www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Sancta Maria Dei Genitrix Virgo,* Intercede pro nobis.
Ant. Sancta Maria Dei Genitrix Virgo,* Intercede pro nobis.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Sancta Maria Dei Genitrix Virgo,* Intercede pro nobis.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Intercede pro nobis.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Sancta Maria Dei Genitrix Virgo,* Intercede pro nobis.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Intercede pro nobis.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant. Sancta Maria Dei Genitrix Virgo,* Intercede pro nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Intercede pro nobis.
Ant. Sancta Maria Dei Genitrix Virgo,* Intercede pro nobis.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Quem terra, pontus, sidera
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam,
Claustrum Mariae bajulat.

Cui luna, sol, et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa coeli gratia,
Gestant puellae viscera.

Beata Mater munere,
Cujus supernus artifex
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.

Beata coeli nuntio,
Foecunda sancto Spiritu,
Desideratus gentibus,
Cujus per alvum fusus est.

Jesu tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I

 

Ant. A solis ortu * usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus
Psalmus 8 [1]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. A solis ortu * usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus

 

Ant. Ego in altissimis * habitavit, et thronus meus in columna nubis
Psalmus 18 [2]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum; illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Ego in altissimis * habitavit, et thronus meus in columna nubis

 

Ant. Inventa sum * a non quaerentibus me; palam apparui iis, qui me non interrogabant
Psalmus 23 [3]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Inventa sum * a non quaerentibus me; palam apparui iis, qui me non interrogabant

 

Ant. Signum magnum * apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus
Psalmus 44 [4]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Signum magnum * apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus

 

Ant. Populus qui ambulabat * in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis
Psalmus 45 [5]
45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Populus qui ambulabat * in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis

 

Ant. Viderunt omnes * termini terrae * salutare Dei nostri
Psalmus 86 [6]
86:1 Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
86:2 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:3 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Viderunt omnes * termini terrae * salutare Dei nostri

 

Ant. Tabernaculum Dei * Maria, in medio Civitatis ejus, et non commovebitur
Psalmus 95 [7]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Tabernaculum Dei * Maria, in medio Civitatis ejus, et non commovebitur

 

Ant. Egressus es * in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Egressus es * in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo

 

Ant. Gloriosa * dicta sunt de te, civitas Dei: fundavit te Dominus in montibus sanctis
Psalmus 97 [9]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Gloriosa * dicta sunt de te, civitas Dei: fundavit te Dominus in montibus sanctis

 

V. Filii tui de longe venient.
R. Et filiae tuae de latere surgent.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 
V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De Libro Ecclesiatici
Sir 25:5-13
5 Quae in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?
6 Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !
7 Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium !
8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
9 Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus:
10 Homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum: cujus inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus:
* Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium.
V. Quae est ista, quae ascendit super desertum sicut virgule fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris?
R. Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium.

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 2
Sir 24:14-21
14 Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
16 Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
18 Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho:
19 Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:
21 Et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.
Sir 24:22-31
22 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae.
23 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
24 Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei.
25 In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis.
26 Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:
27 Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum.
28 Memoria mea in generatione saeculorum.
29 Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.
30 Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt:
31 Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Quae est ista, quae ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol?
* Terribilis ut castrorum acies ordinata?
V. Filia Sion, tota formosa et suavis es, pulchra ut luna, electa ut sol.
R. Terribilis ut castrorum acies ordinata?
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Terribilis ut castrorum acies ordinata?

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Anno a reparata salute millesimo quingentesimo trigesimo primo, Deipara Virgo Joanni Didaco, pio rudique neophyto, Mexici in colle Tepejacensi, uti antiqua et constanti traditione mandatur, sese videndam praebuit, eumque peramanter alloquens, Episcopum adire, ipsique aedem inibi sibi sacram excitandam nuntiare jussit. Rei veritatem solerter exploraturus, responsionem distulit Joannes de Zumarraga, loci Antistites: ac neophyto, Beatissimae Virginis aspectu imperioque rursus permoto, legationemque lacrymis et precibus iteranti, praecepit, ut signum, quo magnae Dei matris ostenderetur voluntas, enixe peteret.
Dum viam a colle Tepejacensi remotiorem neophytus arriperet, et Mexicum, ne patruo lethali morbo correpto extrema deessent sacramenta, Sacerdotem advocaturus contenderet, eidem benignissima Virgo tertio occurrit; mœrentem de patrui sanitate certiorem facit; rosasque pulcherrimas, contra loci hyemisque asperitatem, recens obortas, in ejus pallio compositas, Episcopo deferri injungit. Mandatis obsequitur Didacus, cujus in pallio, rosis coram Episcopo effusis, Mariae sanctae imago qua prorsus specie in colle prope urbem sese exhibuerat, mirum in modum depicta conspicitur. Tanto perculsi prodigio religiosam cives effigiem in episcopali sacello rite asservandam curant: quae, paulo post, solemni pompa ad aedem in colle Tepejacensi exstructam translata insigni gentium cunctarum veneratione praefulget.
Magnifico deinceps excepta templo, cui Canonicorum Collegium Romani Pontifices ad divini cultus splendorem addiderunt, Mexicanae gentis pietatem in Deiparam summopere adauxit; ingentique abhinc quatuor saeculis colitur populorum ac miraculorum frequentia. Quapropter Eam uti praesentissimum adversus publicas privatasque calamitates praesidium Archiepiscopus Mexicanus ceterique illarum regionum Antistites, omnium ordinum consensione, in primariam adlegerunt universae Mexicanae Nationis Patronam, riteque electam Benedictus decimus quartus auctoritate apostolica declaravit, atque Officium et Missam sub titulo beatae Virginis Guadalupensis, recitari concessit. Leo vero decimus tertius iteratis Mexicanorum Praesulum petitionibus benigne annuens, novissimum hoc Officium, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, recitari indulsit, Virginisque effigiem prodigiis atque cultu celebrem aurea corona, suo nomine et jussu, solemni ritu condecorari decrevit. Quam quidem quarto idus Octobris anno millesimo octingentesimo nonagesimo quinto coram Episcopis fere omnibus Reipublicae et aliis bene multis ex reliquis Americae partibus illuc confluentibus, maxima incolarum advenarumque frequentia et gratulatione, Archiepiscopus Mexicanus pretiosissimam imposuit.
Tandem Pius Decimus sacrorum Antistitum Americae Latinae votis satisfacturus, eamdem beatissimam Virginem Guadalupensem totius Americae Latinae Patronam praecipuam declaravit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui sub beatissimae Virginis Mariae singulari patrocinio constitutos perpetuis beneficiis nos cumulari voluisti: praesta supplicibus tuis; ut, cujus hodie commemoratione laetamur in terris, ejus conspectu perfruamur in caelis.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.