www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Ant. Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant. Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Venite adoremus.
Ant. Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Iste confessor Domini colentes
Quem pie laudant populi per orbem:
Hac die laetus meruit supremos
Laudis honores.

Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobriam duxit sine labe vitam,
Donec humanos animavit aurae
Spiritus artus.

Cujus ob praestans meritum frequenter,
Aegra quae passim jacuere membra,
Viribus morbi domitis, saluti
Restituuntur.

Noster hinc illi chorus obsequentem
Concinit laudem celebresque palmas;
Ut piis ejus precibus juvemur
Omne per aevum.

Sit salus illi, decus, atque virtus,
Qui super coeli solio coruscans,
Totius mundi seriem gubernat
Trinus et unus.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I

 

Ant. Suscitavit Dominus * testimonium in Jacob: et legem posuit in Israel
Psalmus 77(1-8) [1]
77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
77:2 Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
77:3 Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
77:4 Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
77:5 Narrántes laudes Dómini, et virtútes ejus: * et mirabília ejus, quæ fecit.
77:6 Et suscitávit testimónium in Jacob: * et legem pósuit in Israël.
77:7 Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
77:8 Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
77:8 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta ejus exquírant.
77:8 Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
77:8 Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Suscitavit Dominus * testimonium in Jacob: et legem posuit in Israel

 

Ant. Coram patribus eorum * fecit Deus mirabilia
Psalmus 77(9-16) [2]
77:9 Filii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
77:10 Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege ejus noluérunt ambuláre.
77:11 Et oblíti sunt benefactórum ejus: * et mirabílium ejus quæ osténdit eis.
77:12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
77:13 Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
77:14 Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
77:15 Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
77:16 Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Coram patribus eorum * fecit Deus mirabilia

 

Ant. Januas coeli aperuit * Dominus, et pluit illis manna ad manducandum
Psalmus 77(17-31) [3]
77:17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
77:19 Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
77:20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
77:21 Numquid et panem potest dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
77:22 Ideo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Jacob, et ira ascéndit in Israël.
77:23 Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári ejus:
77:24 Et mandávit núbibus désuper: * et jánuas cæli apéruit.
77:25 Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
77:26 Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
77:27 Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
77:28 Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
77:29 Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
77:30 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: *non sunt fraudáti a desidério suo.
77:31 Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
77:31 Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Januas coeli aperuit * Dominus, et pluit illis manna ad manducandum

 

Ant. Deus adjutor * est eorum: et Excelsus redemptor eorum est
Psalmus 77(32-41) [4]
77:32 In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt mirabílibus ejus.
77:33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
77:34 Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
77:35 Et rememoráti sunt quia Deus adjútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
77:36 Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
77:37 Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto ejus.
77:38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
77:39 Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
77:40 Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
77:41 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
77:41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Deus adjutor * est eorum: et Excelsus redemptor eorum est

 

Ant. Redemit eos * Dominus de manu tribulantis
Psalmus 77(42-58) [5]
77:42 Non sunt recordáti manus ejus, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
77:43 Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
77:45 Misit in eos coenomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
77:46 Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
77:47 Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
77:48 Et trádidit grándini juménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
77:49 Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
77:50 Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et juménta eórum in morte conclúsit.
77:51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
77:52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
77:53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
77:54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera ejus.
77:55 Et ejécit a fácie eórum Gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
77:56 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
77:57 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia ejus non custodiérunt.
77:58 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
77:58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Redemit eos * Dominus de manu tribulantis

 

Ant. Aedificavit * Deus sanctificium suum in terra
Psalmus 77(59-72) [6]
77:59 Audivit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
77:60 Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
77:61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
77:62 Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
77:63 Júvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
77:64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
77:65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
77:66 Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
77:67 Et répulit tabernáculum Joseph: * et tribum Éphraim non elégit.
77:68 Sed elégit tribum Juda, * montem Sion quem diléxit.
77:69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sæcula.
77:70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post foetántes accépit eum,
77:71 Páscere Jacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
77:72 Et pávit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Aedificavit * Deus sanctificium suum in terra

 

Ant. Adjuva nos * Deus salutaris noster: et propitius esto peccatis nostris
Psalmus 78 [7]
78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
78:2 Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
78:3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Jerúsalem: * et non erat qui sepelíret.
78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
78:5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
78:6 Effúnde iram tuam in Gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
78:7 Quia comedérunt Jacob: * et locum ejus desolavérunt.
78:8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
78:9 Ádjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
78:10 Ne forte dicant in Géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
78:11 Ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
78:12 Secúndum magnitúdinem bráchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
78:13 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
78:14 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sæculum.
78:15 In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Adjuva nos * Deus salutaris noster: et propitius esto peccatis nostris

 

Ant. Ego sum Dominus * Deus tuus Israel, qui eduxi te de terra Aegypti
Psalmus 80 [8]
80:1 Exsultáte Deo, adjutóri nostro: * jubiláte Deo Jacob.
80:2 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium jucúndum cum cíthara.
80:3 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
80:4 Quia præcéptum in Israël est: * et judícium Dei Jacob.
80:5 Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
80:6 Divértit ab onéribus dorsum ejus: * manus ejus in cóphino serviérunt.
80:7 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
80:8 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
80:9 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
80:10 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
80:11 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
80:12 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
80:13 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
80:14 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sæcula.
80:15 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Ego sum Dominus * Deus tuus Israel, qui eduxi te de terra Aegypti

