Incipit
V.
Deus +
in adjutorium meum intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Hymnus
Jam
lucis orto sidere,
Deum precemur supplices,
Ut in diurnis actibus
Nos servet a nocentibus.
Linguam refrenans temperet,
Ne litis horror insonet:
Visum fovendo contegat,
Ne vanitates hauriat.
Sint pura cordis intima,
Absistat et vecordia;
Carnis terat superbiam
Potus cibique parcitas.
Ut, cum dies abscesserit,
Noctemque sors reduxerit,
Mundi per abstinentiam
Ipsi canamus gloriam.
* Deo Patri sit gloria,
Eiusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc et per omne saeculum.
Amen.
Psalmi
{ex Psalterio secundum diem}
Ant.
In loco pascuae * ibi Dominus me collocavit
Psalmus 22
[1]
22:1
Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me
collocávit.
22:2
Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3
Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4
Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: *
quóniam tu mecum es.
22:5
Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6
Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant
me.
22:7
Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam
præclárus est!
22:8
Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9
Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 71(1-8)
[2]
71:1
Deus, judícium tuum regi da: * det justítiam tuam fílio regis:
71:2
Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in
judício.
71:3
Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
71:4
Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: *
et humiliábit calumniatórem.
71:5
Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et
generatiónem.
71:6
Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia
stillántia super terram.
71:7
Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec
auferátur luna.
71:8
Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad
términos orbis terrárum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Psalmus 71(9-20)
[3]
71:9
Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
71:10
Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba
dona addúcent.
71:11
Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
71:12
Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat
adjútor.
71:13
Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
71:14
Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile
nomen eórum coram illo.
71:15
Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso
semper: * tota die benedícent ei.
71:16
Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur
super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut
foenum terræ.
71:17
Sit nomen ejus benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen
ejus.
71:18
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes
magnificábunt eum.
71:19
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
71:20
Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur
majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
In loco pascuae * ibi Dominus me collocavit
Capitulum Responsorium Versum
{ex Psalterio secundum diem}
1 Tim. 1:17
Regi
saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen
R.
Deo gratias.
R.br.
Christe, Fili Dei vivi, * miserere nobis.
R.
Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis.
V.
Qui sedes ad dexteram Patris,
R.
Miserere nobis.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Christe, Fili Dei vivi, miserere nobis.
V.
Exsurge, Christe, adjuva nos.
R.
Et libera nos propter nomen tuum.
Orationes
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus.
Domine
Deus omnipotens, qui ad principium huius diei nos pervenire
fecisti: tua nos hodie salva virtute; ut in hac die ad nullum
declinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam
nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
Martyrologium
(anticipated)
Decimo
septimo Kalendas Novembris
Sanctae
Hedwigis Viduae, Polonorum Ducissae, quae pridie hujus diei
obdormivit in Domino.
In
monasterio Dervensi, in Gallia, sancti Bercharii, Abbatis et
Martyris.
In
Africa sanctorum Martyrum ducentorum septuaginta, pariter
coronatorum.
Item
sanctorum Saturnini, Nerei et aliorum trecentorum sexaginta
quinque Martyrum.
Coloniae
Agrippinae sancti Eliphii Martyris, sub Juliano Apostata.
In
territorio Bituricensi sancti Ambrosii, Episcopi Caturcensis.
Moguntiae
sancti Lulli, Episcopi et Confessoris.
Treviris
sancti Florentini Episcopi.
Apud
Arbonam, in Germania, sancti Galli Abbatis, qui fuit discipulus
beati Columbani.
Muri,
in Lucania, sancti Gerardi Majella Confessoris, Laici professi
Congregationis a sanctissimo Redemptore nuncupatae, quem,
miraculis clarum, Pius Decimus, Pontifex Maximus, Sanctorum albo
accensuit.
V.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum martyrum et confessorum,
atque sanctarum virginum.
R.
Deo gratias
V.
Pretiosa in conspectu Domini.
R.
Mors Sanctorum eius.
Sancta
Maria et omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dominum, ut nos
mereamur ab eo adjuvari et salvari, qui vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Kyrie,
eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
V.
Respice in servos tuos, Domine, et in opera tua, et dirige
filios eorum.
R.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum
nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Oremus.
Dirigere et sanctificare, regere et gubernare dignare, Domine
Deus, Rex caeli et terrae, hodie corda et corpora nostra,
sensus, sermones et actus nostros in lege tua, et in operibus
mandatorum tuorum: ut hic et in aeternum, te auxiliante, salvi
et liberi esse mereamur, Salvator mundi: Qui vivis et regnas in
saecula saeculorum.
R.
Amen.
V.
Iube domne benedicere.
Benedictio.
Dies et actus
nostros +
in sua pace disponat
Dominus omnipotens. Amen.
Lectio brevis
{Per Annum}
2 Thess 3:5
Dominus
autem dirigat corda et corpora nostra in caritate Dei et
patientia Christi.
V.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
R.
Deo gratias.
Conclusio
V.
Adiutorium nostrum +
in nomine Domini.
R.
Qui fecit coelum et terram.
V.
Benedicite.
R.
Deus.
V.
Dominus nos benedicat, et ab omni malo defendat, et ad vitam
perducat aeternam. Et fidelium animae per misericordiam Dei
requiescant in pace.
R.
Amen.
|