www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Regem regum Dominum venite adoremus: * Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Ant. Regem regum Dominum venite adoremus: * Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Regem regum Dominum venite adoremus: * Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Regem regum Dominum venite adoremus: * Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant. Regem regum Dominum venite adoremus: * Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Quia ipse est corona Sanctorum omnium.
Ant. Regem regum Dominum venite adoremus: * Quia ipse est corona Sanctorum omnium.

 

Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Placare, Christe, servulis,
Quibus Patris clementiam
Tuae ad tribunal gratiae
Patrona Virgo postulat.

Et vos beata, per novem
Distincta gyros agmina,
Antiqua cum praesentibus,
Futura damna pellite.

Apostoli cum vatibus,
Apud severum Judicem,
Veris reorum fletibus
Exposcite indulgentiam.

Vos purpurati martyres,
Vos candidati praemio
Confessionis, exsules
Vocate nos in patriam.

Chorea casta virginum,
Et quos eramus incolas
Transmisit astris, coelitum
Locate nos in sedibus.

Auferte gentem perfidam
Credentium de finibus,
Ut unus omnes unicum
Ovile nos pastor regat.

Deo Patri sit gloria,
Natoque Patris unico,
Sancto simul Paraclito,
In sempiterna saecula.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.
Ant. Novit Dominus * viam justorum, qui in lege ejus meditantur die ac nocte
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Novit Dominus * viam justorum, qui in lege ejus meditantur die ac nocte

 

Ant. Mirificavit Dominus Sanctos suos, et exaudivit eos clamantes ad se
Psalmus 4 [2]
4:1 Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quæritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Mirificavit Dominus Sanctos suos, et exaudivit eos clamantes ad se

 

Ant. Admirabile est * nomen tuum Domine: quia gloria et honore coronasti Sanctos tuos, et constituisti eos super opera manuum tuarum
Psalmus 8 [3]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Admirabile est * nomen tuum Domine: quia gloria et honore coronasti Sanctos tuos, et constituisti eos super opera manuum tuarum

 

V. Laetamini in Domino, et exsultate justi.
R. Et gloriamini omnes recti corde.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
Ex libro Apocalypsis beati Joannis Apostoli.
Rev 4:2-8
2 Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens.
3 Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae.
4 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae.
5 Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.
6 Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.
7 Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.
8 Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et plena erat omnis terra majestate ejus:
* Et ea quae sub ipso erant, replebant templum.
V. Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri.
R. Et ea quae sub ipso erant, replebant templum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Rev 5:1-8
1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
2 Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus?
3 Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
5 Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
6 Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
7 Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.
8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum:
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Beata es Virgo Maria, Dei Genitrix quae credidisti Domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi: ecce exaltata es super choros Angelorum:
* Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.
V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
R. Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rev 5:9-14
9 Et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:
10 Et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.
11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium,
12 Dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
13 Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum.
14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. In conspectu Angelorum psallam tibi:
* Et adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo Domine.
V. Super misericordia tua et veritate tua, quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum.
R. Et adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo Domine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo Domine.

 

Nocturn II.
Ant. Domine, * qui operati sunt justitiam, habitabunt in tabernaculo tuo, et requiescent in monte sancto tuo
Psalmus 14 [4]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:4 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:5 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:6 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:7 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Domine, * qui operati sunt justitiam, habitabunt in tabernaculo tuo, et requiescent in monte sancto tuo

 

Ant. Haec est generatio * quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob
Psalmus 23 [5]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Haec est generatio * quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob

 

Ant. Laetamini in Domino, * et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde
Psalmus 31 [6]
31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
31:6 Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
31:7 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
31:8 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
31:9 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
31:10 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
31:11 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
31:12 In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
31:13 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
31:14 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Laetamini in Domino, * et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde

 

