PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE OECUMENISMO
UNITATIS REDINTEGRATIO
Prooemium
1. UNITATIS REDINTEGRATIO inter universos Christianos promovenda unum est
ex praecipuis Sacrae Oecumenicae Synodi Vaticanae Secundae propositis. Una
enim atque unica a Christo Domino condita est Ecclesia, plures tamen
christianae Communiones sese ut Iesu Christi veram haereditatem hominibus
proponunt; discipulos quidem Domini omnes se esse profitentur at diversa
sentiunt et per diversas ambulant vias, ac si Christus Ipse divisus sit.[1]
Quae sane divisio et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est
mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert
detrimentum.
Dominus vero saeculorum, qui propositum gratiae suae erga nos peccatores
sapienter et patienter prosequitur, novissime in Christianos inter se
disiunctos animi compunctionem et desiderium unionis abundantius effundere
incepit. Qua gratia permulti ubique homines permoti sunt atque inter fratres
quoque nostros seiunctos amplior in dies motus, Spiritus Sancti fovente
gratia, exortus est ad omnium Christianorum unitatem restaurandam. Hunc
autem unitatis motum, oecumenicum nuncupatum, participant qui Deum Trinum
invocant atque Iesum confitentur Dominum et Salvatorem, nec modo singuli
seiunctim, sed etiam in coetibus congregati, in quibus Evangelium audierunt
quosque singuli Ecclesiam dicunt esse suam et Dei. Fere omnes tamen, etsi
diverso modo, ad Ecclesiam Dei unam et visibilem adspirant, quae sit vere
universalis et ad universum mundum missa ut mundus ad Evangelium convertatur
et sic salvus fiat ad gloriam Dei.
Haec igitur Sacra Synodus ea omnia laeto animo considerans, cum iam
doctrinam de Ecclesia declaraverit, desiderio unitatis inter omnes Christi
discipulos restaurandae permota, Catholicis omnibus proponere vult adiumenta,
vias ac modos quibus ipsi possint huic divinae vocationi et gratiae
respondere.
CAPUT I
De catholicis oecumenismi principiis
2. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quod Filius Dei unigenitus a
Patre in mundum missus est, ut homo factus totum genus humanum redimendo
regeneraret atque in unum congregaret.[2]
Qui antequam seipsum in ara crucis hostiam immaculatam offerret, Patrem pro
credentibus oravit, dicens: «ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et
ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me
misisti» (Io. 17, 21), et in Ecclesia sua Eucharistiae mirabile
sacramentum instituit, quo unitas Ecclesiae et significatur et efficitur.
Discipulis suis novum mutui amoris mandatum dedit[3]
atque Paraclitum Spiritum promisit[4]
qui, Dominus et vivificans, cum eis maneret in aeternum.
Exaltatus autem in cruce et glorificatus Dominus Iesus Spiritum promissum
effudit, per quem Novi Foederis populum, qui est Ecclesia, in unitatem fidei,
spei et caritatis vocavit et congregavit, sicut docet Apostolus: «Unum
corpus et unus Spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
Unus Dominus, una fides, unum baptisma» (Eph. 4, 4-5). Etenim «quicumque
in Christo baptizati estis, Christum induistis... Omnes enim vos unus estis
in Christo Iesu» (Gal. 3, 27-28 gr.). Spiritus Sanctus, qui credentes
inhabitat totamque replet atque regit Ecclesiam, miram illam communionem
fidelium efficit et tam intime omnes in Christo coniungit, ut Ecclesiae
unitatis sit Principium. Ille divisiones gratiarum et ministrationum
operatur,[5] variis muneribus
Ecclesiam Iesu Christi ditans «ad consummationem sanctorum in opus
ministerii, in aedificationem corporis Christi» (Eph. 4, 12).
Ad hanc autem sanctam suam Ecclesiam ubique terrarum usque ad
consummationem saeculi stabiliendam, Christus munus docendi, regendi et
sanctificandi Collegio Duodecim concredidit.[6]
Inter eos Petrum elegit, super quem post fidei confessionem Ecclesiam suam
aedificare decrevit; cui claves regni caelorum promisit[7]
atque, post suae dilectionis professionem, universas oves in fide
confirmandas[8] et in perfecta
unitate pascendas commisit,[9]
Ipso Christo Iesu summo angulari lapide[10]
et pastore animarum nostrarum[11]
in aeternum manente.
Iesus Christus per Apostolorum eorumque successorum, nempe episcoporum
cum Petri successore capite, fidelem Evangelii praedicationem
sacramentorumque administrationem, et per gubernationem in dilectione,
Spiritu Sancto operante, populum suum crescere vult eiusque communionem
perficit in unitate: in confessione unius fidei, in divini cultus communi
celebratione, necnon in familiae Dei fraterna concordia.
Ita Ecclesia, unicus Dei grex, tamquam signum levatum in nationes,[12]
Evangelium pacis ministrans toti generi humano,[13]
peregrinatur in spe ad patriae supernae metam.[14]
Hoc est unitatis Ecclesiae sacrum mysterium, in Christo et per Christum,
Spiritu Sancto munerum varietatem operante. Huius mysterii supremum exemplar
et principium est in Trinitate Personarum unitas unius Dei Patris et Filii
in Spiritu Sancto.
3. In hac una et unica Dei Ecclesia iam a primordiis scissurae quaedam
exortae sunt,[15] quas ut
damnandas graviter vituperat Apostolus;[16]
posterioribus vero saeculis ampliores natae sunt dissensiones, et
Communitates haud exiguae a plena communione Ecclesiae catholicae seiunctae
sunt, quandoque non sine hominum utriusque partis culpa. Qui autem nunc in
talibus Communitatibus nascuntur et fide Christi imbuuntur, de separationis
peccato argui nequeunt, eosque fraterna reverentia et dilectione amplectitur
Ecclesia catholica. Hi enim qui in Christum credunt et baptismum rite
receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta,
constituuntur. Profecto, ob discrepantias variis modis vigentes inter eos et
Ecclesiam catholicam tum in re doctrinali et quandoque etiam disciplinari
tum circa structuram Ecclesiae, plenae ecclesiasticae communioni opponuntur
impedimenta non pauca, quandoque graviora, ad quae superanda tendit motus
oecumenicus. Nihilominus, iustificati ex fide in baptismate, Christo
incorporantur,[17] ideoque
christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut
fratres in Domino merito agnoscuntur.[18]
Insuper ex elementis seu bonis, quibus simul sumptis ipsa Ecclesia
aedificatur et vivificatur, quaedam immo plurima et eximia exstare possunt
extra visibilia Ecclesiae catholicae saepta: verbum Dei scriptum, vita
gratiae, fides, spes et caritas, aliaque interiora Spiritus Sancti dona ac
visibilia elementa: haec omnia, quae a Christo proveniunt et ad Ipsum
conducunt, ad unicam Christi Ecclesiam iure pertinent.
