Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant.
Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Ant.
Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos, quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus.
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus.
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi; Semper hi errant
corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea; Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Venite adoremus.
Ant.
Christus natus est nobis: * Venite adoremus.
Hymnus
{ex Proprio Sanctorum}
Jesu
Redemptor omnium,
Quem lucis ante originem
Parem paternae gloriae
Pater supremus edidit.
Tu lumen, et splendor Patris,
Tu spes perennis omnium,
Intende quas fundunt preces
Tui per orbem servuli.
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.
Testatur hoc praesens dies,
Currens per anni circulum,
Quod solus e sinu Patris
Mundi salus adveneris.
Hunc astra, tellus, aequora,
Hunc omne quod coelo subest,
Salutis Auctorem novae
Novo salutat cantico.
Et nos, beata quos sacri
Regavit unda sanguinis;
Natalis ob diem tui
Hymni tributum solvimus.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen.
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant.
Dominus dixit * ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te
Psalmus 2
[1]
2:1
Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia?
2:2
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum *
advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3
Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum
ipsórum.
2:4
Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit
eos.
2:5
Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit
eos.
2:6
Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum
ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7
Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8
Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et
possessiónem tuam términos terræ.
2:9
Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges
eos.
2:10
Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11
Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12
Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et
pereátis de via justa.
2:13
Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in
eo.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Dominus dixit * ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te
Ant.
Tamquam sponsus * Dominus procedens de thalamo suo
Psalmus 18
[2]
18:1
Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat
firmaméntum.
18:2
Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3
Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces
eórum.
18:4
In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ
verba eórum.
18:5
In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus
procédens de thálamo suo:
18:6
Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio
ejus:
18:7
Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se
abscóndat a calóre ejus.
18:8
Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini
fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9
Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini
lúcidum; illúminans óculos.
18:10
Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia
Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11
Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et
dulcióra super mel et favum.
18:12
Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis
retribútio multa.
18:13
Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab
aliénis parce servo tuo.
18:14
Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et
emundábor a delícto máximo.
18:15
Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis
mei in conspéctu tuo semper.
18:15
Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Tamquam sponsus * Dominus procedens de thalamo suo
Ant.
Diffusa est * gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus
in aeternum
Psalmus 44
[3]
44:1
Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2
Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3
Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis
tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4
Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et
regna.
44:6
Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet
te mirabíliter déxtera tua.
44:7
Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum
Regis.
44:8
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga
regni tui.
44:9
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit
te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10
Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus
ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre
tuo.
44:10
Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata
varietáte.
44:11
Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere
populum tuum et domum patris tui.
44:12
Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus
tuus, et adorábunt eum.
44:13
Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes
dívites plebis.
44:14
Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis
circumamícta varietátibus.
44:15
Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur
tibi.
44:16
Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum
Regis.
44:17
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos
príncipes super omnem terram.
44:18
Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et
generatiónem.
44:18
Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum
sæculi.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Diffusa est * gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus
in aeternum
V.
Tamquam sponsus.
R.
Dominus procedens de thalamo suo.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis:
Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula
saeculorum. Amen.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Benedictione
perpetua benedicat nos Pater aeternus.
Amen.
Lectio 1
Isa 9:1-6
1
Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et
novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae
gentium.
2
Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
3
Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur
coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exsultant victores
capta praeda, quando dividunt spolia.
4
Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum
exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
5
Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum
mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
6
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et
factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen
ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri
saeculi, Princeps pacis.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Hodie nobis caelorum Rex de Virgine nasci dignatus est, ut
hominem perditum ad coelestia regna revocaret:
* Gaudet exercitus Angelorum: quia salus aeterna humano generi
apparuit.
V.
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis.
R.
Gaudet exercitus Angelorum: quia salus aeterna humano generi
apparuit.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Unigenitus Dei Filius nos benedicere
et adjuvare dignetur. Amen
Lectio 2
Isa 40:1-8
1
Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
2
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa
est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu
Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
3
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in
solitudine semitas Dei nostri.
4
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur,
et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
5
Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod
os Domini locutum est.
6
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et
omnis gloria ejus quasi flos agri.
7
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini
sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:
8
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini
nostri manet in aeternum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Hodie nobis de coelo pax vera descendit:
* Hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli.
V.
Hodie illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis
antiquae, felicitatis aeternae.
R.
