PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE ECCLESIIS ORIENTALIBUS CATHOLICIS
ORIENTALIUM ECCLESIARUM
Prooemium
1. ORIENTALIUM ECCLESIARUM instituta, ritus liturgicos,
traditiones ecclesiasticas atque vitae christianae disciplinam Ecclesia
catholica magni facit. In eis enim, utpote veneranda antiquitate praeclaris,
elucet ea quae ab Apostolis per Patres est traditio,[1]
quaeque partem constituit divinitus revelati atque indivisi universae Ecclesiae
patrimonii. Ecclesiarum igitur Orientalium, quae huius traditionis testes sunt
vivi, sollicitudinem gerens, haec Sancta et Oecumenica Synodus cupiens ut eaedem
floreant et novo robore apostolico concreditum sibi munus absolvant, praeter ea
quae ad universam spectant Ecclesiam, capita quaedam statuere decrevit, ceteris
ad providentiam Synodorum orientalium nec non Sedis Apostolicae remissis.
De Ecclesiis Particularibus seu Ritibus
2. Sancta et catholica Ecclesia, quae est corpus Christi
mysticum, constat ex fidelibus, qui eadem fide, iisdem sacramentis et eodem
regimine in Spiritu Sancto organice uniuntur, quique in varios coetus hierarchia
iunctos coalescentes, particulares Ecclesias seu ritus constituunt. Inter eas
mirabilis viget communio, ita ut varietas in Ecclesia nedum eiusdem noceat
unitati, eam potius declaret; Ecclesiae enim catholicae hoc propositum est, ut
salvae et integrae maneant uniuscuiusque particularis Ecclesiae seu ritus
traditiones, eademque pariter vult suam vitae rationem aptare variis temporum
locorumque necessitatibus.[2]
3. Huiusmodi
particulares Ecclesiae, tum Orientis tum Occidentis, licet ritibus, ut aiunt,
nempe liturgia, ecclesiastica disciplina et patrimonio spirituali partim inter
se differant, aequali tamen modo concreduntur pastorali gubernio Romani
Pontificis, qui Beato Petro in primatu super universam Ecclesiam divinitus
succedit. Eaedem proinde pari pollent dignitate, ita ut nulla earum ceteris
praestet ratione ritus, atque iisdem fruuntur iuribus et tenentur obligationibus,
etiam quod attinet ad Evangelium praedicandum in universum mundum (cf. Mc.
16, 15), sub moderamine Romani Pontificis.
4. Provideatur igitur ubique terrarum tuitioni atque
incremento omnium Ecclesiarum particularium ac propterea constituantur paroeciae
atque propria hierarchia, ubi id postulat bonum spirituale fidelium. Hierarchae
vero variarum Ecclesiarum particularium in eodem territorio iurisdictionem
obtinentes, curent, collatis consiliis in periodicis conventibus, unitatem
actionis fovere, et, viribus unitis, communia adiuvare opera, ad bonum
religionis expeditius promovendum et cleri disciplinam efficacius tuendam.[3]
Clerici omnes et ascendentes ad ordines sacros bene instruantur de ritibus et
praesertim de normis practicis in materiis interritualibus, imo et laici in
institutione catechetica de ritibus eorumque normis doceantur. Omnes denique et
singuli catholici, necnon baptizati cuiusvis Ecclesiae vel communitatis
acatholicae ad plenitudinem communionis catholicae convenientes, proprium ubique
terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent;[4] salvo
iure recurrendi ad Sedem Apostolicam in casibus peculiaribus personarum,
communitatum, vel regionum, quae, uti suprema relationum interecclesialium
arbitra, providebit necessitatibus in spiritu oecumenico, ipsa vel per alias
auctoritates, datis opportunis normis, decretis vel rescriptis.
De spirituali Ecclesiarum Orientalium patrimonio servando
5. Historia, traditiones et plurima ecclesiastica
instituta praeclare testantur quantopere de universa Ecclesia Orientales
Ecclesiae meritae sint.[5]
Quapropter Sancta Synodus patrimonium hoc ecclesiasticum et spirituale non solum
aestimatione debita et iusta laude prosequitur sed etiam tamquam patrimonium
universae Christi Ecclesiae firmiter considerat. Quamobrem sollemniter declarat,
Ecclesias Orientis sicut et Occidentis iure pollere et officio teneri se
secundum proprias disciplinas peculiares regendi, utpote quae veneranda
antiquitate commendentur, moribus suorum fidelium magis sint congruae atque ad
bonum animarum consulendum aptiores videantur.
6. Sciant ac pro certo habeant omnes Orientales, se suos
legitimos ritus liturgicos suamque disciplinam semper servare posse et debere,
ac nonnisi ratione proprii et organici progressus mutationes inducendas esse.