Non paucae etiam christianae religionis actiones sacrae apud fratres a
nobis seiunctos peraguntur, quae variis modis secundum diversam condicionem
uniuscuiusque Ecclesiae vel Communitatis procul dubio vitam gratiae reapse
generare possunt atque aptae dicendae sunt quae ingressum in salutis
communionem pandant.
Proinde ipsae Ecclesiae[19]
et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in
mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus
Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab
ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita
est.
Attamen fratres a nobis seiuncti, sive singuli sive Communitates et
Ecclesiae eorum, unitate illa non fruuntur, quam Iesus Christus iis omnibus
dilargiri voluit quos in unum corpus et in novitatem vitae regeneravit et
convivificavit, quamque Sacrae Scripturae et veneranda Ecclesiae Traditio
profitentur. Per solam enim catholicam Christi Ecclesiam, quae generale
auxilium salutis est, omnis salutarium mediorum plenitudo attingi potest.
Uni nempe Collegio apostolico cui Petrus praeest credimus Dominum commisisse
omnia bona Foederis Novi, ad constituendum unum Christi corpus in terris,
cui plene incorporentur oportet omnes, qui ad populum Dei iam aliquo modo
pertinent. Qui populus, durante sua terrestri peregrinatione, quamvis in
membris suis peccato obnoxius remaneat, in Christo crescit et a Deo,
secundum Eius arcana consilia, suaviter ducitur, usquedum ad totam aeternae
gloriae plenitudinem in caelesti Ierusalem laetus perveniat.
4. Cum hodie in pluribus orbis partibus, afflante Spiritus Sancti gratia,
oratione, verbo et opere multi conatus fiant accedendi ad illam plenitudinem
unitatis, quam Iesus Christus vult, haec Sancta Synodus cunctos fideles
catholicos hortatur ut, signa temporum agnoscentes, operi oecumenico
sollerter participent.
Per «motum oecumenicum» intelliguntur activitates et incepta, quae pro
variis Ecclesiae necessitatibus et opportunitatibus temporum ad
Christianorum unitatem fovendam suscitantur et ordinantur, ut sunt: primum,
omnes conatus ad eliminanda verba, iudicia et opera, quae fratrum
seiunctorum condicioni secundum aequitatem et veritatem non respondeant,
ideoque mutuas cum ipsis rationes difficiliores reddant; dein, in
conventibus Christianorum ex diversis Ecclesiis vel Communitatibus in
spiritu religioso ordinatis, «dialogus» inter peritos apte instructos
initus, in quo unusquisque suae Communionis doctrinam profundius explicat
eiusque characteres perspicue praesentat. Per hunc enim dialogum veriorem
utriusque Communionis doctrinae vitaeque cognitionem et magis aequam
aestimationem omnes acquirunt; tum etiam illae Communiones eam consequuntur
ampliorem collaborationem in quibusvis officiis ad bonum commune ab omni
conscientia christiana postulatis, et in oratione unanimi, sicubi licet,
conveniunt. Denique omnes suam fidelitatem voluntati Christi circa Ecclesiam
examinant atque, ut oportet, opus renovationis nec non reformationis strenue
aggrediuntur.
Quae omnia, cum a fidelibus Ecclesiae catholicae sub pastorum vigilantia
prudenter et patienter perficiuntur, ad bonum aequitatis et veritatis,
concordiae et collaborationis, fraterni animi et unionis conferunt; ut hac
via paulatim, superatis obstaculis perfectam communionem ecclesiasticam
impedientibus, omnes Christiani, in una Eucharistiae celebratione, in unius
unicaeque Ecclesiae unitatem congregentur quam Christus ab initio Ecclesiae
suae largitus est, quamque inamissibilem in Ecclesia catholica subsistere
credimus et usque ad consummationem saeculi in dies crescere speramus. Patet
autem opus praeparationis ac reconciliationis eorum singulorum, qui plenam
communionem catholicam desiderant, ab oecumenico incepto natura sua
distingui; nulla tamen adest oppositio, cum utrumque ex Dei mirabili
dispositione procedat. Fideles catholici in actione oecumenica sine dubio de
fratribus seiunctis solliciti sint oportet, pro illis orando, de rebus
Ecclesiae cum illis communicando, primos gressus ad illos movendo. In primis
vero ipsimet sincero attentoque animo ea perpendere debent, quae in ipsa
Familia catholica renovanda et efficienda sunt, ut eius vita fidelius et
clarius testimonium reddat de doctrina institutisque a Christo per Apostolos
traditis.
Quamvis enim Ecclesia catholica omni a Deo revelata veritate et omnibus
mediis gratiae ditata sit, tamen membra eius non omni quo par est fervore
inde vivunt, ita ut vultus Ecclesiae fratribus a nobis seiunctis et universo
mundo minus affulgeat atque regni Dei incrementum retardetur. Quapropter
Catholici omnes ad perfectionem christianam tendere debent[20]
atque, pro sua quisque condicione, eniti ut Ecclesia, humilitatem et
mortificationem Iesu in corpore suo portans,[21]
de die in diem mundetur et renovetur, donec Christus eam sibi exhibeat
gloriosam, non habentem maculam aut rugam.[22]
In necessariis unitatem custodientes, omnes in Ecclesia, secundum munus
unicuique datum, cum in variis formis vitae spiritualis et disciplinae, tum
in diversitate liturgicorum rituum, immo et in theologica veritatis
revelatae elaboratione, debitam libertatem servent; in omnibus vero
caritatem colant. Hac enim agendi ratione ipsi veri nominis catholicitatem
simul et apostolicitatem Ecclesiae in dies plenius manifestabunt.
Ex altera parte necessarium est Catholicos cum gaudio agnoscere et
aestimare bona vere christiana, a communi patrimonio promanantia, quae apud
fratres a nobis seiunctos inveniuntur. Divitias Christi et virtutum opera
agnoscere in vita aliorum, qui pro Christo testimonium ferunt, quandoque
usque ad sanguinis effusionem, aequum et salutare est: Deus enim semper
mirabilis est et mirandus in operibus suis.
Neque est praetereundum, quaecumque Spiritus Sancti gratia in fratribus
seiunctis efficiuntur, eadem ad nostram quoque aedificationem conferre
posse. Quodcumque vere christianum est, numquam germanis fidei bonis
adversatur, immo semper efficere potest ut perfectius ipsum mysterium
Christi et Ecclesiae attingatur.
Attamen divisiones Christianorum impedimento Ecclesiae sunt, quominus
ipsa ad effectum deducat plenitudinem catholicitatis sibi propriam in iis
filiis, qui sibi quidem baptismate appositi, sed a sua plena communione
seiuncti sunt. Immo et pro ipsa Ecclesia difficilius fit plenitudinem
catholicitatis sub omni respectu in ipsa vitae realitate exprimere. Haec
Sacra Synodus cum gaudio advertit participationem fidelium catholicorum in
actione oecumenica in dies augeri, eamque episcopis ubique terrarum
commendat, ut eadem promoveatur sollerter, et prudenter ab ipsis dirigatur.
CAPUT II
De oecumenismi exercitio
5. Ad totam Ecclesiam sollicitudo unionis instaurandae spectat, tam ad
fideles quam ad pastores, et unumquemque secundum propriam virtutem afficit,
sive in vita christiana quotidiana sive in theologicis et historicis
investigationibus. Haec cura fraternam coniunctionem inter omnes Christianos
existentem iam quodammodo manifestat, atque ad plenam perfectamque unitatem
secundum Dei benevolentiam conducit.
6. Cum omnis renovatio Ecclesiae[23]
essentialiter in aucta fidelitate erga vocationem eius consistat, ea procul
dubio ratio est cur motus versus unitatem contendat. Ecclesia in via
peregrinans vocatur a Christo ad hanc perennem reformationem qua ipsa, qua
humanum terrenumque institutum, perpetuo indiget; ita ut si quae, pro rerum
temporumque adiunctis, sive in moribus, sive in ecclesiastica disciplina,
sive etiam in doctrinae enuntiandae modo -qui ab ipso deposito fidei sedulo
distingui debet- minus accurate servata fuerint, opportuno tempore recte
debiteque instaurentur.
Haec igitur renovatio insigne obtinet momentum oecumenicum. Varii autem
illi modi vitae Ecclesiae, per quos haec renovatio iam efficitur -ut sunt
motus biblicus et liturgicus, praedicatio verbi Dei atque catechesis,
laicorum apostolatus, vitae religiosae novae formae, matrimonii
spiritualitas, doctrina et activitas Ecclesiae in re sociali- tamquam
pignora et auspicia quaedam sunt habenda, quae futuros oecumenismi
progressus fauste portendunt.
7. Oecumenismus veri nominis sine interiore conversione non datur. Etenim
ex novitate mentis,[24] ex sui
ipsius abnegatione atque ex caritatis liberrima effusione proficiscuntur et
maturescunt desideria unitatis. Ideo a Spiritu divino imploranda nobis est
gratia sincerae abnegationis, humilitatis et mansuetudinis in serviendo,
atque fraternae in alios animi liberalitatis. «Obsecro itaque vos», ait
Apostolus gentium, «ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua
vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia
supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem Spiritus in
vinculo pacis» (Eph. 4, 1-3). Exhortatio haec illos praesertim
spectat, qui ad sacrum ordinem eo consilio evecti sunt, ut continuetur
missio Christi, qui inter nos «non venit ministrari, sed ministrare» (Mt.
20, 28).
De culpis etiam adversus unitatem valet testimonium S. Ioannis: «Si
dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non
est in nobis» (I Io. 1, 10). Humili igitur prece veniam petimus a Deo
et a fratribus seiunctis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Meminerint omnes christifideles se Christianorum unionem eo melius
promovere, immo exercere, quo puriorem secundum Evangelium vitam degere
studeant. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu unientur,
eo intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebunt.
8. Haec cordis conversio vitaeque sanctitas, una cum privatis et publicis
supplicationibus pro Christianorum unitate, tamquam anima totius motus
oecumenici existimandae sunt et merito oecumenismus spiritualis nuncupari
possunt.
Sollemne enim est Catholicis frequenter ad illam orationem convenire pro
Ecclesiae unitate, quam Salvator Ipse in pervigilio mortis a Patre
flagranter precatus est: «ut omnes unum sint» (Io. 17, 21). In
quibusdam peculiaribus rerum adiunctis, cuiusmodi sunt precationes quae «pro
unitate» indicuntur, atque in oecumenicis conventibus licitum est immo et
optandum, ut Catholici cum fratribus seiunctis in oratione consocientur.
Communes eiusmodi preces perefficax sane medium sunt gratiae unitatis
impetrandae et genuina significatio vinculorum, quibus Catholici cum
fratribus seiunctis adhuc coniunguntur: «Ubi enim sunt duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt. 18, 20).
Attamen communicationem in sacris considerare non licet velut medium
indiscretim adhibendum ad Christianorum unitatem restaurandam. Quae
communicatio a duobus principiis praecipue pendet: ab unitate Ecclesiae
significanda, et a participatione in mediis gratiae. Significatio unitatis
plerumque vetat communicationem. Gratia procuranda quandoque illam
commendat. De modo concreto agendi, attentis omnibus circumstantiis
temporum, locorum et personarum, prudenter decernat auctoritas episcopalis
localis, nisi aliud a conferentia episcopali, ad normam propriorum
statutorum, vel a Sancta Sede statuatur.