Hodie per totum mundum melliflui facti sunt coeli.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Spiritus
Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Lectio 3
Isa 52:1-6
1
Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere
vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, quia non
adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
2
Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem ! solve vincula
colli tui, captiva filia Sion.
3
Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento
redimemini.
4
Quia haec dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus
in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa
calumniatus est eum.
5
Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est
populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit
Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
6
Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego
ipse qui loquebar, ecce adsum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Quem vidistis, pastores? dicite, annuntiate nobis, in terris
quis apparuit?
* Natum vidimus,
et choros Angelorum collaudantes Dominum.
V.
Dicite, quidnam vidistis? et annuntiate Christi nativitatem.
R.
Natum vidimus, et choros Angelorum collaudantes Dominum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Natum vidimus, et choros Angelorum collaudantes Dominum.
Nocturn II.
Ant.
Suscepimus * Deus misericordiam tuam in medio templi tui
Psalmus 47
[4]
47:1
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in
monte sancto ejus.
47:2
Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera
Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3
Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4
Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5
Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt:
* tremor apprehéndit eos.
47:6
Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres
naves Tharsis.
47:7
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in
civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9
Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: *
justítia plena est déxtera tua.
47:10
Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia
tua, Dómine.
47:11
Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus
ejus.
47:12
Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domus
ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13
Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sæculum
sæculi: * ipse reget nos in sæcula.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Suscepimus * Deus misericordiam tuam in medio templi tui
Ant.
Orietur * in diebus Domini abundantia pacis, et dominabitur
Psalmus 71
[5]
71:1
Deus, judícium tuum regi da: * det justítiam tuam fílio regis:
71:2
Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in
judício.
71:3
Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
71:4
Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: *
et humiliábit calumniatórem.
71:5
Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et
generatiónem.
71:6
Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia
stillántia super terram.
71:7
Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec
auferátur luna.
71:8
Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad
términos orbis terrárum.
71:9
Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
71:10
Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba
dona addúcent.
71:11
Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12
Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat
adjútor.
71:13
Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14
Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile
nomen eórum coram illo.
71:15
Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso
semper: * tota die benedícent ei.
71:16
Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur
super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut
foenum terræ.
71:17
Sit nomen ejus benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen
ejus.
71:18
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes
magnificábunt eum.
71:19
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20
Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur
majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Orietur * in diebus Domini abundantia pacis, et dominabitur
Ant.
Veritas de terra * orta est, et justitia de coelo prospexit
Psalmus 84
[6]
84:1
Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem
Jacob.
84:2
Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta
eórum.
84:3
Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
84:4
Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a
nobis.
84:5
Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a
generatióne in generatiónem?
84:6
Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in
te.
84:7
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da
nobis.
84:8
Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur
pacem in plebem suam.
84:9
Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
84:10
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet
glória in terra nostra.
84:11
Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax
osculátæ sunt.
84:12
Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
84:13
Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit
fructum suum.
84:14
Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Veritas de terra * orta est, et justitia de coelo prospexit
V.
Speciosus forma prae filiis hominum.
R.
Diffusa est gratia in labiis tuis.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu
Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Deus Pater
omnipotens sit nobis propitius et clemens.
Amen.
Lectio 4
Sermo sancti Leonis Papae.
Sermo 1. de Nativitate Domini.
Salvator noster, dilectissimi, hodie natus est: gaudeamus. Neque
enim fas est locum esse tristitiae, ubi natalis est vitae: quae
consumpto mortalitatis timore, nobis ingerit de promissa
aeternitate laetitiam. Nemo ab hujus alacritatis participatione
secernitur. Una cunctis laetitiae communis est ratio: quia
Dominus noster peccati mortisque destructor, sicut nullimi a
reatu liberum reperit, ita liberandis omnibus venit. Exsultet
sanctus, quia appropinquat ad palmam: gaudeat peccator, quia
invitatur ad veniam: animetur Gentilis, quia vocatur ad vitam.
Dei namque Filius secundum plenitudinem temporis, quam divini
consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandam
auctori suo naturam generis assumpsit humani, ut inventor mortis
diabolus, per ipsam, quam vicerat, vinceretur.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
O magnum mysterium, et admirabile sacramentum, ut animalia
viderent Dominum natum, jacentem in praesepio:
* Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
V.
Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R.
Beata Virgo, cujus viscera meruerunt portare Dominum Christum.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Christus
perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.
