AD COMPLETORIUM

Martedì - Dies Martis Feria tertia



Incipit

V. Iube Dómine benedícere.
Benedictio.
Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.

Lectio brevis  
1 Pet 5:8-9

Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.

V.
Tu autem Dómine miserére nobis.
R.
Deo grátias.

V. Adiutórium nóstrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, et ómnibus Sanctis, quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: percutit sibi pectus mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Misereatur nostri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam ætérnam. Amen.

Indulgéntiam, absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Convérte nos
Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.

V.
Deus
 
in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Alleluia.
 
Psalmi {ex Psalterio secundum temporum}
Ant. Allelúia, * allelúia, allelúia

Psalmus 11
[1]
11:1 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus: * quóniam diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum.
11:2 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum: * lábia dolósa, in corde et corde locúti sunt.
11:3 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, * et linguam magníloquam.
11:4 Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus, lábia nostra a nobis sunt, * quis noster Dóminus est?
11:5 Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, * nunc exsúrgam, dicit Dóminus.
11:6 Ponam in salutári: * fiduciáliter agam in eo.
11:7 Elóquia Dómini, elóquia casta: * argéntum igne examinátum, probátum terræ purgátum séptuplum.
11:8 Tu, Dómine, servábis nos: et custódies nos * a generatióne hac in ætérnum.
11:9 In circúitu ímpii ámbulant: * secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios hóminum.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 12 [2]
12:1 Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis fáciem tuam a me?
12:2 Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per diem?
12:3 Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus.
12:4 Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
12:5 Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia tua sperávi.
12:6 Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: * et psallam nómini Dómini altíssimi.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 15 [3]
15:1 Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
15:2 Sanctis, qui sunt in terra eius, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
15:3 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
15:4 Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
15:5 Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
15:6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
15:7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
15:8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
15:9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
15:10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
15:11 Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant.
Allelúia, * allelúia, allelúia

Hymnus
Te lucis ante términum,
Rerum Creátor, póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.

Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantasmata;
Hostémque nóstrum cómprime,
Ne polluántur córpora.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sæculum.
Amen.

Capitulum Responsorium Versus 
Ier 14:9

Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine Deus noster.
R. Deo grátias.
 
R.br. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, allelúia, allelúia

V.
Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R. Allelúia, allelúia

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum, * allelúia, allelúia
 
V. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi, allelúia
R.
Sub umbra alárum tuárum prótege nos, allelúia


Canticum Nunc dimittis

Ant. Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace, allelúia

(Canticum Simeonis * Luc. 2:29-32)

2:29
Nunc dimíttis
servum tuum, Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2:30 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum,
2:31 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum,
2:32 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.

V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant.
Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace, allelúia

Oratio

V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.
Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper.

P
er Dóminum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio

V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

V.
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

Benedictio.
Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
 
Antiphona finalis B.M.V.
Regina caeli, laetare, alleluia;
Quia quem meruísti portáre, allelúia,
Resurréxit, sicut dixit, allelúia:
Ora pro nobis Deum, allelúia.

V. Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
R.
Quia surrexit Dóminus vere, allelúia.

Orémus.
Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eíus Genitrícem Vírginem Maríam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nóstrum. Amen.

V.
Divínum auxílium
máneat semper nobíscum.
R. Amen.

 

 


  www.maranatha.it

SESTRI LEVANTE (Genoa) Italy