9. Fratrum seiunctorum animum cognoscere oportet. Ad hoc necessario
requiritur studium, quod secundum veritatem et animo benevolo peragendum
est. Catholici debito modo praeparati acquirant necesse est meliorem
cognitionem doctrinae et historiae, vitae spiritualis et cultualis,
psychologiae religiosae et culturae, quae fratribus propria est.
Ad id assequendum multum iuvant ex utraque parte conventus ad theologicas
praesertim quaestiones tractandas, ubi unusquisque par cum pari agat,
dummodo qui in illis partem habent sub praesulum vigilantia vere periti
sint. Ex tali dialogo etiam clarius innotescet, quae sit revera Ecclesiae
catholicae condicio. Hac via et seiunctorum fratrum mens melius cognoscetur
eisque fides nostra aptius exponetur.
10. Sacrae theologiae institutiones et aliae disciplinae praesertim
historicae tradantur oportet etiam sub aspectu oecumenico, ut usque
accuratius rerum veritati respondeant.
Multum enim interest futuros pastores et sacerdotes pollere theologia hoc
modo adamussim elaborata, non polemice, in iis imprimis, quae fratrum
seiunctorum erga Ecclesiam catholicam relationes spectant.
A sacerdotum enim formatione necessaria institutio ac formatio
spiritualis fidelium et religiosorum quam maxime pendet.
Etiam Catholici in missionalia opera in iisdem terris ac alii Christiani
incumbentes hodie praesertim cognoscant oportet quaestiones et fructus, quae
ex oecumenismo in eorum apostolatu oriuntur.
11. Modus ac ratio fidem catholicam exprimendi nullatenus obstaculum
fieri debet dialogo cum fratribus. Integra doctrina lucide exponatur omnino
oportet. Nil ab oecumenismo tam alienum est quam ille falsus irenismus, quo
puritas doctrinae catholicae detrimentum patitur et eius sensus genuinus et
certus obscuratur.
Simul fides catholica et profundius et rectius explicanda est, modo et
sermone qui etiam a fratribus seiunctis possit vere comprehendi.
Insuper in dialogo oecumenico theologi catholici, doctrinae Ecclesiae
inhaerentes, una cum fratribus seiunctis investigationem peragentes de
divinis mysteriis, cum veritatis amore, caritate et humilitate progredi
debent. In comparandis doctrinis meminerint existere ordinem seu
«hierarchiam» veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus
cum fundamento fidei christianae. Sic via sternetur qua per fraternam hanc
aemulationem omnes incitentur ad profundiorem cognitionem et clariorem
manifestationem investigabilium divitiarum Christi.[25]
12. Coram omnibus gentibus Christiani universi fidem in Deum unum et
trinum, in Filium Dei incarnatum, Redemptorem et Dominum nostrum
profiteantur et communi conatu in mutua aestimatione testimonium reddant
spei nostrae, quae non confundit. Cum hodiernis temporibus in re sociali
cooperatio latissime instauretur, omnes prorsus homines ad communem operam
vocantur, potiore vero ratione ii, qui in Deum credunt, maxime autem omnes
Christiani utpote Christi nomine insigniti. Omnium Christianorum cooperatio
coniunctionem illam qua iam inter se uniuntur vivo modo exprimit atque
Christi servi vultum in pleniorem lucem ponit. Cooperatio haec, in non
paucis nationibus iam instaurata, magis magisque perficiatur oportet, in
regionibus praesertim, ubi evolutio socialis vel technica peragitur, sive in
dignitate personae humanae recte aestimanda, sive in bono pacis promovendo,
sive in sociali Evangelii applicatione prosequenda, sive in scientiis et
artibus spiritu christiano provehendis, sive etiam in cuiusvis generis
remediis adhibendis contra nostrae aetatis aerumnas, cuiusmodi sunt fames et
calamitates, analphabetismus et inopia, penuria habitationum et non aequa
bonorum distributio. Hac cooperatione omnes qui in Christum credunt facile
addiscere possunt, quomodo alii alios melius cognoscere et pluris aestimare
queant atque ad unitatem Christianorum via sternatur.
CAPUT III
De Ecclesiis et de Communitatibus ecclesialibus
a Sede Apostolica Romana seiunctis
13. Ad duas praecipuas scissionum categorias inconsutilem tunicam Christi
afficientium oculos convertimus .
Primae earum in Oriente evenerunt, sive contestatione dogmaticarum
formularum Conciliorum Ephesini et Chalcedonensis, sive, posteriore tempore,
per solutionem ecclesiasticae communionis inter Patriarchatus orientales et
Sedem Romanam.
Aliae dein, post amplius quattuor saecula, in Occidente ortae sunt ex
eventibus qui sub nomine Reformationis communiter veniunt. Exinde a Sede
Romana plures Communiones sive nationales sive confessionales seiunctae
sunt. Inter eas, in quibus traditiones et structurae catholicae ex parte
subsistere pergunt, locum specialem tenet Communio anglicana.
Hae tamen diversae divisiones inter se valde differunt non solum ratione
originis, loci et temporis, sed praesertim natura et gravitate quaestionum
ad fidem et structuram ecclesiasticam pertinentium. Quam ob rem, haec Sancta
Synodus, nec condiciones diversas diversorum Coetuum christianorum
parvipendens, neque superstites, non obstante divisione, nexus inter eos
praeteriens, ad prudentem actionem oecumenicam exercendam sequentes
considerationes proponere decernit.
I. De Ecclesiarum Orientalium peculiari
consideratione
14. Ecclesiae Orientis et Occidentis per non pauca saecula suam propriam
viam, fraterna tamen communione fidei et vitae sacramentalis coniunctae,
secutae sunt, Sede Romana moderante communi consensu, si dissensiones circa
fidem vel disciplinam inter eas orirentur. Sacrosanctae Synodo gratum est,
inter cetera gravis momenti, omnibus in mentem revocare plures in Oriente
florere particulares seu locales Ecclesias, inter quas primum locum tenent
Ecclesiae Patriarchales, et ex quibus non paucae ab ipsis Apostolis ortum
habere gloriantur. Proinde apud Orientales praevaluit atque praevalet
sollicitudo et cura servandi fraternas illas in fidei caritatisque
communione necessitudines, quae inter Ecclesias locales, ut inter sorores,
vigere debent.