Haec omnia, igitur, maxima fidelitate ab ipsis Orientalibus observanda sunt; qui
quidem harum rerum cognitionem in dies maiorem usumque perfectiorem acquirere
debent, et, si ab iis ob temporum vel personarum adiuncta indebite defecerint,
ad avitas traditiones redire satagant. Illi vero qui ratione sive muneris, sive
apostolici ministerii frequens cum Orientalibus Ecclesiis aut cum earum
fidelibus habeant commercium, in cognitione et cultu rituum, disciplinae,
doctrinae, historiae atque indolis Orientalium accurate, pro gravitate officii
quod gerunt, instituantur.[6]
Religionibus vero et associationibus latini ritus, quae in regionibus
orientalibus vel inter fideles orientales operam praestant, enixe commendatur,
ut, ad maiorem apostolatus efficaciam, domos aut etiam provincias orientalis
ritus, quantum fieri potest, constituant.[7]
De Patriarchis Orientalibus
7. Ab antiquissimis temporibus in Ecclesia viget
institutio patriarchalis, iam a primis Synodis Oecumenicis agnita.[8]
Nomine vero Patriarchae orientalis venit episcopus, cui
competit iurisdictio in omnes episcopos, haud exceptis metropolitis, clerum et
populum proprii territorii vel ritus, ad normam iuris et salvo primatu Romani
Pontificis.[9]
Ubicumque
Hierarcha alicuius ritus extra fines territorii patriarchalis constituitur,
manet aggregatus hierarchiae patriarchatus eiusdem ritus ad normam iuris.
8. Patriarchae Ecclesiarum Orientalium, licet alii aliis
tempore posteriores, omnes tamen aequales sunt ratione dignitatis patriarchalis,
salva inter eos praecedentia honoris legitime statuta.[10]
9. Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem, singulari
honore prosequendi sunt Ecclesiarum Orientalium Patriarchae, quippe qui suo
quisque patriarchatui tamquam pater et caput praesint. Ideo statuit haec Sancta
Synodus, ut eorum iura atque privilegia instaurentur, iuxta antiquas traditiones
uniuscuiusque Ecclesiae et Synodorum Oecumenicarum decreta.[11]
Haec autem iura et
privilegia sunt illa, quae tempore unionis Orientis et Occidentis viguerunt,
etsi ad hodiernas conditiones aliquantum aptanda sint. Patriarchae cum suis
synodis superiorem constituunt instantiam pro quibusvis negotiis patriarchatus,
non secluso iure constituendi novas eparchias atque nominandi episcopos sui
ritus intra fines territorii patriarchalis, salvo inalienabili Romani Pontificis
iure in singulis casibus interveniendi.
10. Quae de Patriarchis sunt dicta, valent etiam, ad
normam iuris, de Archiepiscopis maioribus, qui universae cuidam Ecclesiae
particulari seu ritui praesunt.[12]
11. Cum institutum patriarchale in Ecclesiis Orientalibus
sit forma regiminis traditionalis, Sancta et Oecumenica Synodus exoptat ut, ubi
opus sit, novi erigantur patriarchatus, quorum constitutio Synodo Oecumenicae
vel Romano Pontifici reservatur.[13]
De disciplina sacramentorum
12. Veterem
disciplinam de sacramentis apud Orientales Ecclesias vigentem, itemque praxim
quae ad eorum celebrationem et ministrationem spectat, Sancta Oecumenica Synodus
confirmat et laudat, et, si casus ferat, exoptat ut eadem instauretur.
13. Disciplina de ministro S. Chrismatis inde ab
antiquissimis temporibus apud Orientales vigens plene instauretur. Idcirco
presbyteri hoc sacramentum conferre valent, adhibito Chrismate a patriarcha vel
episcopo benedicto.[14]
14. Presbyteri omnes orientales hoc sacramentum, sive una
cum Baptismo sive separatim, valide conferre possunt omnibus fidelibus cuiusvis
ritus, latino haud excluso, servatis ad liceitatem praescriptis iuris tum
communis tum particularis.[15]
Presbyteri quoque latini ritus, secundum facultates quibus gaudent circa
ministrationem huius sacramenti, valent illud etiam fidelibus Ecclesiarum
Orientalium ministrare, sine praeiudicio ritui, servatis quoad liceitatem
praescriptis iuris sive communis sive particularis.[16]
15. Fideles obligatione tenentur diebus dominicis et
festis interesse divinae liturgiae aut, iuxta praescripta vel consuetudinem
proprii ritus, celebrationi divinarum laudum.[17]
Quo facilius fideles hanc obligationem adimplere valeant, statuitur tempus
utile, pro hoc praecepto adimplendo, decurrere inde a vesperis vigiliae usque ad
finem diei Dominicae vel festi.[18]
Enixe commendatur fidelibus, ut his diebus, imo frequentius ac vel etiam
quotidie, Sacram Eucharistiam suscipiant.[19]
16. Ob quotidianam permixtionem fidelium diversarum
particularium Ecclesiarum in eadem regione vel territorio orientali, facultas
presbyterorum cuiuscumque ritus excipiendi confessiones, a propriis hierarchis