Lectio 5
In quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis
jure certatum est, dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste
non in sua majestate, sed in nostra congreditur humilitate:
objiciens ei eamdem formam, eamdemque naturam, mortalitatis
quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem. Alienum
quippe ab hac nativitate est, quod de omnibus legitur: Nemo
mundus a sorde, nec infans, cujus est unius dioi vita super
terram. Nihil ergo in istam
singularem nativitatem de carnis concupiscentia transivit, nihil
de peccati lege manavit. Virgo rogia Davidicae stirpis eligitur,
quae sacro gravidanda foetu, divinam humanamque prolem prius
conciperet mente, quam corpore. Et ne superni ignara consilii ad
inusitatos paveret affatus, quod in ea operandum erat a Spiritu
sancto, couoquio discit angelico: nec damnum credit pudoris, Dei
Genitrix mox futura.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Beata Dei Genitrix Maria, cujus viscera intacta permanent:
* Hodie genuit Salvatorem saeculi.
V.
Beata, quae credidit: quoniam perfecta sunt omnia, quae dicta
sunt ei a Domino.
R.
Hodie genuit Salvatorem saeculi.
V.
Jube domne, benedicere.
Benedictio.
Ignem sui
amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.
Lectio 6
Agamus ergo, dilectissimi, gratias Deo Patri, per Filium ejus in
Spiritu sancto: qui propter multam caritatem suam, qua dilexit
nos, misertus est nostri: et cum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos Christo, ut essemus in ipso nova creatura,
novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus
suis: et adepti participationem generationis Christi, carnis
renuntiamus oporibus. Agnosce,
o Christiane, dignitatem tuam: et divinae consors factus
naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione
redire. Memento,
cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Reminiscere, quia
ortus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et
regnum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus eiferam
nescio:
* Quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
R.
Quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Quia quem coeli capere non poterant, tuo gromio contulisti.
Nocturn III.
Ant.
Ipse invocabit * me, alleluia: Pater meus es tu, alleluia
Psalmus 88
[7]
88:1
Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
88:2
In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in
ore meo.
88:3
Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis:
* præparábitur véritas tua in eis.
88:4
Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: *
Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
88:5
Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
88:6
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem
tuam in ecclésia sanctórum.
88:7
Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in
fíliis Dei?
88:8
Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et
terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
88:9
Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine,
et véritas tua in circúitu tuo.
88:10
Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu
mítigas.
88:11
Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in bráchio virtútis
tuæ dispersísti inimícos tuos.
88:12
Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem
ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
88:13
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum bráchium cum
poténtia.
88:14
Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et
judícium præparátio sedis tuæ.
88:15
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus,
qui scit jubilatiónem.
88:16
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo
exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
88:17
Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo
exaltábitur cornu nostrum.
88:18
Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis
nostri.
88:20
Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui
adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
88:21
Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
88:22
Manus enim mea auxiliábitur ei: * et bráchium meum confortábit
eum.
88:23
Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non
appónet nocére ei.
88:24
Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in
fugam convértam.
88:25
Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo
exaltábitur cornu ejus.
88:26
Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus.
88:27
Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor
salútis meæ.
88:28
Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
88:29
In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum
meum fidéle ipsi.
88:30
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus: * et thronum ejus sicut
dies cæli.
88:31
Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis
meis non ambuláverint:
88:32
Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non
custodíerint:
88:33
Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta
eórum.
88:34
Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in
veritáte mea:
88:35
Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis
meis, non fáciam írrita.
88:36
Semel jurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen ejus in
ætérnum manébit.
88:37
Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna
perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ipse invocabit * me, alleluia: Pater meus es tu, alleluia
Ant.
Laetantur caeli, * et exsultet terra ante faciem Domini, quoniam
venit
Psalmus 95
[8]
95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2
Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die
in diem salutáre ejus.
95:3
Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis
mirabília ejus.
95:4
Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est
super omnes deos.
95:5
Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6
Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et
magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7
Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et
honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8
Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in
átrio sancto ejus.
95:9
Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus
quia Dóminus regnávit.
95:10
Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit
pópulos in æquitáte.
95:11
Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo
ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia
venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13
Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Laetantur caeli, * et exsultet
terra ante faciem Domini, quoniam venit
Ant.
