www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Ant. Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant. Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Christum ejus Filium adoremus Dominum.
Ant. Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus: * Christum ejus Filium adoremus Dominum.

 

Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Praeclara custos virginum,
Intacta mater Numinis,
Coelestis aulae janua,
Spes nostra, coeli gaudium.

Inter rubeta lilium,
Columba formosissima,
Virga e radice germinans
Nostro medelam vulneri.

Turris draconi impervia,
Amica stella naufragis,
Tuere nos a fraudibus,
Tuaque luce dirige.

Erroris umbras discute,
Syrtes dolosas amove,
Fluctus tot inter, deviis
Tutam reclude semitam.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Admirabile est nomen tuum * Domine in universa terra, quia in Virgine Maria dignum tibi habitaculum praeparasti
Psalmus 8 [1]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Admirabile est nomen tuum * Domine in universa terra, quia in Virgine Maria dignum tibi habitaculum praeparasti

 

Ant. In sole * posuit Deus tabernaculum suum
Psalmus 18 [2]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum; illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In sole * posuit Deus tabernaculum suum

 

Ant. In Conceptione sua * accepit Maria benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo
Psalmus 23 [3]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In Conceptione sua * accepit Maria benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo

 

V. Deus omnipotens praecinxit me virtute.
R. Et posuit immaculatam viam meam.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
Gen 3:1-5
1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi?
2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur:
3 De fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, in quo omnes peccaverunt.
* Ne timeas Maria, invenisti gratiam apud Deum,
V. Eripuit Dominus animam tuam de morte, et contra inimicum factus est protector tuus.
R. Ne timeas Maria, invenisti gratiam apud Deum,

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Gen 3:6-8
6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
7 Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Transite ad me omnes qui concupiscitis me:
* Et narrabo vobis quanta fecit Deus animae meae.
V. Vivit Dominus, quoniam adimplevit in me misericordiam suam.
R. Et narrabo vobis quanta fecit Deus animae meae.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Gen 3:9-15
9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es?
10 Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
11 Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?
12 Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi.
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Electa mea candida sicut nix in Libano; sicut favus distillans labia ejus:
* Mel et lac sub lingua illius.
V. Veni de Libano, sponsa mea, veni coronaberis corona gratiarum.
R. Mel et lac sub lingua illius.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mel et lac sub lingua illius.

 

Nocturn II.
Ant. Diffusa est gratia * in Conceptione ejus, et speciosa apparuit inter filias hominum
Psalmus 44 [4]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Diffusa est gratia * in Conceptione ejus, et speciosa apparuit inter filias hominum

 

Ant. Adjuvit eam * Deus mane diluculo: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
Psalmus 45 [5]
45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Adjuvit eam * Deus mane diluculo: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

 

Ant. Gloriosa * dicta sunt de te, civitas Dei: fundavit te Dominus in montibus sanctis
Psalmus 66 [6]
66:1 Deus, misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
66:2 Ut cognoscámus in terra viam tuam, * in ómnibus géntibus salutáre tuum.
66:3 Confiteántur tibi pópuli, Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
66:4 Læténtur et exsúltent gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.
66:5 Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
66:6 Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Gloriosa * dicta sunt de te, civitas Dei: fundavit te Dominus in montibus sanctis

 

V. In hoc cognovi quoniam voluisti me.
R. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo sancti Hieronymi Presbyteri.
De Assumptione B. M. V.
Qualis et quanta esset beata, et gloriosa semper Virgo Maria, ab Angelo divinitus declaratur, cum dicitur: Ave gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Talibus namque decebat Virginem oppignorari muneribus, ut esset gratia plena, quae dedit coelis gloriam, terris Dominum, pacemque refudit, fidem Gentibus, finem vitiis, vitae ordinem, moribus disciplinam. Et bene plena, quia ceteris per partes praestatur: Mariae vero simul se tota infudit plenitudo gratiae. Vere plena, quia etsi in sanctis Patribus, et Prophetis gratia fuisse creditur, non tamen eatenus plena: in Mariam vero totius gratiae, quae in Christo est, plenitudo venit, quamquam aliter.
Et ideo inquit: Benedicta tu in mulieribus: id est plus benedicta, quam omnes mulieres. Ac per hoc quidquid maledictionis infusum est per Hevam, totum abstulit benedictio Mariae. De ipsa Salomon in Canticis, quasi in laudem ejus: Veni, inquit, columba mea, immaculata mea. Jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. Ac deinde inquit: Veni de Libano, veni, coronaberis.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam: ego feci in coelis ut oriretur lumen indeficiens.
* Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram.
V. Deus enim creavit me in justitia, et apprehendit manum meam, et servavit me.
R. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Non immerito igitur venire de Libano jubetur, quia Libanus candidatio interpretatur. Erat enim candidata multis meritorum virtutibus, et dealbata nive candidior, Spiritus sancti muneribus, simplicitatem columbae in omnibus repraesentans, quoniam, quidquid in ea gestum est, totum puritas et simplicitas, totum veritas et gratia fuit; totum misericordia et justitia, quae de caelo prospexit: et ideo immaculata, quia in nullo corrupta.
Circumdedit enim virum in utero, sicut Jeremias sanctus testatur, et non aliunde accepit. Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum. Vere novum, et omnium novitatum supereminens novitas virtutum, quando Deus (quem ferre non potest mundus, neque videre aliquis, ut vivere possit) sic ingressus est hospitium ventris, ut corporis claustrum nesciret: sicque gestatus, ut totus Deus in eo esset: et sic exivit inde, ut esset (sicut Ezechiel fatetur porta omnino clausa. Unde canitur in eisdem Canticis de ea: Hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus. Vere hortus deliciarum, in quo consita sunt universa florum genera, et odoramenta virtutum: sicque conclusus, ut nesciat violari, neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus. Fons itaque signatus sigillo totius Trinitatis.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Nihil inquinatum in eam incurrit:
* Candor est lucis aeternae et speculum sine macula.
V. Est enim haec speciosior sole, et luci comparata invenitur purior.
R. Candor est lucis aeternae et speculum sine macula.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Ex Actis Pii Papic IX.
Deiparae autem Virginis in sua Conceptione de teterrimo humani generis hoste victoriam, quam divina eloquia, veneranda traditio, perpetuus Ecclesiae sensus, singularis episcoporum ac fidelium conspiratio, insignia quoque summorum Pontificum acta atque constitutiones mirifice jam illustrabant, Pius nonus Pontifex Maximus totius Ecclesiae votis annuens statuit supremo suo atque infallibili oraculo solemniter proclamare.
Itaque sexto Idus Decembris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi quarti in basilica Vaticana ingenti sanctae Romanae Ecclesiae patrum Cardinalium, et Episcoporum ex dissitis etiam regionibus astante coetu, universoque plaudente orbe solemniter pronuntiavit ac definivit: Doctrinam quae tenet beatissimam Virginem Mariam in primo instanti suae Conceptionis fuisse, singulari Dei privilegio, ab omni originalis culpae labe praeservatam imunem, esse a Deo revelatam, ac proinde ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Signum magnum apparuit in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus:
* Et in capite ejus corona stellarum duodecim.
V. Induit eam Dominus vestimentis salutis, indumento justitiae, et quasi sponsam ornavit eam monilibus suis.
R. Et in capite ejus corona stellarum duodecim.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et in capite ejus corona stellarum duodecim.

 

Nocturn III.
Ant. Sanctimonia et magnificentia * in Conceptione ejus; anuntiate in omnibus populis gloriam ejus
Psalmus 95 [7]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Sanctimonia et magnificentia * in Conceptione ejus; anuntiate in omnibus populis gloriam ejus

 

Ant. Laetamini omnes * in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis ejus
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Laetamini omnes * in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis ejus

 

Ant. Notum fecit * Dominus opus suum: in conspectu Gentium revelavit gloriam Genitricis suae
Psalmus 97 [9]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Notum fecit * Dominus opus suum: in conspectu Gentium revelavit gloriam Genitricis suae

 

V. Exaltabo te Domine, quoniam suscepisti me.
R. Nec delectasti inimicos meos super me.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 1:26-28
In illo tempore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et reliqua.

Homilia sancti Germani Episcopi.
In Praesentatione Deipara
Ave Maria, gratia plena, Sanctis sanctior, et coelis excelsior, et Cherubim gloriosior, et Seraphim honorabilior, et super omnem creaturam venerabilior. Ave columba, quae nobis et fructum fers olivae, et servatorem a spiritali diluvio, ac portum salutis animitias, cujus pennae deargentatae, et posteriora dorsi in pallore auri sanctissimi et illuminantis Spiritus fulgore irradiantur. Ave amoenissimus et rationalis Dei paradisus, benevolentissima et omnipotenti eiusdem dextra hodie ad Orientem plantatus, et ipsi suave olens lilium, et rosam immarcescibilem germinans in eorum medelam, qui pestiferam animaeque exitialem amaritudinem mortis ad Occidentem ebiberant: paradisus, in quo ad veritatis agnitionem lignum vivificum efflorescit, e quo qui gustaverint, immortalitatem consequuntur. Ave sacrosancte aedificatum, imaculatum, purissimumque Dei summi Regis palatium, eiusdem Dei Regis magnificentia circumornatum, omnesque hospitio recipiens, ac mysticis reficiens deliciis; in quo non manufactus et vario decore nitens situs est spiritualis sponsi thalamus; in quo Verbum errantem humanam stirpem revocare volens, carnem sibi desponsavit, ut eos, qui voluntate propria extorres facti fuerant, Patri reconciliaret.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus:
* Emissiones tuae paradisus, o Maria.
V. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea.
R. Emissiones tuae paradisus, o Maria.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Ave Dei mons praepinguis et umbrosus, in quo enutritus agnus rationalis peccata atque infirmitates nostras portavit: mons, e quo devolutus ille, nulla manu praecisus lapis, contrivit aras idolorum, et factus est in caput anguli, mirabilis in oculis nostris, Ave sanctus Dei thronus divinum donarium, domus gloriae, perpulchrum ornamentum, cimelium electum, et totius orbis propitiatorium, coelumque Dei gloriam enarrans.
Ave urna ex puro auro conflata, et suavissimam animarum nostrarum dulcedinem, Christum scilicet, qui manna est, continens. O purissima et omni laude et obsequio dignissima Virgo, Deo dicatum donarium omni creaturarum conditioni praecellens, terra non secta, inaratus ager, vitis floridissima, fons aquas effundens, virgo generans: et mater viri nescia, innocentiae thesaurus absconditus, et sanctimoniae decus; acceptissimis tuis ac materna auctoritate validis precibus ad Dominum ac Deum omnium Conditorem Filium tuum ex te sine patre genitum, ecclesiastici ordinis gubernacula fac dirigas, et ad portum tranquillum perducas.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Magnificat anima mea Dominum:
* Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
V. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
R. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Sacerdotes justitia, et probatae, immaculatae ac sincerae fidei exsultatione splendidissime indiuto. Orthodoxis principibus, qui prae omni purpurae aut auri splendore, et prae margaritis ac lapidibus pretiosis, te nacti sunt diadema et indumentum ac firmissimum regni sui ornamentum, in tranquillo ac prospero statu sceptra dirige. Male fidas nationes in te, ac Deum ex te genitum blasphemantes, eorum pedibus sternens subjicito: subjectumque populum, ut secundum Dei praeceptum in suavi obedientiae obsequio perseveret, confirmato. Tuam hanc civitatem, quae te tamquam turrim ac fundamentum habet, victoriae trilimphis coronato, et fortitudine circumcingens custodito Dei habitationem, templi decorem semper conservato; laudatores tuos ab omni discrimine et animi angore exime; captivis redemptionem tribiuto; peregrinis tecto, et quovis praesidio destitutis, solamen te exhibe. Universo mundo auxiliatricem manum tuam porrige, ut in laetitia et exsultatione solemnitates tuas simul cum ista, quam modo celebramus, festivitate splendidissimo exitu transigamus, in Christo Jesu universorum Rege ac vero Deo nostro, cui gloria et fortitudo una cum sancto vitaeque principio Patre, et coaeterno et consubstantiali et conregnante Spiritu, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui per Immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quaesumus; ut qui ex morte eiusdem Filii tui praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos ejus intercessione ad te pervenire concedas.
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.