rite et sine ulla restrictione concessa, ad totum territorium extenditur
concedentis necnon ad loca et fideles cuiuscumque ritus in eodem territorio,
nisi hierarcha loci, quoad loca sui ritus, expresse renuerit.[20]
17. Ut antiqua sacramenti Ordinis disciplina in Ecclesiis
Orientalibus iterum vigeat, exoptat haec Sancta Synodus, ut institutum
diaconatus permanentis, ubi in desuetudinem venerit, instauretur.[21]
Quoad subdiaconatum vero et Ordines inferiores eorumque iura et obligationes,
provideat Auctoritas legislativa uniuscuiusque Ecclesiae particularis.[22]
18. Ad praecavenda matrimonia invalida, quando catholici
orientales cum acatholicis orientalibus baptizatis matrimonium ineunt, et ad
consulendum nuptiarum firmitati et sanctitati nec non domesticae paci, Sancta
Synodus statuit formam canonicam celebrationis pro his matrimoniis obligare
tantum ad liceitatem; ad validitatem sufficere praesentiam ministri sacri,
servatis aliis de iure servandis.[23]
De cultu divino
19. Dies festos pro omnibus Ecclesiis Orientalibus
communes in posterum constituere, transferre aut supprimere unius est Synodi
Oecumenicae vel Sedis Apostolicae. Dies vero festos pro singulis Ecclesiis
particularibus constituere, transferre aut supprimere, praeter Apostolicam Sedem,
competit Synodis patriarchalibus aut archiepiscopalibus, debita tamen ratione
habita totius regionis ceterarumque Ecclesiarum particularium.[24]
20. Donec perveniatur ad optatam inter omnes christianos
conventionem de unico die, quo festivitas Paschatis ab omnibus celebretur,
interim ad unitatem inter christianos in eadem regione vel natione degentes
fovendam, Patriarchis vel Supremis in loco Auctoritatibus ecclesiasticis
committitur, ut, unanimi consensu et collatis consiliis cum iis quorum interest,
de festo Paschatis eadem die Dominica celebrando conveniant.[25]
21. Singuli fideles extra regionem vel territorium proprii
ritus versantes, quoad legem de temporibus sacris, ad disciplinam in loco ubi
degunt vigentem se plene conformare possunt. In familiis mixti ritus hanc legem
servare licet iuxta unum eundemque ritum.[26]
22. Clerici et religiosi orientales celebrent iuxta
propriae disciplinae praescripta et traditiones Laudes Divinas, quae inde ab
antiqua aetate magno in honore fuerunt apud omnes Ecclesias Orientales.[27]
Fideles quoque, exempla maiorum secuti, in Divinas Laudes pro viribus et devote
incumbant.
23. Ad Patriarcham cum Synodo vel ad Supremam cuiusque
Ecclesiae Auctoritatem cum Consilio hierarcharum, ius pertinet moderandi usum
linguarum in sacris actionibus liturgicis nec non, facta relatione ad Sedem
Apostolicam, probandi versiones textuum in linguam vernaculam.[28]
De conversatione cum fratribus Ecclesiarum seiunctarum
24. Ad Ecclesias Orientales, communionem cum Sede
Apostolica Romana habentes, peculiare pertinet munus omnium christianorum
unitatem, orientalium praesertim, fovendi, iuxta principia decreti huius S.
Synodi «De Oecumenismo», precibus imprimis, vitae exemplis, religiosa erga
antiquas traditiones orientales fidelitate, mutua et meliore cognitione,
collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione.[29]
25. Ab Orientalibus seiunctis, in unitatem catholicam sub
influxu gratiae Sancti Spiritus convenientibus, ne plus exigatur quam quod
simplex fidei catholicae professio exigit. Et cum apud eos sacerdotium validum
servatum sit, clericis orientalibus, in unitatem catholicam convenientibus,
facultas est proprium Ordinem exercendi, iuxta normas a competenti Auctoritate
statutas.[30]
26. Communicatio in sacris, quae unitatem Ecclesiae
offendit aut formalem errori adhaesionem vel periculum aberrationis in fide,
scandali et indifferentismi includit, lege divina prohibetur.[31]
Praxis vero pastoralis demonstrat, ad fratres orientales quod spectat, varia
considerari posse et debere singularum personarum adiuncta, in quibus nec unitas
Ecclesiae laeditur, nec pericula vitanda adsunt, sed necessitas salutis et bonum
spirituale animarum urgent. Ideo Ecclesia catholica, pro temporum, locorum et
personarum adiunctis, mitiorem saepe adhibuit et adhibet rationem agendi,
salutis media et testimonium caritatis inter christianos omnibus praebens, per
participationem in sacramentis aliisque in functionibus et rebus sacris. His
attentis, Sancta Synodus, «ne impedimento propter sententiae severitatem simus
iis qui salvantur»[32]
et ad magis fovendam unionem cum Ecclesiis Orientalibus a nobis seiunctis,
sequentem agendi rationem statuit.