Notum fecit * Dominus, alleluia, salutare suum, alleluia
Psalmus 97
[9]
97:1
Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:2
Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
97:3
Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium
revelávit justítiam suam.
97:4
Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui
Israël.
97:5
Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:6
Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:7
Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in
tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:8
Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et
plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:9
Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu
Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:10
Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Notum fecit * Dominus, alleluia, salutare suum, alleluia
V.
Ipse invocabit me, alleluia.
R.
Pater meus es tu, alleluia.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors
Dominus. Amen.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Evangelica
lectio sit nobis salus et protectio. Amen.
Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 2:1-14
In illo tempore: Exiit edictum a Caesare Augusto, ut
describeretur universus orbis.
Et reliqua.
Homilia sancti Gregorii Papae.
Homilia 8. in Evang.
Quia largiente Domino, Missarum solemnia ter hodie celebraturi
sumus, loqui diu de evangelica lectione non possumus: sed nos
aliquid vel breviter dicere, Redemptoris nostri nativitas ipsa
compellit. Quid est enim, quod nascituro Domino mundus
describitur, nisi hoc, quod aperte monstratur, quia ille
apparebat in carne, qui electos suos adscriberet in aeternitate?
Quo contra de reprobis per prophetam dicitur: Deleantur de libro
viventium, et cum justis non scribantur. Qui bene etiam in
Bethlehem nascitur. Bethlehem quippe domus panis interpretatur.
Ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo
descondi. Locus ergo, in quo Dominus nascitur, domus panis antea
vocatus est: quia futurum profecto erat, ut ille ibi per
materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna
satietate reficeret. Qui non in parentum domo, sed in via
nascitur: ut profecto ostenderet, quia per humanitatem suam,
quam assumpserat, quasi in alieno nascebatur.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt seterni Patris
Filium: et beata libera, quae lactaverunt Christum Dominum:
* Qui hodie pro salute mundi de Virgine nasci dignatus est.
V.
Dies sanctificatus illuxit nobis: venite Gentes, et adorate
Dominum.
R.
Qui hodie pro salute mundi de Virgine nasci dignatus est.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Per Evangelica dicta deleantur nostra
relicta. Amen.
Lectio 8
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. Luke 2:15-20 In illo
tempore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque
Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus
ostendit nobis. Et reliqua.
Homilia sancti Ambrosii Episcopi.
2. in cap. 2. Luca;, circa
med.
Videte Ecclesiae surgontis exordium. Christus nascitur, et
pastores vigilare coeperunt: qui Gentium greges, pecudum modo
ante viventes, in caulam Domini congregarent, ne quos
spiritalium bestiarum, per offusas noctium tenebras paterentur
incursus. Et bene
pastores vigilant, quos bonus pastor informat. Grex igitur
populus, nox saeculum, pastores sunt sacerdotes.
Aut fortasse etiam ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans, et
confirma. Quia non solum episcopos ad tuendum gregem Dominus
ordinavit, sed etiam Angelos destinavit.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis:
* Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre,
plenum gratiae et veritatis.
V.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
R.
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum
gratiae et veritatis.
V.
Jube domne benedicere.
Benedictio.
Verba Sancti
Evangelii, doceat nos Christus Filii Dei. Amen.
Lectio 9
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.
John 1:1-14
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tract. 1. in Joann., circa
medium.
Revile aliquid putares quale consuevisti cogitare, cum verba
humana soleres audire, audi quid cogites. Deus erat Verbum.
Exeat nunc nescio quis infidelis Arianus, et dicat, quia Verbum
Dei factum est. Quornodo potest fieri, ut Verbum Dei factum sit,
quando Deus per Verbum fecit omnia? Si et Verbum Dei ipsum
factima est; per quod aliud verbum factum est? Si hoc dicis,
quia hoc est verbum Verbi, per quod factum est illud: ipsum dico
ego unicum Filium Dei. Si autem non dicis verbum Verbi, concede
non factum, per quod facta sunt omnia. Non enim per seipsum
fieri potuit, per quod facta sunt omnia. Crede ergo
Evangelistae.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
Te Deum
Te
Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra
veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Sequens versus dicitur flexis
genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine
redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine
peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus
in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Concede, quaesumus omnipotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova
per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati jugo vetusta
servitus tenet.
Per
eumdem Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum
vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia
saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |