natura, uti apparet ex praxi
Ecclesiae primaevae[126] et
ex traditione Ecclesiarum Orientalium, ubi praeter illos qui cum omnibus
Episcopis ex dono gratiae coelibatum eligunt servandum, sunt etiam optime
meriti Presbyteri coniugati: dum vero ecclesiasticum coelibatum commendat,
Sacrosancta haec Synodus nullo modo absimilem illam disciplinam immutare
intendit, quae in Orientalibus Ecclesiis legitime viget, omnesque illos
peramanter hortatur, qui in matrimonio presbyteratum receperunt, ut, in
sancta vocatione perseverantes, plene et generose vitam suam gregi sibi
commisso impendere pergant.[127]
Coelibatus vero multimodam convenientiam cum sacerdotio habet. Missio
enim sacerdotis integra dedicatur servitio novae humanitatis, quam Christus,
victor mortis, per Spiritum suum in mundo suscitat, quaeque originem suam
«non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed
ex Deo» (Io. 1,13) habet. Per virginitatem autem vel coelibatum
propter Regnum coelorum servatum,[128]
Presbyteri nova et eximia ratione Christo consecrantur, Ei facilius indiviso
corde adhaerent,[129]
liberius in Ipso et per Ipsum servitio Dei et hominum sese dedicant, Eius
Regno ac operi regenerationis supernae expeditius ministrant, et sic
aptiores fiunt qui paternitatem in Christo latius accipiant. Hoc ergo modo,
coram hominibus profitentur se velle indivise muneri sibi commisso dedicari,
fideles scilicet despondendi uni viro, illosque exhibendi virginem castam
Christo,[130] et sic arcanum
illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro plene manifestandum quo
Ecclesia unicum Sponsum Christum habet.[131]
Signum insuper vivum efficiuntur illius mundi futuri, per fidem et caritatem
iam praesentis, in quo filii resurrectionis neque nubent neque ducent
uxores.[132]
His rationibus in mysterio Christi Eiusque missione fundatis, coelibatus,
qui prius sacerdotibus commendabatur, postea in Ecclesia Latina omnibus ad
Ordinem sacrum promovendis lege impositus est. Quam legislationem, ad eos
qui ad Presbyteratum destinantur quod attinet, Sacrosancta haec Synodus
iterum comprobat et confirmat, confidens in Spiritu donum coelibatus,
sacerdotio Novi Testamenti tam congruum, liberaliter a Patre dari, dummodo
qui sacerdotium Christi per Sacramentum Ordinis participant, immo et
universa Ecclesia, humiliter et enixe illud expetant. Exhortatur etiam haec
Sacra Synodus omnes Presbyteros, qui sacrum coelibatum gratia Dei confisi
libera voluntate secundum exemplum Christi acceperunt ut, illi magno animo
et toto corde inhaerentes, atque in hoc statu fideliter perseverantes,
agnoscant praeclarum illud donum, quod a Patre sibi datum est quodque a
Domino tam aperte extollitur,[133]
necnon prae oculis habeant magna mysteria, quae in eo significantur atque
adimplentur. Quo magis autem perfecta continentia in mundo huius temporis a
non paucis hominibus impossibilis reputatur, eo humilius et perseverantius
Presbyteri gratiam fidelitatis, numquam petentibus denegatam, una cum
Ecclesia expostulabunt, cuncta subsidia supernaturalia et naturalia insimul
adhibentes, quae omnibus praesto sunt. Normas praesertim asceticas quae ab
experientia Ecclesiae probantur et quae in mundo hodierno haud minus
necessariae sunt, sequi ne omittant. Rogat itaque haec Sacrosancta Synodus
non solum sacerdotes, sed et omnes fideles, ut eis hoc pretiosum donum
coelibatus sacerdotalis cordi sit, petantque omnes a Deo, ut Ipse illud
donum Ecclesiae suae semper abundanter largiatur.
17. Amicabili et fraterna conversatione inter se et cum ceteris
hominibus, discere valent Presbyteri valores humanos colere et bona creata
tamquam Dei dona aestimare. Versantes in mundo sciant tamen semper se
secundum verbum Domini Magistri nostri non esse de mundo.[134]
Utentes ergo mundo tamquam non utentes,[135]
pervenient ad illam libertatem, qua liberati ab omni cura inordinata dociles
fiunt ad vocem divinam in vita cotidiana audiendam. Ex hac libertate et
docilitate excrescit discretio spiritualis qua recta habitudo ad mundum
bonaque terrestria invenitur. Quae habitudo ideo pro Presbyteris magni est
momenti, quia missio Ecclesiae in medio mundo adimpletur et quia bona creata
profectui personali hominis prorsus sunt necessaria. Grati ergo sint pro
omnibus, quae eis Pater coelestis ad vitam recte peragendam largitur.
Discernant tamen oportet in lumine fidei omnia, quae eis occurrant, ut ad
rectum usum bonorum Dei voluntati respondentem ducantur et quae missioni
suae sunt noxia respuant.
Sacerdotes enim, quippe quorum Dominus sit «pars et hereditas» (Num.
18, 20), bonis temporalibus uti debent tentummodo eos in fines, ad quos
iuxta Christi Domini doctrinam Ecclesiaeque ordinationem eadem destinari
licet.
Bona ecclesiastica proprie dicta, secundum rei naturam, ad normam legum
ecclesiasticarum, sacerdotes, adiuvantibus quatenus fieri possit peritis
laicis, moderentur atque eadem destinent semper eos in fines ad quos
prosequendos Ecclesiae licet bona temporalia possidere, videlicet ad cultum
divinum ordinandum, ad honestam cleri sustentationem procurandam, necnon ad
opera sacri apostolatus vel caritatis, praesertim erga egenos, exercenda.[136]
Bona autem quae occasione exercitii alicuius ecclesiastici officii sibi
comparant, salvo iure particulari,[137]
Presbyteri, non secus ac Episcopi, adhibeant imprimis ad suam honestam
sustentationem et ad officiorum proprii status adimpletionem; quae vero
supersint, in bonum Ecclesiae vel in opera caritatis destinare velint.
Itaque officium ecclesiasticum ne quaestui habeant neve reditus ab eo
provenientes in propriae rei familiaris amplificationem impendant.[138]
Quare sacerdotes, nequaquam divitiis cor apponentes,[139]
omnem cupiditatem semper vitent et ab omni specie mercaturae sedulo
abstineant.
Immo ad paupertatem voluntariam amplexandam invitantur, qua Christo
manifestius conformentur, et ad sacrum ministerium promptiores fiant.
Christus enim propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut Illius
inopia divites essemus.[140]
Apostoli autem exemplo suo testificati sunt gratuitum Dei donum gratis
dandum esse,[141] scientes et
abundare et penuriam pati.[142]
Sed et aliqualis rerum communis usus, ad instar bonorum communionis quae in
historia primaevae Ecclesiae extollitur,[143]
caritati pastorali optime viam sternit; et per eam vivendi formam Presbyteri
laudabiliter ad praxim reducere possunt spiritum paupertatis qui a Christo
commendatur.
Spiritu ergo Domini ducti, qui Salvatorem unxit et evangelizare
pauperibus misit,[144]
Presbyteri, necnon et Episcopi, omnia illa vitent quae pauperes quolibet
modo avertere possent, prae ceteris Christi discipulis omnem speciem
vanitatis in suis rebus seponentes. Habitationem suam ita disponant, ut haec
nemini impervia appareat et ut nemo umquam, etiam humilior, eam frequentare
vereatur.
III. Subsidia pro Presbyterorum vita
18. Unionem cum Christo ut in omnibus vitae adiunctis fovere valeant,
Presbyteri, praeterquam exercitio conscio ministerii sui, gaudent mediis
communibus et particularibus, novis et veteribus, quae Spiritus Sanctus in
Populo Dei suscitare numquam destitit et quae Ecclesia ad suorum membrorum
sanctificationem commendat, immo aliquando et iubet.[145]
Prae omnibus spiritualibus subsidiis illi eminent actus, quibus
christifideles ex duplici mensa Sacrae Scripturae et Eucharistiae Verbo Dei
nutriuntur;[146] quanti
momenti sit eorum assidua frequentatio pro sanctificatione Presbyterorum
propria neminem latet.
Christo Salvatori et Pastori intime uniuntur sacramentalis gratiae
ministri per fructuosam Sacramentorum receptionem, speciatim in frequenti
Poenitentiae sacramentali actu, quippe qui, cotidiana conscientiae
discussione praeparatus, necessariam cordis conversionem ad Patris
misericordiarum amorem tantopere foveat. Sub lumine fidei lectione divina
enutritae, possunt Dei voluntatis signa et Eius gratiae impulsus in variis
vitae eventibus sedulo inquirere, et ita missioni suae in Spiritu Sancto
assumptae dociliores in dies fieri. Talis docilitatis mirum exemplum in
Beata Maria Virgine semper inveniunt, quae, a Spiritu Sancto ducta, seipsam
mysterio hominum Redemptionis totam devovit;[147]
quam Summi et Aeterni Sacerdotis Matrem et Apostolorum Reginam, atque
ministerii sui praesidium, Presbyteri filiali devotione et cultu venerentur
ac diligant.
Ad suum ministerium cum fidelitate adimplendum, colloquium cotidianum cum
Christo Domino in visitatione et personali cultu Sanctissimae Eucharistiae
sibi cordi sit; recessui spirituali libenter vacent atque directionem
spiritualem magni habeant. Multimodis, speciatim per probatam orationem
mentalem et varias precum formas, quas libere eligunt, Presbyteri quaerunt
et a Deo enixe rogant illum verae adorationis spiritum, quo ipsi, simul cum
plebe sibi commissa, intime se cum Christo Novi Testamenti Mediatore uniant,
et ita tamquam filii adoptionis clamare possint: «Abba, Pater» (Rom.
8,15).
19. Presbyteri ab Episcopo in sacro ritu Ordinationis admonentur ut sint
«maturi in scientia» et sit doctrina eorum «spiritualis medicina populo
Dei».[148] Scientia autem
ministri sacri sacra esse debet, quia e sacro fonte desumpta et ad sacrum
finem directa. Praeprimis itaque hauritur ex lectione et meditatione Sacrae
Scripturae,[149] sed et
studio Sanctorum Patrum et Doctorum aliorumque Traditionis monumentorum
fructuose nutritur. Praeterea, ad aptas responsiones reddendas quaestionibus
ab hominibus huius aetatis agitatis, Presbyteri bene noscant oportet
Magisterii ac praecipue Conciliorum ac Romanorum Pontificum documenta, atque
consulant optimos et probatos scientiae theologicae scriptores.
Cum vero nostris temporibus cultura humana et etiam scientiae sacrae novo
gressu progrediantur, incitantur Presbyteri ut scientiam suam de divinis et
humanis apte et sine intermissione perficiant, atque ita ad colloquium cum
coaetaneis opportunius ineundum se praeparent.
Quo facilius Presbyteri in studia incumbant et methodos evangelizationis
et apostolatus efficacius addiscant, omni cura ipsis opportuna subsidia
comparentur, cuiusmodi sunt institutio, iuxta cuiusque territorii
condiciones, cursuum vel congressuum, erectio centrorum pastoralibus studiis
destinatorum, constitutio bibliothecarum et apta per personas idoneas
studiorum moderatio. Considerent insuper Episcopi singuli aut inter se uniti
modum opportuniorem efficiendi ut omnes sui Presbyteri, statis temporibus,
maxime autem paucos post annos ab eorum ordinatione,[150]
frequentare possint cursum, quo ipsis praebeatur occasio cum ad pleniorem
methodorum pastoralium et scientiae theologicae cognitionem acquirendam, tum
ad vitam spiritualem roborandam et ad mutuo experientias apostolicas cum
fratribus communicandas.[151]
His aliisque aptis subsidiis peculiari cura iuventur etiam neoparochi et
illi qui novo pastorali operi addicuntur, vel qui in aliam dioecesim vel
nationem mittuntur.
Tandem solliciti erunt Episcopi ut aliqui ad profundiorem rerum divinarum
scientiam se dedicent, ut numquam desint magistri ad clericos instituendos
idonei, ut reliqui sacerdotes et fideles iuventur ad necessariam sibi
doctrinam comparandam, utque sanus in sacris disciplinis foveatur
progressus, qui Ecclesiae prorsus est necessarius.
20. Servitio Dei dediti in implendo officio sibi commisso, digni sunt
Presbyteri qui aequam recipiant remunerationem, quia «dignus est operarius
mercede sua» (Lc. 10,7),[152]
atque «Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio
vivere» (I Cor. 9,14). Quapropter, quatenus aequae Presbyterorum
remunerationi non aliunde provisum fuerit, ipsi fideles, quippe in quorum
bonum Presbyteri operam impendant, vera obligatione tenentur curandi ut
eisdem necessaria ad vitam honeste et digne ducendam subsidia procurari
valeant. Episcopi autem de hac eorum obligatione fideles monere tenentur et
curare debent, sive singuli pro sua quisque dioecesi, sive aptius plures
simul pro communi territorio, ut normae instituantur, quibus debite
consulatur honestae sustentationi eorum qui in Populi Dei servitium aliquo
munere funguntur vel functi sunt.
Remuneratio autem ab unoquoque percipienda, ratione quidem habita tum
ipsius muneris naturae tum locorum temporumque condicionum, fundamentaliter
eadem sit pro omnibus in iisdem adiunctis versantibus, eorum condicioni sit
congrua et eis praeterea tribuat facultatem non solum debite providendi
remunerationi eorum qui servitio Presbyterorum se dedicant, sed etiam
indigentibus per se ipsos aliqua ratione subveniendi, quod ministerium erga
pauperes, iam a primis suis exordiis, magno semper in honore Ecclesia
habuit. Haec remuneratio insuper talis sit, quae Presbyteris permittat
quotannis debitum et sufficiens habere feriarum tempus, quod quidem, ut
Presbyteri habere valeant, Episcopi curare debent.
Officio vero, quod sacri ministri adimplent, praecipuum momentum tribuere
oportet. Quare systema sic dictum beneficiale relinquatur aut saltem ita
reformetur ut pars beneficialis, seu ius ad reditus ex dote officio adnexos,
habeatur tamquam secundaria, et princeps in iure tribuatur locus ipsi
officio ecclesiastico, quod quidem deinceps intellegi debet quodlibet munus
stabiliter collatum in finem spiritualem exercendum.
21. Prae oculis semper habeatur exemplum credentium in primaeva Ecclesia
hierosolymitana, in qua «erant illis omnia communia» (Act. 4,32),
«dividebatur autem singulis prout cuique opus erat» (Act. 4,35).
Summopere itaque congruit ut, in regionibus saltem in quibus cleri
sustentatio penitus aut magna ex parte a fidelium oblationibus pendet, bona
in hunc finem oblata colligat institutio quaedam dioecesana, quam
administrat Episcopus, adiuvantibus sacerdotibus delegatis et, ubi utilitas
id suadeat, etiam laicis in re oeconomica peritis. In votis quoque est ut
praeterea, quantum fieri possit, in singulis dioecesibus vel regionibus
constituatur massa bonorum communis, qua valeant Episcopi aliis
obligationibus erga personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque
dioecesis necessitatibus occurrere, quaque etiam valeant dioeceses
divitiores adiuvare pauperiores, ut illarum abundantia harum inopiam
suppleat.[153] Quae etiam
massa communis imprimis constituatur oportet ex bonis a fidelium
oblationibus, sed ex aliis quoque fontibus, iure determinandis,
provenientibus.
In nationibus praeterea ubi praevidentia socialis in favorem cleri nondum
apte ordinata est, curent Conferentiae Episcopales ut, attentis semper
legibus ecclesiasticis et civilibus, habeantur sive instituta dioecesana,
etiam inter se foederata, sive instituta pro variis dioecesibus simul
constituta, sive associatio pro toto territorio condita, quibus, sub
vigilantia Hierarchiae, satis provideatur tum congruenti praecaventiae et
adsistentiae sanitariae, quam vocant, tum debitae sustentationi
Presbyterorum qui infirmitate, invaliditate aut senectute laborant.
Sacerdotes vero instituto erecto opem ferant, moti spiritu solidarietatis
erga fratres suos, communicantes tribulationibus eorum,[154]
simul considerantes se ita, sine anxietate de sorte futura, alacriore sensu
evangelico paupertatem colere atque animarum saluti penitus se tradere
posse. Satagant autem ii, ad quos spectat, ut eadem diversarum nationum
instituta inter se colligantur, ut firmius robur consequantur latiusque
propagentur.
Conclusio et Exhortatio
22. Sacrosancta haec Synodus gaudia vitae sacerdotalis prae oculis
habens, etiam difficultates non praeterire potest, quas in hodiernae vitae
adiunctis patiuntur Presbyteri. Scit etiam quantum condiciones oeconomicae
et sociales, immo et hominum mores, transformantur, quantumque ordo valorum
in aestimatione hominum immutatur; Ecclesiae ministri inde, immo et
nonnumquam christifideles, in hoc mundo quasi alienos ab ipso se sentiunt,
anxie quaerentes quibusnam idoneis mediis et verbis cum eodem communicare
valeant. Nova enim quae fidei obstant impedimenta, apparens peracti laboris
sterilitas necnon acerba quam experiuntur solitudo, eos in periculum
adducere possunt ne animo deprimantur.
Mundum autem, qualis hodie dilectioni et ministerio Pastorum Ecclesiae
concreditur, sic Deus dilexit, ut Filium suum Unigenitum pro ipso daret.[155]
Revera, mundus hic, multis quidem peccatis detentus sed non parvis etiam
facultatibus praeditus, Ecclesiae lapides vivos[156]
praebet, qui coaedificantur in habitaculum Dei in Spiritu.[157]
Idem Spiritus Sanctus, dum Ecclesiam impellit ut ad mundum huius temporis
adeundum novas vias aperiat, congruas quoque ministerii sacerdotalis
accommodationes suggerit ac fovet.
Meminerint Presbyteri se in opere exercendo numquam solos esse, sed
inniti omnipotenti Dei virtute: atque in Christum credentes, qui eos ad
Sacerdotium suum participandum vocavit, cum omni fiducia suo ministerio sese
devoveant, scientes potentem esse Deum ut augeat in eis caritatem.[158]
Meminerint etiam fratres in sacerdotio, immo et fideles totius mundi sibi
socios habere. Cooperantur enim omnes Presbyteri in exsequendo Dei salutari
proposito, mysterio scilicet Christi seu sacramento abscondito a saeculis in
Deo,[159] quod nonnisi
paulatim ad effectum deducitur, diversis conspirantibus ministeriis in
aedificationem Corporis Christi, donec Eiusdem compleatur aetatis mensura.
Quae omnia, cum abscondita sint cum Christo in Deo,[160]
fide maxime percipi possunt. Fide enim necesse est ambulare duces Populi
Dei, exemplum sequentes fidelis Abrahae, qui fide «oboedivit in locum exire,
quem accepturus erat in hereditatem: et exiit, nesciens quo iret» (Hebr.
11,8). Revera mysteriorum Dei dispensator assimilari valet homini in agro
seminanti, de quo Dominus dixit: «Et dormiat, et exsurgat nocte et die, et
semen germinet, et increscat dum nescit ille» (Mc. 4,27). Ceterum
Dominus Iesus, qui dixit: «Confidite, ego vici mundum» (Io. 16,33),
his verbis Ecclesiae suae non promisit perfectam in hoc saeculo victoriam.
Gaudet vero Sacrosancta Synodus quod terra Evangelii semine inseminata nunc
multis in locis fructificat sub ductu Spiritus Domini, qui replet orbem
terrarum, quique in multorum cordibus sacerdotum atque fidelium spiritum
vere missionalem excitavit. De quibus omnibus Sacrosancta Synodus universis
orbis Presbyteris peramanter grates agit: «Ei autem, qui potens est omnia
facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem,
quae operatur in nobis, ipsi gloria in ecclesia, et in Christo Iesu» (Eph.
3,20-21).
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad
Dei gloriam promulgari iubemus.
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt
Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita
potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad
Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die VII mensis decembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes
Patrum subsignationes
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis
FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus
Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.
† Ego PAULUS PETRUS Cardinalis MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus
Maronitarum.
† Ego STEPHANUS I Cardinalis SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis
GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus
Insulensis.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis
COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter
Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego VALERIANUS titulo S. Mariae in Via Lata Presbyter Cardinalis
GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis.
† Ego IOANNES titulo S. Marci Presbyter Cardinalis URBANI, Patriarcha
Venetiarum.
Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S.
R. E. Datarius.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo Presbyter Cardinalis
GARIBI Y RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis
CONFALONIERI.
† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter Cardinalis RICHAUD,
Archiepiscopus Burdigalensis.
† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et Crescentiae Presbyter
Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.
† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis KÖNIG,
Archiepiscopus Vindobonensis.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER,
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis
MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter
Cardinalis DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter
Cardinalis LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK,
Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS,
Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem
Presbyter Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis
Presbyter Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOANNES titulo S. Silvestri in Capite Presbyter Cardinalis HEENAN,
Archiepiscopus Vestmonasteriensis, Primas Angliae.
† Ego IOANNES titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter
Cardinalis VILLOT, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.
† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos Sallustianos Presbyter
Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.
† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter Cardinalis DANTE.
Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter
Cardinalis ZERBA.
† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter Cardinalis ROSSI,
Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO,
Archiepiscopus Mediolanensis.
† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi Presbyter
Cardinalis CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum
Euclidis Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis
LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis
Callori DI VIGNALE.
[2] Cf. Mt. 3,16;
Lc. 4,18; Act. 4,27; 10,38.
[5] Cf. Apoc. 19, 10;
CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 35: AAS 57 (1965), pp. 40-41.
[6] Cf. CONC. TRID., Sess.
XXIII, cap. 1 et can. 1: Denz. 957 et 961 (1764 et 1771).
[7] Cf. Io. 20,21;
CONC. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 18: AAS 57 (1965), pp. 21-22.
[8] Cf. CONC. VAT. II, Const.
Dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1975), pp. 33-36.
[10] Cf. Pontificale
romanum, De Ordinatione Presbyterorum, Praefatio. Haec verba iam
inveniuntur in Sacramentario veronensi: ed. L. C. Möhlberg, Romae
1956, p. 122; item in Missali Francorum: ed. L. C. Möhlberg,
Romae 1957, p. 9; item in Libro Sacramentorum Romanae Ecclesiae:
ed. L. C. Möhlberg, Romae 1960, p. 25; item in Pontificali
romano-germanico: ed. Vogel-Elze, Città del Vaticano 1963, vol. I,
p. 34.
[11] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 10: AAS 57 (1965), pp. 14-15.
[14] S. AUGUSTINUS, De
civitate Dei, 10, 6: PL 41, 284.
[17] Cf. Hebr. 2,17;
4,15.
[18] Cf. I Cor.
9,19-23 vg.
[20] «Huiusmodi vero
religiosae ac moralis perfectionis studium magis magisque excitatur
externis etiam condicionibus, in quibus Ecclesia vitam agit; nequit enim
ea immobilis manere atque incuriosa vicissitudinis humanarum rerum, quae
circa sunt et multiplicem vim habent ad eius agendi rationem, eique
modum et condiciones imponunt. Pro comperto sane est, Ecclesiam ab
humana consortione non seiungi, sed in ea versari, ideoque ipsius filios
ab eadem moveri ac duci, eiusque cultum civilem imbibere, legibus
obtemperare, mores induere. Haec vero Ecclesiae consuetudo cum humana
societate continenter difficiles parit quaestiones, quae nunc potissimum
praegraves sunt. (...) Gentium Apostolus ita suae aetatis christianos
hortabatur: Nolite iugum ducere cum infidelibus. Quae enim
participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad
tenebras? ... aut quae pars fideli cum infideli? (2 Cor. 6,
14-15). Hanc ob causam qui in praesenti educatores praeceptoresque in
Ecclesia agunt, eos necesse est catholicam iuventutem commonefacere
praestantissimae condicionis suae, atque officii, quod inde nascitur,
vivendi in hoc mundo, non autem ad huius mundi sensum, convenienter ad
hanc precationem, a Christo Iesu pro discipulis suis factam: Non rogo
ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo: de mundo non sunt,
sicut et ego non sum de mundo (Io. 17, 15-16). Quam
precationem asciscit sibi Ecclesia. Nihilominus tamen huiuscemodi
discrimen non idem significat atque disiunctionem; neque neglegentiam
declarat, neque metum, neque contemptionem. Etenim cum Ecclesia se ab
hominum genere discernit, adeo huic non obsistit, ut potius cum eo
coniungatur»: PAULUS VI, Litt. Encycl.
Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 627 et 638.
[23] Cf. S. POLYCARPUS,
Epist. ad Philippenses, VI, 1: «Et presbyteri sint ad
commiserationem proni, misericordes erga cunctos, aberrantia reducentes,
visitantes infirmos omnes, non neglegentes viduam aut pupillum aut
pauperem; sed solliciti semper de bono coram Deo et hominibus,
abstinentes ab omni ira, acceptione personarum, iudicio iniusto, longe
recedentes ab omni avaritia, non cito credentes adversus aliquem, non
severi nimium in iudicio, scientes, nos omnes debitores esse peccati»:
ed. F. X. Funk, Patres Apostolici, I, p. 273.
[24] Cf. I Pt. 1,23;
Act. 6,7; 12,24. «Praedicaverunt (Apostoli) verbum veritatis, et
genuerunt Ecclesias»: S. AUGUSTINUS, Enarr. in Ps., 44,23: PL
36, 508.
[25] Cf. Mal. 2,7;
1 Tim. 4,11-13; 2 Tim. 4,5; Tit. 1,9.
[27] Cf. 2 Cor.
11,7. De Presbyteris, utpote qui sint Episcoporum cooperatores, valent
quoque illa, quae de Episcopis dicuntur. Cf. Statuta Ecclesiae
Antiqua, c. 3 (ed. Ch. Munier, Paris 1960, p. 79); Decretum
Gratiani, C. 6, D. 88 (ed. Friedberg, 1, 307); CONC. TRID., Sess. V,
Decr. 2, n. 9 (Conc. Oec. Decreta, ed. Herder, Romae 1962, p.
645); Sess. XXIV, Decr. de reform., c. 4 (p. 739); CONC. VAT. II, Const.
dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 25: AAS 57 (1965), pp. 29-31.
[28] Cf. Constitutiones
Apostolorum, II, 26, 7: «(Presbyteri) sint doctores scientiae
divinae, cum et ipse Dominus nos mandaverit dicens: Euntes docete...»:
ed. F. X. Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, I,
Paderborn 1905, p. 105. - Sacramentarium leonianum et cetera
sacramentaria usque ad Pontificale romanum, Praefatio in Ordinatione
Presbyterorum: «Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores
fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis
praedicatoribus (vel: praedicationibus) impleverunt». - Liber Ordinum
Liturgiae Mozarabicae, Praefatio ad ordinandum Presbyterum: «Doctor
plebium et rector subiectorum, teneat ordinate catholicam fidem, et
cunctis annuntiet veram salutem»: ed. M. Férotin, Le Liber Ordinum en
usage dans l'Église Wisigothique et Mozarabe d'Espagne: Monumenta
Ecclesiae Liturgica, vol. V, Paris 1904, col. 55, lin. 4-6.
[31] Cf. Ritum Ordinationis
Presbyteri in Ecclesia Alexandrina Iacobitarum: «... Congrega populum
tuum ad verbum doctrinae, quemadmodum nutrix, quae fovet filios suos»:
H. Denzinger, Ritus Orientalium, Tom. II, Würzburg 1863, p. 14.
[32] Cf. Mt. 28, 19; Mc.
16, 16; TERTULLIANUS, De baptismo, 14, 2 (Corpus Christianorum,
Series latina, I, p. 289, 11-13); S. ATHANASIUS, Adv. Arianos, 2,
42: PG 26, 237 A-B; S. HIERONYMUS, In Mt., 28, 19: PL 26,
226 D: «Primum docent omnes gentes, deinde doctas intingunt aqua. Non
enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante
anima fidei susceperit veritatem»; S. THOMAS, Expositio primae
Decretalis, § 1: «Salvator noster discipulos ad praedicandum mittens,
tria eis iniunxit. Primo quidem ut docerent fidem; secundo ut credentes
imbuerent sacramentis»: ed. Marietti, Opuscula Theologica, Taurini-Romae
1954, 1138.
[34] Cf. ibid., nn. 33, 35,
48, 52, pp. 108-109, 113, 114.
[35] Cf. Ibid., n. 7, pp.
100-101; PIUS XII, Litt. Encycl. Mystici Corporis, 29 iun. 1943:
AAS 35 (1943), p. 230.
[36] S. IGNATIUS M., Smyrn.,
8, 1-2: ed. F. X. Funk, p. 240; Constitutiones Apostolorum, VIII,
12, 3: ed. F. X. Funk, p. 496; VIII, 29, 2, ibid. p. 532.
[37] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), pp. 33-36.
[38] «Eucharistia vero est
quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis»: S.
THOMAS, Summa Theol. III, q. 73, a. 3 c; cf. Summa Theol.
III, q. 65, a. 3.
[39] Cf. S. THOMAS,
Summa Theol. III, q. 65, a. 3, ad 1; q. 79, a. 1, c, et ad 1.
[41] Cf. S. HIERONYMUS,
Epist., 114, 2: «... sacrosque calices, et sancta velamina, et
caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis... ex consortio
Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus eius et Sanguis maiestate
veneranda»: PL 22, 934. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia,
Sacrosanctum Concilium, nn. 122-127: AAS 56 (1964), pp. 130-132.
[42] «Insuper visitationem
sanctissimi Sacramenti, in nobilissimo loco et quam honorificentissime
in ecclesiis secundum leges liturgicas adservandi, interdiu facere ne
omittant, utpote quae erga Christum Dominum, in eodem praesentem, sit et
grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium»:
PAULUS VI, Litt. Encycl.
Mysterium Fidei, 3 sept. 1965: AAS 57 (1965), p. 771.
[43] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), pp. 33-36.
[44] Cf. 2 Cor.
10,8; 13,10.
[47] Cf. Didascalia,
II, 34, 3; II, 46, 6; II, 47, 1; Constitutiones Apostolorum, II,
47, 1: ed. F. X. Funk, Didascalia et Constitutiones, I, pp. 116,
142 et 143.
[48] Cf. Gal. 4, 3;
5, 1 et 13.
[49] Cf. S. HIERONYMUS,
Epist., 58, 7: «Quae utilitas est parietes fulgere gemmis, et
Christum in paupere fame periclitari?»: PL 22, 584.
[53] Aliae categoriae
nominari possunt, v. g. migrantes, nomades, etc. De quibus agitur in:
CONC. VAT. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia,
Christus Dominus.
[54] Cf. Didascalia,
II, 59, 1-3: «Docens autem iube et hortare populum in ecclesia
frequentare et penitus numquam deesse, sed convenire semper et ecclesiam
non angustare, cum se subtrahunt, et minus membrum facere corpus Christi...
Nolite ergo vosmet ipsos, cum sitis membra Christi, spargere ab
ecclesia, cum non coadunamini; Christum enim caput habentes secundum
promissionem ipsius praesentem et communicantem vobis, nolite ipsi vos
neglegere nec alienare salvatorem a membris suis nec scindere nec
spargere corpus eius...»: ed. F. X. Funk, I, p. 170; PAULUS VI,
Allocutio iis qui ex italico clero interfuerunt Coetui XIII per
hebdomadam habito Urbiveti v. «di aggiornamento pastorale», 6 sept.
1963: AAS 55 (1963), pp. 750 ss.
[55] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 35.
[56] Cf. sic dictam
Constitutionem Ecclesiasticam Apostolorum, XVIII: Presbyteri sunt
symmystai et synepímachoi Episcoporum: ed. Th. Schermann, Die allgemeine
Kirchenordnung, I, Paderborn 1914, p. 26; A. HARNACK, Die Quellen der
sog. epostolischen Kirchenordnung, T. u. U., II, 5, p. 13, n. 18 et 19;
PSEUDO-HIERONYMUS, De Septem Ordinibus Ecclesiae: «... in benedictione
cum episcopis consortes mysteriorum sunt»: ed. A. W. Kalff, Würzburg
1937, p. 45); S. ISIDORUS HISPALENSIS, De Ecclesiasticis Officiis,
II, c. VII: «Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini
corporis et sanguinis consortes cum episcopis sunt, similiter et in
doctrina populorum, et in officio praedicandi»: PL 83, 787.
[57] Cf. Didascalia,
II, 28, 4: ed. F. X. Funk, p. 108; Constitutiones Apostolorum, II, 28,
4; II, 34, 3: ibid., pp. 109 et 117.
[58] Ibid., VIII, 16, 4:
ed. F. X. Funk, I, p. 523; cf. Epitome Const. Apost., VI: ibid., II, p.
80, 3-4; Testamentum Domini: «... da ei spiritum gratiae, consilii et
magnanimitatis, spiritum presbyteratus... ad coadiuvandum et gubernandum
populum tuum in opere, in metu, in corde puro»: trad. I. E. Rahmani,
Moguntiae 1899, p. 69. Item in Trad. Apost.: ed. B. Botte, La Tradition
Apostolique de Saint Hippolyte, Münster i. W. 1963, p. 20.
[60] Pontificale romanum,
De Ordinatione Presbyterorum, Praefatio; quae verba iam habentur in
Sacramentario leoniano, Sacramentario gelasiano et Sacramentario
gregoriano. Similia inveniuntur in Liturgiis Orientalibus: cf. Trad.
Apost.: «... respice super servum tuum istum et impartire spiritum
gratiae et consilii praesbyteris ut adiubet et gubernet plebem tuam in
corde mundo, sicuti respexisti super populum electionis tuae et
praecepisti Moysi ut elegeret praesbyteros quos replesti de spiritu tuo
quod tu donasti famulo tuo»: ex antiqua versione latina Veronensi, ed B.
Botte, La Tradition Apostolique de S. Hippolyte. Essai de reconstruction,
Münster i. W. 1963, p. 20; Const. Apost. VIII, 16, 4: ed. F. X. Funk, I,
p. 522, 16-17; Epit. Const. Apost. VI: ed. F. X. Funk, II, p. 80,
5-7; Testamentum Domini: trad. I. E. Rahmani, Moguntiae 1899, p. 69;
Euchologion Serapionis, XXVII: ed. F. X. Funk, Didascalia et
Constitutiones, II, p. 190, lin. 1-7; Ritus Ordinationis in ritu
Maronitarum: trad. H. Denzinger, Ritus Orientalium, II, Würzburg 1863,
p. 161. Inter Patres citari possunt: THEODORUS MOPSUESTENUS, In I Tim.
3, 8: ed. Swete, II, pp. 119-121; THEODORETUS, Quaestiones in Numeros,
XVIII: PG 80, 369C-372B.
[61] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, n. 28: AAS 57 (1965), p. 35.
[62] Cf. IOANNES XXIII,
Litt. Encycl.
Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959: AAS 51 (1959), p. 576;
S. PIUS X, Exhortatio ad clerum Haerent animo, 4 aug. 1908: S.
Pii X Acta, vol. IV (1908), pp. 237 ss.
[63] Cf. CONC. VAT. II,
Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus,
nn. 15 et 16.
[64] In iure condito iam
habetur Capitulum Cathedrale, tamquam Episcopi «senatus et consilium» (CIC,
c. 391), vel, eo deficiente, Coetus consultorum dioecesanorum (cf.
CIC, cc. 423-428). In votis tamen est talia instituta ita
recognoscere, ut hodiernis adiunctis atque necessitatibus melius
provideatur. Uti patet, huiusmodi Coetus Presbyterorum differt a
Consilio pastorali de quo in CONC. VAT. II, Decr. Christus Dominus,
de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, 28 oct. 1965, n. 27, cui
pertinent etiam laici, et cuius est tantummodo pervestigare quae ad
pastoralia opera spectant. De Presbyteris ut consiliariis Episcoporum
videri possunt Didascalia, II, 28, 4: ed. F. X. Funk, I, p. 108; it.
Const. Apost., II, 28, 4: ed. F. X. Funk, I, p. 109; S. IGNATIUS M.,
Magn., 6, 1: ed. F. X. Funk, p. 194; Trall., 3, 1: ed. F. X. Funk, p.
204; ORIGENES, Contra Celsum, III, 30: Presbyteri sunt
consiliarii seu boúleytai: PG 11, 957D-960A.
[65] S. IGNATIUS M., Magn.,
6, 1: «Hortor, ut in concordia Dei omnia peragere studeatis, episcopo
praesidente loco Dei et presbyteris loco senatus apostolici, et diaconis
mihi suavissimis concreditum habentibus ministerium Iesu Christi, qui
ante saecula apud Patrem erat et in fine apparuit»: ed. F. X. Funk, p.
195; S. IGNATIUS Trall., 3, 1: «Cuncti similiter revereantur diaconos ut
Iesum Christum, sicut et episcopum, qui est typus Patris, presbyteros
autem ut senatum Dei et concilium apostolorum. Sine his ecclesia non
vocatur»: ibid., p. 204; S. HIERONYMUS, In Isaiam, II, 3: PL 24,
61 D: «Et nos habemus in Ecclesia senatum nostrum, coetum presbyterorum».
[66] Cf. PAULUS VI,
Allocutio ad Urbis curiones et quadragenarii temporis oratores in Aede
Sixtina habita, die 1 martii 1965: AAS 57 (1965), p. 326.
[67] Cf. Const. Apost.,
VIII, 47, 39: «Presbyteri... absque sententia episcopi nihil peragant;
ipse enim est, cui commissus est populus Domini et a quo de animabus
eorum ratio poscetur»: ed. F. X. Funk, p. 577.
[73] Cf. I Thess.
2,12; Col. 1,13.
[74] Cf. Mt. 23,8.
«Opus est deinde, ut ea re quod hominum pastores, patres et magistri
esse cupimus, idcirco eorum fratres agamus»: PAULUS VI, Litt. Encycl.
Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 58 (1964), p. 647.
[75] Cf. Eph. 4, 7
et 16; Const. Apost., VIII, 1, 20: «Quin etiam neque episcopus in
diaconos vel presbyteros se extollat neque presbyteri in plebem; ex
utrisque enim coetus compositio exstat»: ed. F. X. Funk, I, p. 467.
[78] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 37: AAS 57 (1965), pp. 42-43.
[81] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 37: AAS 57 (1965), pp. 42-43.
[87] Pontificale romanum,
De Ordinatione Presbyterorum.
[89] «La voce di Dio che
chiama si esprime in due modi diversi, meravigliosi e convergenti: uno
interiore, quello della grazia, quello dello Spirito Santo, quello
ineffabile del fascino interiore che la «voce silenziosa» e potente del
Signore esercita nelle insondabili profondità dell'anima umana; e uno
esteriore, umano, sensibile, sociale, giuridico, concreto, quello del
ministro qualificato della Parola di Dio, quello dell'Apostolo, quello
della Gerarchia, strumento indispensabile, istituito e voluto da Cristo,
come veicolo incaricato di tradurre in linguaggio sperimentabile il
messaggio del Verbo e del precetto divino. Così insegna con San Paolo la
dottrina cattolica: Quomodo audient sine praedicante... Fides ex auditu
(Rom. 10, 14 et 17)»: PAULUS VI, Allocutio habita die 5
maii 1965: L'Osservatore Romano, 6 maggio 1965, p. 1.
[90] Cf. CONC. VAT. II,
Decr. de institutione sacerdotali Optatam totius, n. 2.
[91] Hoc docent Patres, dum
explicant verba Christi Petro: «Amas me? ... Pasce oves meas» (Io. 21,
17): sic S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, De sacerdotio, II, 2: PG 48,
633; S. GREGORIUS MAGNUS, Reg. Past. Liber, P. I, c. 5: PL 7 7, 19 A.
[93] Cf. PIUS XI, Litt.
Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p.
10.
[98] Cf. inter alia: S.
PIUS X, Exhortatio ad clerum, Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii
X Acta, vol. IV (1908), p. 237 ss. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad
catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 5 ss. PIUS XII,
Adhort. Ap. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 657
ss. IOANNES XXIII, Litt. Encycl.
Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959: AAS 51 (1959), p. 545
ss.
[99] Cf. S. THOMAS,
Summe Theol., II-II, q. 188, a. 7.
[104] Cf. Pontificale
romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
[105] Cf. Missale
romanum, oratio super oblata dominicae IX post Pentecosten.
[106] «Quaelibet enim
Missa, etsi a sacerdote privatim celebratur, privata tamen non est, sed
actus Christi et Ecclesiae quae quidem Ecclesia in sacrificio, quod
offert, seipsam tamquam universale sacrificium discit offerre et unicam
et infinitam redemptricem sacrificii Crucis virtutem universo mundo ad
salutem applicat. Unaquaeque enim Missa quae celebratur, non pro
aliquorum tantum sed pro totius etiam mundi salute offertur (...)
Paterne igitur et enixe commendamus sacerdotibus, qui potissimum gaudium
Nostrum et corona Nostra sunt in Domino, ut... quotidie digne et devote
Missam celebrent»: PAULUS VI, Litt. Encycl. Mysterium Fidei, 3
sept. 1965: AAS 57 (1965), pp. 761-762. Cf. CONC. VAT. II, Const. de
Sacra Liturgia,
Sacrosanctum Concilium, nn. 26 et 27: AAS 56 (1964), p. 107.
[114] «Sit amoris
officium pascere dominicum gregem»: S. AUGUSTINUS, Tract. in Io., 123,
5: PL 35, 1967.
[118] Cf. Io.
4,34; 5,30; 6,38.
[125] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, n. 42: AAS 57 (1965), pp. 47-49.
[126] Cf. I Tim.
3,2-5; Tit. 1,6.
[127] Cf. PIUS XI, Litt.
Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p.
28.
[129] Cf. I Cor.
7,32-34.
[131] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de Ecclesia,
Lumen gentium, nn. 42 et 44: AAS 57 (1965), pp. 47-49 et 50-51;
Decr. de accommodata renovatione vitae religiosae,
Perfectae caritatis, n. 12.
[132] Cf. Lc. 20,35-36;
PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS
28 (1936), pp. 24-28; PIUS XII, Litt. Encycl. Sacra Virginitas,
25 mart. 1954: AAS 46 (1954), pp. 169-172.
[136] CONC. ANTIOCH.,
can. 25: Mansi 2, 1327-1328; Decretum Gratiani, c. 23, C. 12, q.
1 ed. Friedberg, I, pp. 684-685.
[137] Hoc intellegitur
praesertim de iuribus et consuetudinibus in Ecclesiis Orientalibus
vigentibus.
[138] CONC. PARIS., a.
829, cap. 15: MGH, Legum sectio III, Concilia, t. 2, p. 622, CONC. TRID.,
Sess. XXV, Decr. de reform., cap. I: Conc. Oec. Decreta, ed. Herder,
Romae 1962, pp. 760-761.
[139] Cf. Ps.
62,11 Vg 61.
[145] Cf. CIC, can.
125 ss.
[147] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia,
Lumen gentium, n. 65: AAS 57 (1965), pp. 64-65.
[148] Pontificale
romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
[149] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. de divina Revelatione,
Dei verbum, n. 25.
[150] Hic cursus idem non
est ac cursus ille pastoralis, statim post ordinationem perficiendus, de
quo in Decreto de institutione sacerdotali,
Optatam totius, n. 22.
[152] Cf. Mt.
10,10; I Cor. 9,7; 1 Tim. 5,18.
[158] Cf. Pontificale
romanum, De Ordinatione Presbyterorum.
|
© Copyright Libreria Editrice Vaticana |
|