27. Positis memoratis principiis, Orientalibus, qui bona
fide seiuncti inveniuntur ab Ecclesia catholica, si sponte petant et rite sint
dispositi, sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae et Unctionis Infirmorum
conferri possunt; imo, etiam catholicis eadem sacramenta licet petere ab iis
ministris acatholicis, in quorum Ecclesia habentur valida sacramenta,
quotiescumque id necessitas aut vera spiritualis utilitas suadeat, et accessus
ad sacerdotem catholicum physice vel moraliter impossibilis evadat.[33]
28. Item, positis iisdem principiis, communicatio in
sacris functionibus, rebus et locis inter catholicos et fratres seiunctos
orientales iusta de causa permittitur.[34]
29. Haec mitior
communicationis in sacris cum fratribus Ecclesiarum Orientalium seiunctarum
ratio vigilantiae et moderamini hierarcharum locorum committitur, ut, collatis
inter se consiliis, et, si casus ferat, auditis etiam hierarchis Ecclesiarum
seiunctarum, opportunis efficacibusque praeceptis et normis christianorum
moderentur conversationem.
Conclusio
30. Magnopere
laetatur Sancta Synodus de fructuosa et actuosa collaboratione Orientalium et
Occidentalium Ecclesiarum Catholicarum, simulque declarat: hae omnes iuris
dispositiones pro praesentibus conditionibus statuuntur, usquedum Ecclesia
catholica et Ecclesiae Orientales seiunctae ad plenitudinem communionis
convenient.
Interim tamen
omnes christiani, Orientales nec non Occidentales, enixe rogantur, ut ferventes
atque assiduas, imo quotidianas preces Deo fundant ut, Sanctissima Deipara
auxiliante, omnes unum fiant. Orent quoque, ut tot christianis cuiuscumque
Ecclesiae, qui, strenue profitentes Christi nomen, patiuntur et angustiantur,
Spiritus Sancti Paracliti adfluat plenitudo confortationis et solatii.
Omnes caritate fraternitatis invicem diligamus, honore
invicem praevenientes.[35]
Haec omnia et
singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii
Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum
Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et
quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXI mensis Novembris anno
MCMLXIV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae
Episcopus
Sequuntur Patrum
subsignationes.
VACATIO LEGIS
Pro Decreto De Ecclesiis Orientalibus
Catholicis Summus Pontifex statuit vacationem legis duorum mensium, facta tamen
facultate Patriarchis illam iusta de causa reducendi vel prorogandi.
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. SamosatensisSs.
Concilii Secretarius Generalis
Patrum subsignationes
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S.
Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis
ALOISI MASELLA.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus
Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis
Cardinalis FERRETTO.
† Ego EMMANUEL titulo Ss. Marcellini et Petri Presbyter
Cardinalis GONÇALVES CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego IGNATIUS GABRIEL titulo Basilicae XII Apostolorum
Presbyter Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso
Prsbyter Cardinalis COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
† Ego PETRUS titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio
Presbyter Cardinalis GERLIER, Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis, Primas
Galliae.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo Ss. Bartholomaei in insula
Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.
† Ego NORMANNUS THOMAS titulo Ss. Quattuor Coronatorum
Presbyter Cardinalis GILROY, Archiepiscopus Sydneyensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis ante Portam Latinam
Presbyter Cardinalis FRINGS, Archiepiscopus Coloniensis.
† Ego ERNESTUS titulo S. Sabinae Presbyter Cardinalis
RUFFINI, Archiepiscopus Panormitanus.
† Ego ANTONIUS titulo S. Laurentii in Panisperna
Presbyter Cardinalis CAGGIANO, Archiepiscopus Bonaërensis.
Ego PETRUS titulo S. Laurentii in Lucina Presbyter
Cardinalis CIRIACI.
† Ego MAURITIUS titulo S. Mariae de Pace Presbyter
Cardinalis FELTIN, Archiepiscopus Parisiensis.
† Ego IACOBUS titulo S. Mariae in Transpontina
Presbyter Cardinalis LERCARO, Archiepiscopus Bononiensis.
† Ego STEPHANUS titulo S. Mariae trans Tiberim
Presbyter Cardinalis WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis,
Primas Poloniae.
† Ego FERDINANDUS titulo S. Augustini Presbyter
Cardinalis QUIROGA Y PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus.
† Ego PAULUS AEMILIUS titulo S. Mariae Angelorum in
Thermis Presbyter Cardinalis LEGER, Archiepiscopus Marianopolitanus.
† Ego ALOISIUS titulo S. Mariae Novae Presbyter
Cardinalis CONCHA, Archiepiscopus Bogotensis.
Ego IOSEPHUS titulo S. Priscae Presbyter Cardinalis DA
COSTA NUNES.
Ego HILDEBRANDUS titulo S. Sebastiani ad Catacumbas
Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.
Ego EPHRAEM titulo S. Crucis in Hierusalem Presbyter
Cardinalis FORNI.
