www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Venite adoremus.
Ant. Regem Apostolorum Dominum, * Venite adoremus.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Aeterna Christi munera,
Apostolorum gloriam,
Palmas et hymnos debitos
Laetis canamus mentibus.

Ecclesiarum principes,
Belli triumphales duces,
Coelestis aulae milites,
Et vera mundi lumina.

Devota sanctorum fides,
Invicta spes credentium,
Perfecta Christi caritas
Mundi tyrannum conterit.

In his Paterna gloria,
In his triumphat Filius,
In his voluntas Spiritus,
Coelum repletur gaudio.

* Patri, simulque Filio,
Tibique sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Commune aut Festum}
Nocturn I.
Ant. In omnem terram * exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum
Psalmus 18 [1]
18:1 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
18:2 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
18:3 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
18:4 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
18:5 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
18:6 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
18:7 Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
18:9 Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum; illúminans óculos.
18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sæculum sæculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
18:13 Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
18:15 Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In omnem terram * exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum

 

Ant. Clamaverunt justi, * et Dominus exaudivit eos
Psalmus 33 [2]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Clamaverunt justi, * et Dominus exaudivit eos

 

Ant. Constitues * eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui Domine
Psalmus 44 [3]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corde inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sæculum sæculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Constitues * eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui Domine

 

V. In omnem terram exivit sonus eorum.
R. Et in fines orbis terrae verba eorum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
Incipit Epistola catholica beati Judae Apostoli.
Judas 1:1-4
1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei.
4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, dicit Dominus:
* Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
V. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.
R. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Judas 1:5-8
5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:
6 Angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit.
7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni pœnam sustinentes.
8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Tollite jugum meum super vos, dicit Dominus, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde:
* Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
V. Et invenietis requiem animabus vestris.
R. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Judas 1:9-13
9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae: sed dixit: Imperet tibi Dominus.
10 Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant: quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
11 Vae illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !
12 Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae,
13 Fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in aeternum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Dum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini:
* Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
V. Non enim vos estis qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
R. Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini.

 

Nocturn II.
Ant. Principes populorum * congregati sunt cum Deo Abraham
Psalmus 46 [4]
46:1 Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
46:2 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
46:3 Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
46:4 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
46:5 Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
46:6 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
46:7 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
46:8 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
46:9 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Principes populorum * congregati sunt cum Deo Abraham

 

Ant. Dedisti haereditatem * timentibus nomen tuum Domine
Psalmus 60 [5]
60:1 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:2 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:3 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:4 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:5 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:6 Dies super dies regis adjícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:7 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
60:8 Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Dedisti haereditatem * timentibus nomen tuum Domine

 

Ant. Annuntiaverunt * opera Dei, et facta ejus intellexerunt
Psalmus 63 [6]
63:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
63:2 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
63:3 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
63:4 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
63:5 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
63:6 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta ejus intellexérunt.
63:11 Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Annuntiaverunt * opera Dei, et facta ejus intellexerunt

 

V. Constitues eos principes super omnem terram.
R. Memores erunt nominis tui Domine.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

  
V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Simon Chananaeus, qui et Zelotes, et Thaddaeus, qui et Judas Jacobi appellatur in Evangelio, unius ex catholicis Epistolis scriptor, hic Mesopotamiam, ille Aegyptum evangelica praedicatione peragravit. Postea in Persidem convenientes, cum innumerabiles filios Jesu Christo peperissent, fidemque in vastissimis illis regionibus et efferatis gentibus disseminassent doctrina et miraculis, ac denique glorioso martyrio, simul sanctissimum Jesu Christi nomen illustrarunt.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Vidi conjunctos viros, habentes splendidas vestes, et Angelus Domini locutus est ad me, dicens:
* Isti sunt viri sancti facti amici Dei.
V. Vidi Angelum Dei fortem, volantem per medium coelum, voce magna clamantem et dicentem.
R. Isti sunt viri sancti facti amici Dei.

 
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Sermo sancti Gregorii Papae.
Homilia 30. in Evangelia, post medium.
Scriptum est: Spiritus Domini ornavit coelos. Ornamenta enim coelorum sunt virtutes praedicantium. Quae videlicet ornamenta Paulus emiserat, dicens: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Beati estis, cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me:
* Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.
V. Cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
R. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Commune/c1 Lectio5 missing
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Isti sunt triumphatores et amici Dei, qui contemnentes jussa principum. meruerunt praemia aeterna:
* Modo coronantur, et accipiunt palmam.
V. Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni.
R. Modo coronantur, et accipiunt palmam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Modo coronantur, et accipiunt palmam.

 

Nocturn III.
Ant. Exaltabuntur * cornua justi, alleluia
Psalmus 74 [7]
74:1 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
74:2 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego justítias judicábo.
74:3 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas ejus.
74:4 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
74:5 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
74:6 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus judex est.
74:7 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
74:8 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx ejus non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
74:9 Ego autem annuntiábo in sæculum: * cantábo Deo Jacob.
74:10 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua justi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Exaltabuntur * cornua justi, alleluia

 

Ant. Lux orta est * justo, alleluia, rectis corde laetitia, alleluia
Psalmus 96 [8]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Lux orta est * justo, alleluia, rectis corde laetitia, alleluia

 

Ant. Custodiebant * testimonia ejus, et praecepta ejus, alleluia
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Custodiebant * testimonia ejus, et praecepta ejus, alleluia

 

V. Nimis honorati sunt amici tui Deus.
R. Nimis confortatus est principatus eorum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.
John 15:17-25
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Si mundus vos odit: scitote quia me priorem vobis odio habuit. Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tractatu 87. in Joannem.
In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat Dominus: Non vos me elegistis: sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Hic autem dicit: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum, de quo ait: Ego vos elegi, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adjunxit, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis, tunc utique dabit nobis, si diligamus invicem: cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus, et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, invicem diligamus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Isti sunt qui viventes in carne, plantaverunt Ecclesiam sanguine suo:
* Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt
V. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
R. Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Quorum festum colimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 8
Caritas ergo est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Hac diligimus invicem, hac diligimus Deum: neque enim vera dilectione diligeramus invicem, nisi diligentes Deum. Diligit enim unusquisque proximum suum tamquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit Deum, non diligit seipsum.
In his enim duobus praeceptis caritatis, tota lex pendet et prophetae. Hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et Apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit: Fructus, inquit, spiritus, caritas est: ac deinde cetera, tamquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Isti sunt viri sancti, quos elegit Dominus in caritate non ficta, et dedit illis gloriam sempiternam:
* Quorum doctrina fulget Ecclesia, ut sole luna.
V. Sancti per fidem vicerunt regna: operati sunt justitiam.
R. Quorum doctrina fulget Ecclesia, ut sole luna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quorum doctrina fulget Ecclesia, ut sole luna.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in bono opere perseveranter manendo, nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat, cui opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectitonem operatur? Quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur?
Quis ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tamquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae non potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi  Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui nos per beatos Apostolos tuos Simonem et Judam ad agnitionem tui nominis venire tribuisti: da nobis eorum gloriam sempiternam et proficiendo celebrare, et celebrando proficere.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.