Praetermittendum pariter non est Ecclesias Orientis ab origine habere
thesaurum, ex quo plura in rebus liturgicis, in traditione spirituali et in
ordine iuridico Ecclesia Occidentis deprompsit. Neque illud parvi faciendum
est fundamentalia dogmata christianae fidei de Trinitate et de Verbo Dei, ex
Virgine Maria incarnato, in Conciliis Oecumenicis in Oriente celebratis
definita esse. Ad hanc fidem servandam illae Ecclesiae multa et passae sunt
et patiuntur.
Tradita autem ab Apostolis haereditas diversis formis et modis acceptata
est et inde ab ipsis Ecclesiae primordiis hic et illic varie explicata ob
diversitatem quoque ingenii et vitae condicionum. Quae omnia, praeter causas
externas, propter defectum etiam mutuae comprehensionis et caritatis
separationibus ansam praebuerunt.
Quamobrem Sacrosancta Synodus omnes quidem, sed praesertim eos exhortatur
qui in instaurationem plenae communionis optatae inter Ecclesias orientales
et Ecclesiam catholicam incumbere intendunt, ut debitam considerationem
habeant de hac peculiari condicione nascentium crescentiumque Ecclesiarum
Orientis et de indole relationum, quae inter eas et Sedem Romanam ante
separationem vigebant atque rectam de his omnibus existimationem sibi
efforment. Haec accurate servata ad dialogum intentum summopere conferent.
15. Omnibus quoque notum est quanto cum amore Christiani orientales
liturgica Sacra peragant, praesertim celebrationem eucharisticam, fontem
vitae Ecclesiae et pignus futurae gloriae, qua fideles cum episcopo uniti
accessum ad Deum Patrem habentes per Filium Verbum incarnatum, passum et
glorificatum, in effusione Sancti Spiritus, communionem cum Sanctissima
Trinitate consequuntur, «divinae consortes naturae» (2 Pt. 1, 4)
effecti. Proinde per celebrationem Eucharistiae Domini in his singulis
Ecclesiis, Ecclesia Dei aedificatur et crescit,[26]
et per concelebrationem communio earum manifestatur. In cultu hoc liturgico
Mariam semper Virginem, quam Oecumenica Synodus Ephesina sollemniter
Deiparam Sanctissimam proclamavit ut vere et proprie Christus Filius Dei et
Filius Hominis secundum Scripturas agnosceretur, Orientales pulcherrimis
hymnis magnificant et multos quoque Sanctos, inter quos Patres universalis
Ecclesiae, collaudant.
Cum autem illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta habeant,
praecipue vero, vi successionis apostolicae, Sacerdotium et Eucharistiam,
quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur, quaedam
communicatio in sacris, datis opportunis circumstantiis et approbante
auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam suadetur.
In Oriente quoque inveniuntur divitiae illarum traditionum spiritualium,
quas praesertim monachismus expressit. Ibi enim inde a gloriosis Sanctorum
Patrum temporibus floruit spiritualitas illa monastica, quae dein ad
occidentales partes manavit et ex qua religiosum latinorum institutum
tamquam e suo fonte originem duxit ac deinceps novum vigorem identidem
accepit. Quapropter enixe commendatur ut Catholici frequentius accedant ad
has spirituales Patrum Orientalium divitias quae hominem totum ad divina
contemplanda evehunt.
Ditissimum Orientalium patrimonium liturgicum et spirituale cognoscere,
venerari, conservare et fovere omnes sciant maximi esse momenti ad
plenitudinem traditionis christianae fideliter custodiendam et ad
reconciliationem orientalium et occidentalium Christianorum perficiendam.
16. Praeterea a primis iam temporibus Ecclesiae Orientis disciplinas
proprias a Sanctis Patribus atque Synodis, etiam Oecumenicis, sancitas
sequebantur. Cum autem unitati Ecclesiae minime obstet, immo decorem eius
augeat et ad missionem eius implendam non parum conferat quaedam morum
consuetudinumque diversitas, uti supra memoratur, Sacra Synodus, ad omne
dubium tollendum, declarat Ecclesias Orientis, memores necessariae unitatis
totius Ecclesiae, facultatem habere se secundum proprias disciplinas
regendi, utpote indoli suorum fidelium magis congruas atque bono animorum
consulendo aptiores. Perfecta huius traditionalis principii observantia, non
semper quidem servata, ad ea pertinet quae ad unionem restaurandam tamquam
praevia condicio omnino requiruntur.
17. Quae supra de legitima diversitate dicta sunt, eadem placet etiam de
diversa theologica doctrinarum enuntiatione declarare. Etenim in veritatis
revelatae exploratione methodi gressusque diversi ad divina cognoscenda et
confitenda in Oriente et in Occidente adhibiti sunt. Unde mirum non est
quosdam aspectus mysterii revelati quandoque magis congrue percipi et in
meliorem lucem poni ab uno quam ab altero, ita ut tunc variae illae
theologicae formulae non raro potius inter se compleri dicendae sint quam
opponi. Ad traditiones theologicas authenticas Orientalium quod attinet,
agnoscendum est eas eximio quidem modo in Sacris Scripturis radicatas esse,
vita liturgica foveri et exprimi, viva apostolica traditione scriptisque
Orientalium Patrum ac spiritualium auctorum nutriri, ad rectam vitae
institutionem, immo ad christianam veritatem plene contemplandam tendere.
Haec Sancta Synodus, gratias agens Deo quod multi orientales Ecclesiae
catholicae filii, qui hoc patrimonium custodiunt et illud purius pleniusque
vivere cupiunt, iam cum fratribus traditionem occidentalem colentibus in
plena communione vivunt, declarat, totum hoc patrimonium spirituale ac
liturgicum, disciplinare ac theologicum in diversis suis traditionibus ad
plenam catholicitatem et apostolicitatem Ecclesiae pertinere.
18. His omnibus bene perspectis, haec Sacrosancta Synodus renovat id quod
a Sacris praeteritis Conciliis nec non a Romanis Pontificibus declaratum
est, nempe ad communionem et unitatem restaurandam vel servandam opus esse
«nihil ultra imponere... oneris quam... necessaria» (Act. 15, 28).