† Ego IOANNES titulo S. Mariae de Aracoeli Presbyter
Cardinalis LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus, Primas Peruviae.
† Ego RADULFUS titulo S. Bernardi ad Thermas Presbyter
Cardinalis SILVA HENRIQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chile.
† Ego LEO IOSEPHUS titulo S. Petri ad Vincula Presbyter
Cardinalis SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus
Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI
JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus
Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios
Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus
Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio
Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego ANTONIUS S. Eugenii Diaconus Cardinalis BACCI.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula
Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis
ALBAREDA.
† Ego STEPHANUS I SIDAROUSS, Patriarcha Alexandrinus
Coptorum.
† Ego MAXIMUS IV SAIGH, Patriarcha Antiochenus
Melchitarum.
† Ego PAULUS PETRUS MEOUCHI, Patriarcha Antiochenus
Maronitarum.
† Ego ALBERTUS GORI, Patriarcha Hierosolymitanus
Latinorum.
† Ego PAULUS II CHEIKHO, Patriarcha Babylonensis
Chaldaeorum.
EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII
VATICANI II
NOTIFICATIONES
Factae ab Exc.mo Secretario Generali
Ss. Concilii in Congregatione Generali CXXIII diei XVI Nov. MCMLXIV
Quaesitum est quaenam esse debeat
qualificatio theologica doctrinae, quae in Schemate de Ecclesia exponitur et
suffragationi subicitur.
Commissio Doctrinalis quaesito
responsionem dedit, in expendendis Modis spectantibus ad caput tertium Schematis
de Ecclesia, hisce verbis:
"Ut de se patet, textus Concilii semper
secundum regulas generales, ab omnibus cognitas, interpretandus est".
Qua occasione Commissio Doctrinalis
remittit ad suam Declarationem 6 martii 1964, cuius textum hic transcribimus:
"Ratione habita moris conciliaris ac
praesentis Concilii finis pastoralis, haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei
vel morum ab Ecclesia tenenda definit, quae ut talia aperte ipsa declaraverit.
Cetera autem, quae S. Synodus proponit,
utpote Supremi Ecclesiae Magisterii doctrinam, omnes ac singuli christifideles
excipere et amplecti debent iuxta ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta
materia sive ex dicendi ratione innotescit, secundum normas theologicae
interpretationis".
Superiore dein Auctoritate communicatur
Patribus nota explicativa praevia ad Modos circa caput tertium Schematis de
Ecclesia, ad cuius notae mentem atque sententiam explicari et intelligi debet
doctrina in eodem capite tertio exposita.
Nota explicativa praevia
"Commissio statuit expensioni Modorum
sequentes observationes generales praemittere.
1.
Collegium non intelligitur sensu stricte iuridico, scilicet de coetu
aequalium, qui potestatem suam praesidi suo demandarent, sed de coetu
stabili, cuius structura et auctoritas ex Revelatione deduci debent.
Quapropter in Responsione ad Modum 12 explicite de Duodecim dicitur quod
Dominus eos constituit "ad modum collegii seu coetus stabilis". Cf etiam
Mod. 53, c. - Ob eandem rationem, de Collegio Episcoporum passim etiam
adhibentur vocabula Ordo vel Corpus. Parallelismus inter Petrum ceterosque
Apostolos ex una parte, et Summum Pontificem et Episcopos ex altera parte,
non implicat transmissionem potestatis extraordinariae Apostolorum ad
successores eorum, neque, uti patet, aequalitatem inter Caput et membra
Collegii, sed solam proportionalitatem inter primam relationem (Petrus -
Apostoli) et alteram (Papa - Episcopi). Unde Commissio statuit scribere in
n. 22: non eadem sed pari ratione. Cf Modum 57.
2. Aliquis fit
membrum Collegii vi consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum
Collegii Capite atque membris. Cf n. 22, § 1 in fine. In consecratione datur
ontologica participatio sacrorum munerum, ut indubie constat ex Traditione,
etiam liturgica. Consulto adhibetur vocabulum munerum, non vero potestatum,
quia haec ultima vox de potestate ad actum expedita intelligi posset. Ut
vero talis expedita potestas habeatur, accedere debet canonica seu iuridica
determinatio per auctoritatem hierarchicam. Quae determinatio potestatis
consistere potest in concessione particularis officii vel in assignatione
subditorum, et datur iuxta normas a suprema auctoritate adprobatas.
Huiusmodi ulterior norma ex natura rei requiritur, quia agitur de muneribus
quae a pluribus subiectis, hierarchice ex voluntate Christi cooperantibus,
exerceri debent. Evidens est quod haec "communio" in vita Ecclesiae secundum
adiuncta temporum applicata est, priusquam in iure velut codificata fuerit.
Quapropter signanter dicitur,
requiri hierarchicam communionem cum Ecclesiae Capite atque membris.
Communio est notio quae in antiqua Ecclesia (sicut etiam hodie praesertim in
Oriente) in magno honore habetur. Non intelligitur autem de vago quodam
affectu, sed de realitate organica, quae iuridicam formam exigit et simul
caritate animatur. Unde Commissio, fere unanimi consensu, scribendum esse
statuit: "in hierarchica communione". Cf Modum 40 et etiam illa quae
dicuntur de missione canonica, sub n. 24.
Documenta recentiorum Summorum
Pontificum circa iurisdictionem Episcoporum interpretanda sunt de hac
necessaria determinatione potestatum.
3.
Collegium, quod sine Capite non datur, dicitur: "subiectum quoque supremae
ac plenae potestatis in universam Ecclesiam existere". Quod necessario
admittendum est, ne plenitudo potestatis Romani Pontificis in discrimen
poneretur. Collegium enim necessario et semper Caput suum cointelligit, quod
in Collegio integrum servat suum munus Vicarii Christi et Pastoris Ecclesiae
universalis. Aliis verbis distinctio non est inter Romanum Pontificem et
Episcopos collective sumptos, sed inter Romanum Pontificem seorsim et
Romanum Pontificem simul cum Episcopis. Quia vero Summus Pontifex est Caput
Collegii, ipse solus quosdam actus facere potest, qui Episcopis nullo modo
competunt, v. gr. Collegium convocare et dirigere, normas actionis
approbare, etc. Cf Modum 81. Ad iudicium Summi Pontificis, cui cura totius
gregis Christi commissa est, spectat, secundum necessitates Ecclesiae
decursu temporum variantes, determinare modum quo haec cura actuari
conveniat, sive modo personali, sive modo collegiali. Romanus Pontifex ad
collegiale exercitium ordinandum, promovendum, approbandum, intuitu boni
Ecclesiae, secundum propriam discretionem procedit.
4. Summus
Pontifex, utpote Pastor Supremus Ecclesiae, suam potestatem omni tempore ad
placitum exercere potest, sicut ab ipso suo munere requiritur. Collegium
vero, licet semper exsistat, non propterea permanenter actione stricte
collegiali agit, sicut ex Traditione Ecclesiae constat. Aliis verbis non
semper est "in actu pleno", immo nonnisi per intervalla actu stricte
collegiali agit et nonnisi consentiente Capite. Dicitur autem "consentiente
Capite", ne cogitetur de dependentia velut ab aliquo extraneo; terminus
"consentiens" evocat e contra communionem inter Caput et membra, et implicat
necessitatem actus qui Capiti proprie competit. Res affirmatur explicite in
n. 22, § 2 et explicatur ibid., in fine. Formula negativa "nonnisi" omnes
casus comprehendit: unde evidens est quod normae a suprema Auctoritate
approbatae semper observari debent. Cf Modum 84.
In omnibus autem apparet quod
agitur de coniunctione Episcoporum cum Capite suo, numquam vero de actione
Episcoporum independenter a Papa. In quo casu, deficiente actione Capitis,
Episcopi agere ut Collegium nequeunt, sicut ex notione "Collegii" patet.
Haec hierarchica communio omnium Episcoporum cum Summo Pontifice in
Traditione certe solemnis est.
N.B. Sine communione hierarchica
munus sacramentale-ontologicum, quod distinguendum est ab aspectu
canonico-iuridico, exerceri non potest. Commissio autem censuit non
intrandum esse in quaestiones de liceitate et validitate, quae relinquuntur
disceptationi theologorum, in specie quod attinet ad potestatem quae de
facto apud Orientales seiunctos exercetur, et de cuius explicatione variae
exstant sententiae".
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
[1]
Cf. LEO XIII, Litt. Ap.
Orientalium dignitas, 30 nov. 1894. in Leonis XIII Acta, vol. XIV, pp.
201-202.
[2] Cf.
S. LEO IX, Litt. In terra pax, an. 1053: «Ut enim». INNOCENTIUS III,
Synodus Lateranensis IV, an. 1215, cap. IV: «Licet Graecos»; Litt.
Inter quatuor, 2 aug. 1206: «Postulasti postmodum». INNOCENTIUS IV, Ep.
Cum de cetero, 27 aug. 1247; Ep. Sub catholicae, 6 mart. 1254,
prooem. NICOLAUS III,
Instructio Istud est memoriale, 9 oct. 1278. LEO X, Litt. Ap.
Accepimus nuper, 18 maii 1521. PAULUS III, Litt. Ap. Dudum, 23
dec. 1534; PIUS IV, Const. Romanus Pontifex, 16 febr. 1564, § 5.
CLEMENS VIII, Const. Magnus Dominus, 23 dec. 1595, § 10. PAULUS V,
Const. Solet circumspecta, 10 dec. 1615, § 3. BENEDICTUS XIV, Ep. Enc.
Demandatam, 24 dec. 1743, § 3; Ep. Encycl. Allatae sunt, 26 iun. 1755,
§§ 3, 6-19, 32. PIUS VI, Litt. Encycl. Catholicae communionis, 24 maii 1787.
PIUS IX, Litt. In suprema, 6 ian. 1848, § 3; Litt. Ap. Ecclesiam Christi, 26
nov. 1853; Const. Romani Pontificis, 6 ian. 1862. LEO XIII, Litt. Ap.
Praeclara, 20 iun. 1894, n. 7; Litt. Ap. Orientalium dignitas, 30
nov. 1894, prooem.; etc.
[3] Cf.
PIUS XII, Motu proprio
Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 4.
[4] PIUS
XII, Motu proprio
Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 8: «sine licentia Sedis Apostolicae»,
sequendo praxim saeculorum praecedentium; item quoad baptizatos acatholicos
in can. 11 habetur: «ritum quem maluerint amplecti possunt»; in textu
proposito disponitur modo positivo observantia ritus pro omnibus et ubique
terrarum.
[5] Cf.
LEO XIII, Litt. Ap.
Orientalium dignitas, 30 nov. 1894; Ep. Ap. Praeclara gratulationis,
20 iun. 1894, et documenta in nota 2 allata.
[6] Cf.
BENEDICTUS XV, Motu proprio Orientis catholici, 15 oct. 1917; PIUS XI,
Litt. Encycl. Rerum orientalium, 8 sept. 1928, etc.
[7]
Praxis Ecclesiae catholicae temporibus Pii XI, Pii XII, Ioannis XXIII motum
hunc abunde demonstrat.
[8] Cf.
SYN. NIC. I, can. 6; CONSTANTINOP. I, can. 2 et 3; CHALCED., can. 28; can.
9; CONSTANTINOP. IV, can. 17; can. 21; LATERAN. IV, can. 5; can. 30; FLORENT.,
Decr. pro Graecis; etc.
[9] Cf.
SYN. NIC. I, can. 6; CONSTANTINOP. I, can. 3; CONSTANTINOP. IV, can. 17;
PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, can. 216, § 2, 11.
[10]
In SYN. OECUM.: NIC. I, can. 6; CONSTANTINOP. I, can. 3; CONSTANTINOP. IV,
can. 21; LATERAN. IV, can. 5; FLORENT., Decr. pro Graecis, 6 iul. 1439, § 9.
Cf. PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 219,
etc.
[12] Cf.
SYN. EPHES., can. 8. CLEMENS VII, Decet Romanum Pontificem, 23 febr.
1956. PIUS VII, Litt. Ap. In universalis Ecclesiae, 22 febr. 1807;
PIUS XII, Motu proprio
Cleri sanctitati, 2 iun 1957, can. 324-339; SYN. CARTHAGIN., an. 419,
can. 17.
[13] Cf.
SYN. CARTHAGIN., an. 419, can. 17 et 57; CHALCED., an. 451, can. I 2; S.
INNOCENTIUS I, Litt.
Et onus et honor, a. c. 415: «Nam quid sciscitaris»; S. Nicolaus I, Litt.
Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «A quo autem»; INNOCENTIUS III, Litt.
Rex regum, 25 febr. 1204; LEO XII, Const. Ap. Petrus Apostolorum
Princeps, 15 aug. 1824; LEO XIII, Litt. Ap. Christi Domini, an.
1895; PIUS XII, Motu proprio Cleri sanctitati, 2 iun. 1957, can. 159.
[14] Cf.
INNOCENTIUS IV, Ep.
Sub catholicae, 6 mart. 1254, § 3, n. 4; SYN. LUGD. II, an. 1274 (professio
fidei Michaelis Palaeologi Gregorio X oblata); EUGENIUS IV, in Syn.
Florentina, Const. Exsultate Deo,22 nov. 1439, § 11; CLEMENS VIII,
Instr. Sanctissimus, 31 aug. 1595; BENEDICTUS XIV, Const. Etsi
pastoralis, 26 maii 1742, § II, n. I, § III, n. 1, etc.; SYN. LAODIC., an.
347-381, can. 48; SYN. SISEN. ARMENORUM, an. 1342; SYN. LIBANEN. MARONITARUM,
an. I 736, P. II, Cap. III, n. 2, et aliae Synodi particulares.
[15]
Cf. S. C. S. OFFICII, Instr. (ad Ep. Scepusien.), an. 1783; S. C. DE PROP.
FIDE (pro Coptis), 15 mart. 1790, n. XIII; Decr. 6 oct. 1863, C, a; S. C.
PRO ECCL. ORIENT., 1 maii 1948; S. C. S. OFFICII, resp. 22 apr. 1896 Cum
litt. 19 maii 1896.
[16]
CIC, can. 782, § 4; S. C. PRO ECCL. ORIENT., Decr. de Sacramento
Confirmationis administrando etiam fidelibus orientalibus a presbyteris
latini ritus, qui hoc indulto gaudent pro fidelibus sui ritus, 1 maii
1948.
[17] Cf.
SYN. LAODICEN., an. 347-381, can. 29; S. NICEPHORUS CP., cap. 14; SYN.
DUINEN. ARMENORUM, an. 719, can. 31; S. THEODORUS STUDITA, sermo 21; S.
NICOLAUS I, Litt. Ad consulta vestra, 13 nov. 866: «In quorum
Apostolorum»; «Nosse cupitis»; «Quod interrogatis»; «Praeterea consulitis»;
«Si die Dominico»; et Synodi particulares.
[18]
Novum quid, saltem ubi viget obligatio audiendi S. Liturgiam; ceterum
cohaeret diei liturgicae apud Orientales.
[19] Cf.
CANONES APOSTOLORUM, 8 et 9; SYN. ANTIOCH., an. 341, can. 2; TIMOTHEUS
ALEXANDRINUS, interrogat. 3; INNOCENTIUS III, Const. Quia divinae, 4 ian.
1215; et plurimae Synodi particulares Ecclesiarum Orientalium recentiores.
[20] Salva
territorialitate iurisdictionis, canon providere intendit, in bonum animarum,
pluralitati iurisdictionis in eodem territorio.
[21] Cf.
SYN. NIC. I, can. 18; SYN. NEOCAESARIEN., an. 314-325, can. 12; SYN.
SARDICEN., an. 343, can. 8; S. LEO M., Litt. Omnium quidem, 13 ian.
444; SYN. CHALCED., can. 6; SYN. CONSTANTINOP. IV, can. 23, 26; etc.
[22] Subdiaconatus
consideratur apud Ecclesias Orientales plures Ordo minor, sed Motu proprio
PII XII, Cleri sanctitati, ei praescribuntur obligationes Ordinum maiorum.
Canon proponit ut redeatur ad disciplinam antiquam singularum Ecclesiarum
quoad obligationes subdiaconorum, inderogationem iuris Communis «Cleri
sanctitati».
[23] Cf.
PIUS XII, Motu proprio
Crebrae allatae, 22 febr. 1949, can. 32, § 2, n. 5 (facultas
patriarcharum dispensandi a forma); PIUS XII, Motu proprio Cleri
sanctitati, 2 iun. 1957, can. 267 (facultas patriarcharum sanandi in
radice); S. C. S. OFFICII et S. C. PRO ECCL. ORIENT., an. 1957 concedunt
facultatem dispensandi a forma et sanandi ob defectum formae (ad
quinquennium): «extra patriarchatus, Metropolitis, ceterisque Ordinariis
locorum... qui nullum habent Superiorem infra Sanctam Sedem».
[24] Cf.
S. LEO M., Litt.
Quod saepissime, 15 apr. 454: «Petitionem autem»; S. NICEPHORUS CP.,
cap. 13; Syn. Sergii Patriarchae, 18 sept. 1596, can. 17; PIUS VI, Litt. Ap.
Assueto paterne, 8 apr. 1775; etc.
[25] Cf.
SYN. VAT. II, Const. De Sacra Liturgia, 4 dec. 1963.
[26]
Cf. CLEMENS VIII, Instr. Sanctissimus,31 aug. 1595, § 6: «Si ipsi
graeci»; S. C. S. OFFICII, 7 iun. 1673, ad 1 et 3; 13 mart. 1727, ad 1; S.
C. DE PROP. FIDE, Decr. 18 aug. 1913, art. 33; Decret. 14 aug. 1914, art.
27; Decr. 27 mart. 1916, art. 14; S. C. PRO ECCL. ORIENT., Decr. 1 mart.
1929, art. 36; Decr. 4 maii 1930, art. 41.
[27] Cf.
SYN. LAODICEN., 347-381, can. 18; Syn. Mar Issaci Chaldaeorum, an.
410, can. 15; S. NERSES GLAIEN. ARMENORUM, an. 1166; INNOCENTIUS IV, Ep. Sub
catholicae, 6 mart. 1254, § 8; BENEDICTUS XIV, Const. Etsi pastoralis, 26
maii 1742, § 7, n. 5; Instr. Eo quamvis tempore, 4 maii 1745, §§ 42 ss.; et
Synodi particulares recentiores. Armenorum (1911), Coptorum (1898),
Maronitarum (1736), Rumenorum (1872), Ruthenorum (1891), Syrorum (1888).
[28]
Ex traditione orientali.
[29]
Ex tenore Bullarum unionis singularum Ecclesiarum orientalium catholicarum.
[30] Obligatio
synodalis quoad fratres seiunctos orientales et quoad omnes Ordines
cuiuscumque gradus tum iuris divini tum ecclesiastici.
[31]
Haec doctrina valet etiam in Ecclesiis seiunctis.
[32] S.
BASILIUS M., Epistula canonica ad Amphilochium, PG 32, 669 B.
[33] Fundamentum
mitigationis consideratur: 1) validitas sacramentorum; 2) bona fides et
dispositio; 3) necessitas salutis aeternae; 4) absentia sacerdotis proprii;
5) exclusio periculorum vitandorum et formalis adhaesionis errori.
[34] Agitur
de s. d. «communicatione in sacris extrasacramentali». Concilium est quod
mitigationem concedit, servatis servandis.
|