 

Ant. Ne taceas Deus * quoniam inimici tui extulerunt caput
Psalmus 82 [9]
82:1 Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
82:2 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
82:3 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
82:4 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
82:5 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
82:6 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
82:7 Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adjutórium fíliis Lot.
82:8 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Jabin in torrénte Cisson.
82:9 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
82:10 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
82:11 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
82:12 Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
82:13 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
82:14 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
82:15 Imple fácies eórum ignomínia: * et quærent nomen tuum, Dómine.
82:16 Erubéscant, et conturbéntur in sæculum sæculi: * et confundántur, et péreant.
82:17 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Ne taceas Deus * quoniam inimici tui extulerunt caput

 

V. Cognoscant quia nomen tibi Dominus
R. Tu solus altissimus super omnem terram

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De libro primo Maccabeorum
1 Mac 14:16-19
16 Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde.
17 Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
18 Scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus.
19 Et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatae miserunt:
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Impetum inimicorum ne timueritis: memores estote, quomodo salvi facti sunt patres nostri:
* Et nunc clamemus in caelum, et miserebitur nostri Deus noster.
V. Mementote mirabilium ejus, quae fecit Pharaoni, et exercitui ejus in Mari rubro.
R. Et nunc clamemus in caelum, et miserebitur nostri Deus noster.

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Cujus festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
1 Mac 14:20-23
20 Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judaeorum, fratribus, salutem.
21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac laetitia: et gavisi sumus in introitu eorum.
22 Et scripsimus quae ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judaeorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam.
23 Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
1 Mac 14:24-26
24 Post haec autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus
25 Sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus?
26 Restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis aereis, et posuerunt in titulis in monte Sion.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Tua est potentia, tuum regnum Domine: tu es super omnes gentes:
* Da pacem Domine in diebus nostris.
V. Creator omnium Deus, terribilis et fortis, justus et misericors.
R. Da pacem Domine in diebus nostris.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Da pacem Domine in diebus nostris.

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Joannes, Capistrani in Pelignis ortus et Perusium studiorum causa missus, in Christianis et liberalibus disciplinis adeo profecit, ut ob egregiam juris scientiam aliquot civitatibus a Neapolis rege Ladislao praefectus fuerit. Dum autem earum rempublicam sanctissime gerens perturbatis rebus tranquillitatem revocare studet capitur ipse et vincula conjicitur; quibus mirabiliter ereptus, Franciscus Assisiensis regulam fratres Minores profitetur. Ad divinarum literarum studium progressuis praeceptorem nactus est sanctum Bernardinum Senensem, cujus et virtutis exempla, in cultu potissimum sanctissimi nominis Jesu ac Deiparae propagando, egregie est imitatus. Aquilanum episcopatum recusavit, et severiore disciplina atque scriptis quae plurima edidit mores reformandos, maxime enituit.
Praedicationi verbi Dei sedulo incumbens, Italiam fere universam lustravit; quo munere et virtute sermonis et miraculorum frequentia innumeras prope animas in viam salutis reduxit. Eum Martinus quintus ad extinguendam Fraticeorum sectam inquisitorem instituit. A Nicolao quinto contra Judaeos et Saracenos generalis inquisitor in Italia constitutus, plurimos ad Christi fidem convertit.
In Oriente multa optime constituit, et in concilio Florentino, ubi veluti sol quidam fulsit, Armenos Ecclaesiae catholicae restituit. Idem Pontifex, postulante Frederico tertio imperatore, ilium apostolicae Sedis nuntium in Germaniam legavit, ut haereticos ad catholicam fidem et principum animos ad concordiam revocaret. In Germania aliusque provinciis Dei gloriam sexennali ministerio mirifice auxit, Hussitis, Adamitis, Thaboritis, Hebraeisque innumeris doctrinae veritate ac miraculorum luce ad Ecclesiae sinum traductis.
Cum Callistus tertius, ipso potissimum deprecante, cruce signatos mittere decrevisset, Joannes per Pannoniam aliasque provincias volitavit, qua verbo, qua litteris principum animos ita ad bellum accendit, ut brevi millia Christianorum septuaginta conscripta sint. Ejus consilio et virtute potissimum Taurunensis victoria relata est, centum ac viginti Turcarum millibus partim caesis, partim fugatis. Cujus victoriae Romam nuntius venisset octavo Idus Augusti, idem Callistus ejus diei memoriae solemnia Transfigurationis Christi Domini perpetuo consecravit. Lethali morbo aegretum et Villacum delatum viri principes plures visitarunt; quos ipse ad tuendam religionem hortatus, animam Deo sancte reddidit anno salutis millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto. Ejus gloriam post mortem Deus multis miraculis confirmavit: quibus rite probatis, Alexander octavus anno millesimo sexcentesimo nonagosimo Joannem in Sanctorum numerum retulit; ejusque officium ac Missam Leo decimus tertius, altero ab ejus canonizatione saeculo, ad universam extendit Ecclaesiam.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui per beatum Joannem. fideles tuos in virtute sanctissimi nominis Jesu de crucis inimicis triumphare fecisti: praesta, quaesumus; ut, spiritualium hostium, ejus intercessione, superatis insidiis, coronam justitiae accipere mereamur
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.