Vehementer etiam exoptat ut ad eam paulatim consequendam omnes conatus
exinde intendant in variis institutis et formis vitae Ecclesiae, praesertim
oratione et fraterno dialogo circa doctrinam et muneris pastoralis
urgentiores aetatis nostrae necessitates. Eodem modo pastoribus et fidelibus
Ecclesiae catholicae commendat necessitudines cum eis qui non iam in
Oriente, sed procul a patria vitam degunt, ut fraterna collaboratio cum eis
in spiritu caritatis et secluso omni spiritu contentiosae aemulationis
crescat. Quod si hoc opus toto animo promoveatur, Sacrosancta Synodus sperat
fore, ut sublato pariete occidentalem orientalemque Ecclesiam dividente,
unica tandem fiat mansio angulari firmata lapide, Christo Iesu, qui faciet
utraque unum.[27]
II. De Ecclesiis et Communitatibus
ecclesialibus in Occidente seiunctis
19. Ecclesiae et Communitates ecclesiales, quae vel in gravissimo illo
rerum discrimine, quod in Occidente iam ab exeunte medio aevo initium
sumpsit, vel posterioribus temporibus ab Apostolica Sede Romana separatae
sunt, cum Ecclesia catholica peculiari affinitate ac necessitudine iunguntur
ob diuturnam populi christiani vitam praeteritis saeculis in ecclesiastica
communione peractam.
Cum hae vero Ecclesiae et Communitates ecclesiales propter diversitatem
originis, doctrinae et vitae spiritualis non tantum a nobis, sed etiam inter
se non parum differant, eas aeque describere opus perdifficile est, quod hic
aggredi non intendimus.
Quamvis motus oecumenicus et desiderium pacis cum Ecclesia catholica
nondum ubique invaluerint, spes nobis est fore ut in omnibus sensus
oecumenicus et mutua aestimatio paulatim crescant. Attamen agnoscendum est
inter has Ecclesias et Communitates atque Ecclesiam catholicam magni
ponderis discrepantias adesse, non tantum indolis historicae, sociologicae,
psychologicae, culturalis, sed imprimis interpretationis revelatae
veritatis. Quo autem facilius, non obstantibus illis differentiis, dialogus
oecumenicus instaurari possit, in sequentibus quaedam efferre volumus quae
fundamentum huius dialogi atque incitamentum esse possunt ac debent.
20. Mens nostra eos imprimis Christianos respicit, qui Iesum Christum ut
Deum ac Dominum et unicum mediatorem inter Deum et homines palam confitentur
ad unius gloriam Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Non leves scimus
quidem existere discrepantias a doctrina catholicae Ecclesiae etiam de
Christo Verbo Dei incarnato et de opere redemptionis, proinde de mysterio
ministerioque Ecclesiae et munere Mariae in opere salutis. Laetamur tamen
videntes fratres seiunctos in Christum tamquam fontem et centrum communionis
ecclesiasticae intendere. Desiderio tacti unionis cum Christo compelluntur
ad unitatem magis magisque quaerendam atque etiam ad testimonium fidei suae
ubique apud gentes reddendum.
21. Sacrarum Scripturarum amor et veneratio ac prope cultus fratres
nostros ad constans et sollers Sacrae Paginae studium adducunt: Evangelium
«virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco» (Rom.
1, 16).
Spiritum Sanctum invocantes, in ipsis Sacris Scripturis Deum inquirunt
quasi sibi loquentem in Christo, a Prophetis praenuntiato, Verbo Dei pro
nobis incarnato. In iis vitam Christi contemplantur et ea quae Divinus
Magister ad salutem hominum docuit et peregit, mysteria praesertim mortis
eius et resurrectionis.
At cum Christiani a nobis seiuncti auctoritatem divinam Sacrorum Librorum
affirmant, aliter ac nos -diversi quidem diverse- sentiunt de habitudine
Scripturas inter et Ecclesiam, in qua secundum fidem catholicam magisterium
authenticum peculiarem obtinet locum in verbo Dei scripto exponendo et
praedicando.
Nihilominus Sacra Eloquia in ipso dialogo eximia sunt instrumenta in
potenti manu Dei ad illam unitatem adipiscendam, quam Salvator omnibus
hominibus exhibet.
22. Baptismi sacramento, quandocumque iuxta Domini institutionem rite
confertur ac debita animi dispositione accipitur, homo vere Christo
crucifixo et glorificato incorporatur atque ad vitae divinae consortium
regeneratur iuxta illud Apostoli: «consepulti ei in baptismo, in quo et
resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis (Col.
2, 12).[28]
Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter
omnes qui per illum regenerati sunt. Attamen baptismus per se dumtaxat
initium et exordium est, quippe qui totus in acquirendam tendit plenitudinem
vitae in Christo. Itaque baptismus ordinatur ad integram fidei professionem,
ad integram incorporationem in salutis institutum, prout ipse Christus illud
voluit, ad integram denique in communionem eucharisticam insertionem.
Communitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena
nobiscum unitas ex baptismate profluens, et quamvis credamus illas,
praesertim propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram
substantiam Mysterii eucharistici non servasse, tamen, dum in Sancta Coena
mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi
communione significari profitentur atque gloriosum Eius adventum exspectant.
Quapropter doctrina circa Coenam Domini, cetera sacramenta et cultum ac
Ecclesiae ministeria obiectum dialogi constituat oportet.
23. Christiana horum fratrum conversatio fide in Christum alitur,
baptismatis gratia et verbo Dei audito fovetur. Manifestatur quidem in
oratione privata, in meditatione biblica, in familiae christianae vita, in
cultu communitatis ad laudem Dei congregatae. Ceteroquin cultus eorum
nonnumquam elementa conspicua communis antiquae liturgiae prae se fert.
Fides qua Christo creditur fructus edit in laude et gratiarum actione pro
beneficiis divinitus acceptis; accedit vivus iustitiae sensus et sincera
caritas in proximum. Haec autem operosa fides haud pauca etiam instituta ad
miseriam spiritualem et corporalem sublevandam, ad iuventutis educationem
excolendam, ad sociales vitae condiciones humaniores reddendas, ad pacem
universim constabiliendam protulit.
Quod si inter Christianos multi non semper eadem ratione atque Catholici
Evangelium in re morali intelligunt neque easdem solutiones difficiliorum
hodiernae societatis quaestionum admittunt, nihilominus ut nos volunt verbo
Christi ut fonti christianae virtutis haerere et apostolico oboedire
praecepto: «Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine
Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum» (Col. 3,
17). Hinc dialogus oecumenicus de morali Evangelii applicatione initium
sumere potest.
24. Sic post breviter expositas condiciones, quibus exerceri contingit
actio oecumenica, et principia quibus moderanda est, fidenter oculos ad
futura convertimus. Haec Sacrosancta Synodus hortatur fideles, ut a quavis
levitate vel imprudenti zelo se abstineant, quae vero progressui unitatis
nocere possint. Eorum enim oecumenica actio non potest esse nisi plene
sincereque catholica, fidelis nempe veritati, quam ab Apostolis et Patribus
accepimus, et consentanea fidei, quam Ecclesia catholica semper professa
est, ac simul in eam plenitudinem tendens, qua Dominus decursu temporum
Corpus Suum vult augeatur.
Haec Sacrosancta Synodus instanter exoptat ut filiorum Ecclesiae
catholicae incepta cum inceptis fratrum seiunctorum coniuncta progrediantur,
quin Providentiae viis ullum ponatur obstaculum et quin futuris Spiritus
Sancti impulsionibus praeiudicetur. Insuper se consciam esse declarat hoc
sanctum propositum reconciliandi Christianos omnes in unitate unius
unicaeque Ecclesiae Christi humanas vires et dotes excedere. Quapropter spem
suam in oratione Christi pro Ecclesia, in amore Patris erga nos, in virtute
Spiritus Sancti penitus ponit. «Spes autem non confundit, quia caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom.
5, 5).
Haec omnia et singula quae in hoc
Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos,
Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus
Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita
synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXI mensis Novembris anno MCMLXIV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes.
Patrum subsignationes
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis
FERRETTO.
† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis
GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego IGNATIUS GABRIEL titulo Basilicae XII Apostolorum Presbyter
Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Prsbyter Cardinalis
COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
† Ego PETRUS titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis
GERLIER, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas Galliae.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo Ss. Bartholomaei in insula Presbyter
Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum Presbyter
Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam Presbyter Cardinalis
FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis RUFFINI,
Archiepiscopus Panormitanus.
† Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna Presbyter Cardinalis
CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaërensis.
Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis CIRIACI.
† Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter Cardinalis FELTIN,
Archiepiscopus Parisiensis.
† Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina Presbyter Cardinalis
LERCARO, Archiepiscopus Bononiensis.
† Ego STEPHANUS titulo S. Mariae trans Tiberim Presbyter Cardinalis
WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, Primas Poloniae.
† Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter Cardinalis QUIROGA Y
PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.
† Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in Thermis Presbyter
Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.
† Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter Cardinalis CONCHA,
Archiepiscopus Bogotensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis
ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter Cardinalis LANDAZURI
RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter Cardinalis SILVA
HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter Cardinalis
SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis
LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis
HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis
BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
† Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus Coptorum.
† Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melchitarum.
† Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus Maronitarum.
† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus Latinorum.
† Ego PAULUS II CHEIKHO, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum.
EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII VATICANI II
NOTIFICATIONES
Factae ab Exc.mo Secretario Generali Ss. Concilii in Congregatione
Generali CXXIII diei XVI Nov. MCMLXIV
Quaesitum est quaenam esse debeat qualificatio theologica doctrinae, quae
in Schemate de Ecclesia exponitur et suffragationi subicitur.
Commissio Doctrinalis quaesito responsionem dedit, in expendendis Modis
spectantibus ad caput tertium Schematis de Ecclesia, hisce verbis:
"Ut de se patet, textus Concilii semper secundum regulas generales, ab
omnibus cognitas, interpretandus est".
Qua occasione Commissio Doctrinalis remittit ad suam Declarationem 6
martii 1964, cuius textum hic transcribimus:
"Ratione habita moris conciliaris ac praesentis Concilii finis
pastoralis, haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei vel morum ab Ecclesia
tenenda definit, quae ut talia aperte ipsa declaraverit.
Cetera autem, quae S. Synodus proponit, utpote Supremi Ecclesiae
Magisterii doctrinam, omnes ac singuli christifideles excipere et amplecti
debent iuxta ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta materia sive ex
dicendi ratione innotescit, secundum normas theologicae interpretationis".
Superiore dein Auctoritate communicatur Patribus nota explicativa praevia
ad Modos circa caput tertium Schematis de Ecclesia, ad cuius notae mentem
atque sententiam explicari et intelligi debet doctrina in eodem capite
tertio exposita.
Nota explicativa praevia
"Commissio statuit expensioni Modorum sequentes observationes generales
praemittere.
1. Collegium non
intelligitur sensu stricte iuridico, scilicet de coetu aequalium, qui
potestatem suam praesidi suo demandarent, sed de coetu stabili, cuius
structura et auctoritas ex Revelatione deduci debent. Quapropter in
Responsione ad Modum 12 explicite de Duodecim dicitur quod Dominus eos
constituit "ad modum collegii seu coetus stabilis". Cf etiam Mod. 53, c.
- Ob eandem rationem, de Collegio Episcoporum passim etiam adhibentur
vocabula Ordo vel Corpus. Parallelismus inter Petrum ceterosque
Apostolos ex una parte, et Summum Pontificem et Episcopos ex altera
parte, non implicat transmissionem potestatis extraordinariae
Apostolorum ad successores eorum, neque, uti patet, aequalitatem inter
Caput et membra Collegii, sed solam proportionalitatem inter primam
relationem (Petrus - Apostoli) et alteram (Papa - Episcopi). Unde
Commissio statuit scribere in n. 22: non eadem sed pari ratione. Cf
Modum 57.
2. Aliquis fit membrum
Collegii vi consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum
Collegii Capite atque membris. Cf n. 22, § 1 in fine. In consecratione
datur ontologica participatio sacrorum munerum, ut indubie constat ex
Traditione, etiam liturgica. Consulto adhibetur vocabulum munerum, non
vero potestatum, quia haec ultima vox de potestate ad actum expedita
intelligi posset. Ut vero talis expedita potestas habeatur, accedere
debet canonica seu iuridica determinatio per auctoritatem hierarchicam.