V. Exsultent justi in conspectu Dei.
R. Et delectentur in laetitia.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Sermo venerabilis Bedae Presbyteri.
Sermo 18. de Sanctis.
Hodie, dilectissimi, omnium Sanctorum sub una solemnitatis laetitia celebramus festivitatem: quorum societate caelum exsultat, quorum patrociniis terra laetatur, triumphis Ecclesia sancta coronatur, quorum confessio quanto in passione fortior, tanto est clarior in honore: quia, dum crevit pugna, crevit et pugnantium gloria, et martyrii triumphus multiplici passionum genere adornatur: perque graviora tormenta, graviora fuere et praemia: dum catholica mater Ecclesia, quae per totum orbem longe lateque diffusa est, in ipso capite suo Christo Jesu educta est, contumelias, cruces et mortem non timere; magis magisque roborata, non resistendo, sed perferendo, universis, quos agmine inclyto carcer poenalis inclusit, pari et simili calore virtutis ad gerendum certamen, gloriam triumphalem inspiravit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Praecursor Domini venit, de quo ipse testatur:
* Nullus major inter natos mulierum Joanne Baptista.
V. Hic est propheta, et plus quam propheta, de quo Salvator ait.
R. Nullus major inter natos mulierum Joanne Baptista.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Overe beata mater Ecclesia, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam vincentium gloriosus Martyrum sanguis exornat, quam inviolatae confessionis candida induit virginitas! Floribus ejus nec rosae nec lilia desunt. Certent nunc carissimi, singuli, ut ad utrosque honores amplissimam accipiant dignitatem, coronas, vel de virginitate candidas, vel de passione purpureas. In coelestibus castris pax et acies habent fiores suos, quibus milites Christi coronantur.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Isti sunt qui viventes in carne, plantaverunt Ecclesiam sanguine suo:
* Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt.
V. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
R. Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Dei enim ineffabilis et immensa bonitas etiam hoc providit, ut laborum quidem tempus et agonis non extenderet, nec longum faceret, aut aeternum, sed breve, et ut ita dicam, momentaneum: ut in hac brevi et exigua vita agones essent et labores; in illa vero quae aeterna est, coronae et praemia meritorum: ut labores quidem cito finirentur, meritorum vero praemia sine fine durarent: ut post hujus mundi tenebras visuri essent candidissimam lucem, et accepturi majorem passionum cunctarum acerbitatibus beatitudinem, testante hoc idem Apostolo, ubi ait: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Sancti mei, qui in carne positi, certamen habuistis:
* Mercedem laboris ego reddam vobis.
V. Venite benedicti Patris mei, percipite regnum.
R. Mercedem laboris ego reddam vobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mercedem laboris ego reddam vobis.

 

Nocturn III.
Ant. Timete Dominum * omnes Sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum: ecce oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum
Psalmus 33 [7]
33:1 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:2 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:7 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:8 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:9 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, filii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Timete Dominum * omnes Sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum: ecce oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum

 

Ant. Domine * spes Sanctorum, et turris fortitudinis eorum dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, et habitabunt in tabernaculo tuo in saecula
Psalmus 60 [8]
60:1 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
60:2 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
60:3 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
60:4 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sæcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
60:5 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
60:6 Dies super dies regis adjícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
60:7 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
60:8 Sic psalmum dicam nómini tuo in sæculum sæculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Domine * spes Sanctorum, et turris fortitudinis eorum dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, et habitabunt in tabernaculo tuo in saecula

 

Ant. Qui diligitis Dominum, * laetamini in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus
Psalmus 96 [9]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:8 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:13 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Qui diligitis Dominum, * laetamini in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus

 

V. Justi autem in perpetuum vivent.
R. Et apud Dominum est merces eorum

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 


V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt 5:1-12
In illo tempore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus.
Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi.
Lib. 1. de Sermone Domini in monte, sub initium.
Si quaeritur quid significet mons, bene intelligitur significare majora praecepta justitiae, quia minora erant, quae Judaeis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos prophetas et famulos suos, secundum ordinatissimam distributionem temporum, dedit minora praecepta populo, quem adhuc timore alligari oportebat: et per Filium suum majora populo, quem caritate jam liberari convenerat. Cum autem minora minoribus, majora majoribus dantur, ab eo dantur, qui solus novit congruentem suis temporibus generi humano exhibere medicinam.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R.Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris:
* Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
V. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Divinum auxilium maneat semper nobiscum. Amen.

Lectio 8
Nec mirum est, quod dantur praecepta majora propter regnum coelorum, et minora data sunt propter regnum terrenum, ab eodem uno Deo, qui fecit coelum et terram.
De hac ergo justitia, quae major est, per prophetam dicitur: Justitia tua sicut montes Dei: et hoc bene significat, quod ab uno magistro, solo docendis tantis rebus idoneo, docetur in monte. Sedens autem docet, quod pertinet ad dignitatem magisterii. Et accedunt ad eum discipuli ejus, ut audiendis illius verbis hi essent etiam corpore viciniores, qui praeceptis adimplendis etiam animo propinquabant. Et aperiens os suum docebat eos, dicens. Ista circumlocutio, qua scribitur, Et aperiens os suum, fortassis ipsa mora commendat aliquanto longiorem futurum esse sermonem. Nisi forte non vacet, quod nunc eum dictum est aperuisse os suum, quod ipse in lege veteri aperire soleret ora prophetarum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Media nocte clamor factus est:
* Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
V. Prudentes Virgines, aptate vestras lampades.
R. Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Quid ergo dicit? Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Legimus scriptum de appetitione rerum temporalium: Omnia vanitas, et praesumptio spiritus. Praesumptio autem spiritus, audaciam et superbiam significat. Vulgo etiam magnos spiritus superbi habere dicuntur: et recte, quandoquidem spiritus etiam ventus vocatur. Unde scriptum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Quis vero nesciat superbos inflatos dici, tamquam vento distentos? Unde est etiam illud Apostoli: Scientia inflat, caritas vero aedificat. Quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu, humiles et timentes Deum, id est, non habentes inflantem spiritum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium Sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari: quaesumus; ut desideratam nobis tuae propitiationis abundantiam, multiplicatis intercessoribus largiaris.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.