Invitatorium
{Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant.
Regem, cui omnia vivunt * Venite adoremus.
Ant.
Regem, cui omnia vivunt * Venite adoremus.
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Regem, cui omnia vivunt * Venite adoremus.
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus.
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Regem, cui omnia vivunt * Venite adoremus.
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus.
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant
corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Regem, cui omnia vivunt * Venite adoremus.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Venite adoremus.
Ant.
Regem, cui omnia vivunt * Venite adoremus.
Hymnus{omittitur}
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas et Psalmi ex Commune aut Festum}
Nocturn I.
Ant.
Dirige * Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam
Psalmus 5
[1]
5:1
Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.
5:2
Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:3
Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:4
Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens
iniquitátem tu es.
5:5
Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi
ante óculos tuos.
5:6
Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui
loquúntur mendácium.
5:7
Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in
multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8
Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in
timóre tuo.
5:9
Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige
in conspéctu tuo viam meam.
5:10
Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11
Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant,
* júdica illos, Deus.
5:12
Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum
eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:13
Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt:
et habitábis in eis.
5:14
Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam
tu benedíces justo.
5:15
Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Dirige * Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam
Ant.
Convertere * Domine, et eripe animam meam: quoniam non est in
morte, qui memor sit tui
Psalmus 6
[2]
6:1
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias
me.
6:2
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
6:3
Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
6:4
Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac
propter misericórdiam tuam.
6:5
Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem
quis confitébitur tibi?
6:6
Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum:
* lácrimis meis stratum meum rigábo.
6:7
Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes
inimícos meos.
6:8
Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam
exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
6:9
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam
suscépit.
6:10
Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Convertere * Domine, et eripe animam meam: quoniam non est in
morte, qui memor sit tui
Ant.
Nequando rapiat * ut leo animam meam, dum non est qui redimat,
neque qui salvum faciat
Psalmus 7
[3]
7:1
Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus
persequéntibus me, et líbera me.
7:2
Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat,
neque qui salvum fáciat.
7:3
Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus
meis:
7:4
Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab
inimícis meis inánis.
7:5
Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet
in terra vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
7:6
Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum
meórum.
7:7
Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et
synagóga populórum circúmdabit te.
7:8
Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus júdicat pópulos.
7:9
Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, * et secúndum
innocéntiam meam super me.
7:10
Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, * scrutans
corda et renes, Deus.
7:11
Justum adjutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos
corde.
7:12
Deus judex justus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per
síngulos dies?
7:13
Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum
teténdit, et parávit illum.
7:14
Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
7:15
Ecce, partúriit injustítiam: * concépit dolórem, et péperit
iniquitátem.
7:16
Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
7:17
Convertétur dolor ejus in caput ejus: * et in vérticem ipsíus
iníquitas ejus descéndet.
7:18
Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus: * et psallam nómini
Dómini altíssimi.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Nequando rapiat * ut leo animam meam, dum non est qui redimat,
neque qui salvum faciat
V.
A porta inferi.
R.
Erue Domine animas eorum.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Lectio 1
Job 7:16-21
16
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim
sunt dies mei.
17
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum
cor tuum?
18
Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
19
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam
meam?
20
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me
contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem
meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris,
non subsistam.
R.
Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra
surrecturus sum:
* Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
V.
Quem visurus sum ego ipse, et non alius: et oculi mei
conspecturi sunt.
R.
Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
Lectio 2
Job 14:1-6
1
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis
miseriis.
2
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et
numquam in eodem statu permanet.
3
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et
adducere eum tecum in judicium?
4
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu
qui solus es?
5
Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est:
constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
6
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut
mercenarii, dies ejus.
R.
Qui Lazarum resuscitasti a monumento fcetidum:
* Tu eis Domine dona requiem, et locum indulgentiae.
V.
Qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R.
Tu eis Domine dona requiem, et locum indulgentiae.
Lectio 3
Job 19:20-27
20
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta
sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus
Domini tetigit me.
22
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
23
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut
exarentur in libro
24
Stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
25
Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de
terra surrecturus sum:
26
Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum
meum:
27
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non
alius: reposita est haec spes mea in sinu meo.
R.
Domine, quando veneris judicare terram, ubi me abscondam a vultu
irae tuae?
* Quia peccavi nimis in vita mea.
V.
Commissa mea pavesco, et ante te erubesco: dum veneris judicare,
noli me condemnare.
R.
Quia peccavi nimis in vita mea.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Quia peccavi nimis in vita mea.
Nocturn II.
Ant.
In loco pascuse * ibi me collocavit
Psalmus 22
[4]
22:1
Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me
collocávit.
22:2
Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
22:3
Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
22:4
Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: *
quóniam tu mecum es.
22:5
Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
22:6
Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant
me.
22:7
Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam
præclárus est!
22:8
Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
22:9
Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
In loco pascuse * ibi me collocavit
Ant.
Delicta * juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris
Domine
Psalmus 24
[5]
24:1
Ad te Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído,
non erubéscam.
24:2
Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent
te, non confundéntur.
24:3
Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
24:4
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
24:5
Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus,
salvátor meus, et te sustínui tota die.
24:6
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum
tuárum, quæ a sæculo sunt.
24:7
Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
24:7
Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem
tuam, Dómine.
24:8
Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit
delinquéntibus in via.
24:9
Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas.
24:10
Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus
testaméntum ejus et testimónia ejus.
24:11
Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum
est enim.
24:12
Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam
elégit.
24:13
Ánima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hereditábit
terram.
24:14
Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus
ut manifestétur illis.
24:15
Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo
pedes meos.
24:16
Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
24:17
Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus
meis érue me.
24:18
Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa
delícta mea.
24:19
Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio
iníquo odérunt me.
24:20
Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi
in te.
24:21
Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
24:22
Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Delicta * juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris
Domine
Ant.
Credo videre * bona Domini in terra viventium
Psalmus 26
[6]
26:1
Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
26:2
Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
26:3
Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
26:4
Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et
cecidérunt.
26:5
Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
26:6
Si exsúrgat advérsum me prælium, * in hoc ego sperábo.
26:6
Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo
Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
26:6
Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
26:6
Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum
protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
26:6
In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super
inimícos meos.
26:6
Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis:
* cantábo, et psalmum dicam Dómino.
26:7
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei,
et exáudi me.
26:8
Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam,
Dómine, requíram.
26:9
Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
26:10
Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me,
Deus, salutáris meus.
26:11
Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus
autem assúmpsit me.
26:12
Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam
rectam propter inimícos meos.
26:13
Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam
insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
26:14
Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
26:14
Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et
sústine Dóminum.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Credo videre * bona Domini in terra viventium
V.
Collocet eos Dominus cum principibus.
R.
Cum principibus populi sui.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Lectio 4
Ex Libro Sancti Augustini Episcopy de cura pro mortuis gerenda
Cap 2 et 3
Curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis
sunt vivorum solatia, quam subsidia mortuorum. Nec ideo tamen
contemnenda et abiicienda sunt corpora defunctorum, maximeque
iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et vasis ad
omnia bona opera sancte usus est spiritus. Si enim paterna
vestis et annulus, ac si quid huiusmodi, tanto carius est
posteris, quanto erga parentes maior affectus; nullo modo ipsa
spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque
coniunctius, quam quaelibet indumenta gestamus.
Haec enim non ad
ornamentum vel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad
ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum iustorum
funera officiosa pietate curata sunt, et exsequiae celebratae,
et sepultura provisa: ipsique cum viverent, de sepeliendis, vel
etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt
R.
Memento mei Deus, quia ventus est vita mea,
* Nec aspiciat me visus hominis.
V.
De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam.
R.
Nec aspiciat me visus hominis.
Lectio 5
Cap 4
Recordantis et precantis affectus. Qui cum defunctis a fidelibus
carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est iis qui cum in
corpore viverent, talia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt.
Verum et si aliqua necessitas vel humari corpora, vel in talibus
locis humari nulla data facultate permittat, non sunt
praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum: quas
faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate
defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali
commemoratione suscepit Ecclesia; ut quibus ad ista desunt
parentes, aut filii, aut quicumque cognati vel amici, ab una eis
exhibeantur pia matre communi. Si autem deessent istae
supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis,
puto quod nihil prodesset spiritibus eorum quamlibet in locis
sanctis exanima corpora ponerentur.
R.
Heu mihi Domine, quia peccavi nimis in vita mea: Quid faciam,
miser? ubi fugiam, nisi ad te Deus meus?
* Miserere mei, dum veneris in novissimo die.
V.
Anima mea turbata est valde, sed tu Domine succurre ei.
R.
Miserere mei, dum veneris in novissimo die.
Lectio 6
Cap 18
Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam
gerimus, pervenire, nisi quod pro eis sive altaris, sive
orationum, sive eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus:
quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed iis tantum
quibus dum vivunt comparatur ut prosint.
Sed quia non discernimus qui sint,
oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum
praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant
pervenire. Melius
enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis
deerunt quibus prosunt.
Diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quo
pro illo fiat similiter a suis. Corpori autem humando quidquid
impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium,
secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet 52.
Unde oportet ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum
ille inde recesserit qui gerebat. Et si haec faciunt qui carnis
resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui
credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in
aeternitate mansuro impensum eiusmodi officium, sit etiam
quodammodo eiusdem fidei testimonium?
R.
Ne recorderis peccata mea Domine
* Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V.
Dirige Domine Deus meus in conspectu tuo viam meam.
R.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Dum veneris judicare saeculum per ignem.
Nocturn III.
Ant.
Complaceat * tibi Domine,ut eripias me: Domine ad adjuvandum me
respice
Psalmus 39
[7]
39:1
Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
39:2
Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de
luto fæcis.
39:3
Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
39:4
Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
39:5
Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
39:6
Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus: * et non respéxit
in vanitátes et insánias falsas.
39:7
Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et
cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
39:8
Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
39:9
Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti
mihi.
39:9
Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce,
vénio.
39:9
In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: *
Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
39:10
Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea
non prohibébo: Dómine, tu scisti.
39:11
Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et
salutáre tuum dixi.
39:12
Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio
multo.
39:13
Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: *
misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
39:14
Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: *
comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
39:14
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum
derelíquit me.
39:14
Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adjuvándum me
réspice.
39:15
Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut
áuferant eam.
39:16
Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
39:17
Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
39:18
Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant
semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
39:18
Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
39:18
Adjútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne
tardáveris.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Complaceat * tibi Domine,ut eripias me: Domine ad adjuvandum me
respice
Ant.
Sana Domine * animam meam, quia peccavi tibi
Psalmus 40
[8]
40:1
Beátus qui intélligit super egénum, et páuperem: * in die mala
liberábit eum Dóminus.
40:2
Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in
terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
40:3
Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus: * univérsum
stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
40:4
Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi
tibi.
40:5
Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit
nomen ejus?
40:6
Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor ejus
congregávit iniquitátem sibi.
40:7
Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
40:8
Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me
cogitábant mala mihi.
40:9
Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit
non adjíciet ut resúrgat?
40:10
Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos,
magnificávit super me supplantatiónem.
40:11
Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam
eis.
40:12
In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit
inimícus meus super me.
40:13
Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in
conspéctu tuo in ætérnum.
40:14
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum: *
fiat, fiat.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Sana Domine * animam meam, quia peccavi tibi
Ant.
Sitivit * anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo
ante faciem Domini
Psalmus 41
[9]
41:1
Quemádmodum desíderat *cervus ad fontes aquárum: ita desíderat
ánima mea ad te, Deus.
41:2
Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et
apparébo ante fáciem Dei?
41:3
Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi
quotídie: Ubi est Deus tuus?
41:4
Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam
transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
41:5
In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
41:6
Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
41:6
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus
mei, et Deus meus.
41:7
Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui
de terra Jordánis, et Hermóniim a monte módico.
41:8
Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
41:9
Omnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
41:10
In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum
ejus.
41:11
Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
41:12
Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum
afflígit me inimícus?
41:12
Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant
me inimíci mei.
41:12
Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus?
* quare tristis es, ánima mea? et
quare contúrbas me?
41:12
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus
mei, et Deus meus.
V.
Requiem aeternam dona eis Domine
R.
Et lux perpetua luceat eis
Ant.
Sitivit * anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo
ante faciem Domini
V.
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi.
R.
Et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Lectio 7
De Epistola Prima beati Pauli Apostoli ad Corinthios
1 Cor 15:12-22
12
Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo
quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13
Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus
resurrexit.
14
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio
nostra, inanis est et fides vestra:
15
Invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus
adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit,
si mortui non resurgunt.
16
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc
enim estis in peccatis vestris.
18
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores
sumus omnibus hominibus.
20
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
21
Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio
mortuorum.
22
Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
vivificabuntur.
R.
Peccantem me quotidie, et non me poenitentem, timor mortis
conturbat me:
* Quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei Deus, et
salva me.
V.
Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me.
R.
Quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei Deus, et salva
me.
Lectio 8
1 Cor 15:35-44
35
Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore
venient?
36
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:
37
Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed
nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38
Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum
proprium corpus.
39
Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero
pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40
Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem
caelestium gloria, alia autem terrestrium.
41
Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas
stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
42
Sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget
in incorruptione.
43
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in
infirmitate, surget in virtute:
44
Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale.
Si est corpus animale,
est et spiritale, sicut scriptum est:
R.
Domine secundum actum meum noli me judicare: nihil dignum in
conspectu tuo egi: ideo deprecor majestatem tuam
* Ut tu Deus deleas iniquitatem meam.
V.
Amplius lava me Domine ab injustitia mea, et a delicto meo munda
me.
R.
Ut tu Deus deleas iniquitatem meam.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Ut tu Deus deleas iniquitatem meam.
Lectio 9
1 Cor 15:51-58
51
Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non
omnes immutabimur.
52
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba,
et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale
hoc induere immortalitatem.
54
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo,
qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus?
56
Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum
Jesum Christum.
58
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles:
abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester
non est inanis in Domino.
R.
Libera me Domine de morte aeterna in die illa tremenda:
* Quando coeli movendi sunt et terra: * Dum veneris judicare
saeculum per ignem.
V.
Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque
venttira ira. R Quando coeli movendi sunt et terra
V.
Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et
amara valde.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Libera me Domine de morte aeterna in die illa tremenda:
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
V.
A porta inferi.
R.
Erue Domine animas eorum.
V.
Requiescant in pace.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oratio
Oremus
Fidelium Deus omnium conditor et redemptor, animabus famulorum
famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut
indulgentiam quam semper optaverunt, piis supplicationibus
consequantur:
Qui
vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti,
Deus,in saecula saeculorum.
R.
Amen. |