Quae determinatio potestatis consistere potest in concessione
particularis officii vel in assignatione subditorum, et datur iuxta
normas a suprema auctoritate adprobatas. Huiusmodi ulterior norma ex
natura rei requiritur, quia agitur de muneribus quae a pluribus
subiectis, hierarchice ex voluntate Christi cooperantibus, exerceri
debent. Evidens est quod haec "communio" in vita Ecclesiae secundum
adiuncta temporum applicata est, priusquam in iure velut codificata
fuerit.
Quapropter signanter dicitur, requiri hierarchicam communionem cum
Ecclesiae Capite atque membris. Communio est notio quae in antiqua
Ecclesia (sicut etiam hodie praesertim in Oriente) in magno honore
habetur. Non intelligitur autem de vago quodam affectu, sed de realitate
organica, quae iuridicam formam exigit et simul caritate animatur. Unde
Commissio, fere unanimi consensu, scribendum esse statuit: "in
hierarchica communione". Cf Modum 40 et etiam illa quae dicuntur de
missione canonica, sub n. 24.
Documenta recentiorum Summorum Pontificum circa iurisdictionem
Episcoporum interpretanda sunt de hac necessaria determinatione
potestatum.
3. Collegium, quod sine
Capite non datur, dicitur: "subiectum quoque supremae ac plenae
potestatis in universam Ecclesiam existere". Quod necessario admittendum
est, ne plenitudo potestatis Romani Pontificis in discrimen poneretur.
Collegium enim necessario et semper Caput suum cointelligit, quod in
Collegio integrum servat suum munus Vicarii Christi et Pastoris
Ecclesiae universalis. Aliis verbis distinctio non est inter Romanum
Pontificem et Episcopos collective sumptos, sed inter Romanum Pontificem
seorsim et Romanum Pontificem simul cum Episcopis. Quia vero Summus
Pontifex est Caput Collegii, ipse solus quosdam actus facere potest, qui
Episcopis nullo modo competunt, v. gr. Collegium convocare et dirigere,
normas actionis approbare, etc. Cf Modum 81. Ad iudicium Summi
Pontificis, cui cura totius gregis Christi commissa est, spectat,
secundum necessitates Ecclesiae decursu temporum variantes, determinare
modum quo haec cura actuari conveniat, sive modo personali, sive modo
collegiali. Romanus Pontifex ad collegiale exercitium ordinandum,
promovendum, approbandum, intuitu boni Ecclesiae, secundum propriam
discretionem procedit.
4. Summus Pontifex,
utpote Pastor Supremus Ecclesiae, suam potestatem omni tempore ad
placitum exercere potest, sicut ab ipso suo munere requiritur. Collegium
vero, licet semper exsistat, non propterea permanenter actione stricte
collegiali agit, sicut ex Traditione Ecclesiae constat. Aliis verbis non
semper est "in actu pleno", immo nonnisi per intervalla actu stricte
collegiali agit et nonnisi consentiente Capite. Dicitur autem "consentiente
Capite", ne cogitetur de dependentia velut ab aliquo extraneo; terminus
"consentiens" evocat e contra communionem inter Caput et membra, et
implicat necessitatem actus qui Capiti proprie competit. Res affirmatur
explicite in n. 22, § 2 et explicatur ibid., in fine. Formula negativa "nonnisi"
omnes casus comprehendit: unde evidens est quod normae a suprema
Auctoritate approbatae semper observari debent. Cf Modum 84.
In omnibus autem apparet quod agitur de coniunctione Episcoporum cum
Capite suo, numquam vero de actione Episcoporum independenter a Papa. In
quo casu, deficiente actione Capitis, Episcopi agere ut Collegium
nequeunt, sicut ex notione "Collegii" patet. Haec hierarchica communio
omnium Episcoporum cum Summo Pontifice in Traditione certe solemnis est.
N.B. Sine communione hierarchica munus sacramentale-ontologicum, quod
distinguendum est ab aspectu canonico-iuridico, exerceri non potest.
Commissio autem censuit non intrandum esse in quaestiones de liceitate
et validitate, quae relinquuntur disceptationi theologorum, in specie
quod attinet ad potestatem quae de facto apud Orientales seiunctos
exercetur, et de cuius explicatione variae exstant sententiae".
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
[2] Cf. I Io. 4, 9;
Col. 1, 18-20; Io. 11, 52.
[6] Cf. Mt. 28, 18-20,
coll. Io. 20, 21-23.
[7] Cf. Mt. 16, 19,
coll. Mt. 18, 18.
[11] Cf. I Pt. 2,
25; CONC. VAT. I, Const. Pastor Aeternus: Coll. Lac. 7, 482 a.
[13] Cf. Eph. 2,
17-18, coll. Mc. 16, 15.
[15] Cf. I Cor. 11,
18-19; Gal. 1, 6-9; I Io. 2, 18-19.
[16] Cf. I Cor. 1,
11 ss.; 11, 22.
[17] Cf. CONC. FLOR., Sess.
VIII, Decr. Exultate Deo: MANSI 31, 1055A.
[18] Cf. S. AUGUSTINUS, In
Ps. 32, Enarr. II, 29: PL 36, 299.
[19] Cf. CONC. LAT. IV,
Constitutio IV: MANSI 22, 990; CONC. LUGD. II, Professio fidei
Michaelis Palaeologi: MANSI 24, 71E; CONC. FLOR., Sess. VI,
Definitio Laetentur caeli: MANSI 31, 1026E.
[20] Cf. Iac. 1, 4;
Rom. 12, 1-2.
[21] Cf. 2 Cor. 4,
10; Phil . 2, 5-8.
[23] Cf. CONC. LAT. V, Sess.
XII, Const. Constitui: MANSI 32, 988B-C.
[26] Cf. S. IOANNES
CHRYSOSTOMUS, In Ioannem Homelia XLVI, PG 59, 260-262.
[27] Cf. CONC. FLOR., Sess.
VI, Definitio Laetentur caeli: MANSI 31, 1026 E.