www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant. Domum Dei decet sanctitudo: * Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Ant. Domum Dei decet sanctitudo: * Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Domum Dei decet sanctitudo: * Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Domum Dei decet sanctitudo: * Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant. Domum Dei decet sanctitudo: * Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Sponsum ejus Christum adoremus in ea.
Ant. Domum Dei decet sanctitudo: * Sponsum ejus Christum adoremus in ea.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Coelestis urbs Jerusalem,
Beata pacis visio,
Quae celsa de viventibus
Saxis ad astra tolleris,
Sponsaeque ritu cingeris
Mille angelorum millibus.

O sorte nupta prospera,
Dotata Patris gloria,
Respersa sponsi gratia,
Regina formosissima,
Christo jugata principi,
Coeli corusca civitas.

Hic margaritis emicant,
Patentque cunctis ostia:
Virtute namque praevia
Mortalis illuc ducitur,
Amore Christi percitus
Tormenta quisquis sustinet.

Scalpri salubris ictibus,
Et tunsione plurima,
Fabri polita malleo
Hanc saxa molem construunt,
Aptisque juncta nexibus
Locantur in fastigio.

Decus Parenti debitum
Sit usquequaque Altissimo,
Natoque Patris unico,
Et inclyto Paraclito,
Cui laus, potestas, gloria
Aeterna sit per saecula.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Commune aut Festum}
Nocturn I.
Ant. Tollite * portas principes vestras, et elevamini portae aeternales
Psalmus 23 [1]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prælio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Tollite * portas principes vestras, et elevamini portae aeternales

 

Ant. Erit mihi * Dominus in Deum, et lapis iste vocabitur domus Dei
Psalmus 45 [2]
45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Erit mihi * Dominus in Deum, et lapis iste vocabitur domus Dei

 

Ant. Aedificavit * Moyses altare Domino Deo
Psalmus 47 [3]
47:1 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
47:2 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3 Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:6 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.
47:10 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia tua, Dómine.
47:11 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.
47:12 Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domus ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sæculum sæculi: * ipse reget nos in sæcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Aedificavit * Moyses altare Domino Deo

 

V. Domum tuam Domine decet sanctitudo.
R. In longitudinem dierum.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus. Amen.

Lectio 1
De libro Apocalypsis beati Joannis Apostoli.
Rev 21:9-11
9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo,
11 Habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. In dedicatione templi decantabat populus laudem:
* Et in ore eorum dulcis resonabat sonus.
V. Fundata est domus Domini supra verticem montium, et venient ad eam omnes Gentes.
R. Et in ore eorum dulcis resonabat sonus.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur. Amen

Lectio 2
Rev 21:12-15
12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël:
13 Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres.
14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Fundata est domus Domini supra verticem montium, et exaltata est super omnes colles:
* Et venient ad eam omnes Gentes, et dicent: Gloria tibi Domine.
V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
R. Et venient ad eam omnes Gentes, et dicent: Gloria tibi Domine.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rev 21:16-18
16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt.
17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Benedic Domine domum istam, quam sedificavi nomini tuo: venientium in loco isto
* Exaudi preces in excelso solio gloriae tuae.
V. Domine, si conversus fuerit populus tuus, et oraverit ad sanctuarium tuum.
R. Exaudi preces in excelso solio gloriae tuae.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Exaudi preces in excelso solio gloriae tuae.

 

Nocturn II.
Ant. Non est hic aliud, * nisi domus Dei, et porta caeli
Psalmus 83 [4]
83:1 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
83:2 Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
83:3 Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
83:4 Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
83:5 Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sæcula sæculórum laudábunt te.
83:6 Beátus vir, cujus est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
83:7 Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
83:9 Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Jacob.
83:10 Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
83:11 Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
83:12 Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
83:13 Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
83:13 Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Non est hic aliud, * nisi domus Dei, et porta caeli

 

Ant. Vidit Jacob scalam, * summitas ejus caelos tangebat, et descendentes Angelos, et dixit: Vere locus iste sanctus est
Psalmus 86 [5]
86:1 Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
86:2 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
86:3 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
86:4 Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Vidit Jacob scalam, * summitas ejus caelos tangebat, et descendentes Angelos, et dixit: Vere locus iste sanctus est

 

Ant. rexit Jacob lapidem in titulum, fundens oleum desuper
Psalmus 87 [6]
87:1 Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
87:2 Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam:
87:3 Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit.
87:4 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.
87:5 Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
87:6 Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis.
87:7 Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me.
87:8 Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
87:9 Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia.
87:10 Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas.
87:11 Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
87:12 Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne?
87:13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et justítia tua in terra obliviónis?
87:14 Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
87:15 Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me?
87:16 Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
87:17 In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
87:18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
87:19 Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. rexit Jacob lapidem in titulum, fundens oleum desuper

 

V. Domus mea.
R. Domus orationis vocabitur.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Ipsius pietas et misericordia nos adjuvet, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

 


V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. Amen.

Lectio 4
Ritus quos in consecrandis ecclesiis et altaribus Romana servat Ecclesia, beatus Silvester Papa primus instituit. Nam etsi jam ab Apostolorum tempore loca fuerunt Deo dicata, quae a quibusdam Oratoria, ab aliis Ecclesiae dicebantur, ubi collectae fiebant per unam sabbati, et christianus populus orare, Dei verbum audire, et Eucharistiam sumere solitus erat: non tamen illa adeo solemni ritu consecrabantur, nec in eis adhuc in titulum erectum erat altare, quod chrismate delibutum, Domini nostri Jesu Christi, qui altare, hostia et sacerdos noster est, figuram exprimeret.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Orantibus in loco isto,
* Dimitte peccata populi tui Deus, et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da gloriam in loco isto.
V. Qui regis Israel intende, qui deducis velut ovem Joseph, qui sedes super Cherubim.
R. Dimitte peccata populi tui Deus, et ostende eis viam bonam, per quam ambulent, et da gloriam in loco isto.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Christus perpetuae det nobis gaudia vitae. Amen.

Lectio 5
Sed ubi Constantinus imperator per baptismi sacramentum sanitatem salutemque consecutus est, tum primum lege ab eo lata concessum est toto orbe terram, Christiani ut ecclesias aedificarent: quos ille non solum edicto, sed etiam exemplo ad sacram aedificationem est cohortatus.
Nam et in suo Lateranensi palatio ecclesiam Salvatori dedicavit, et ei continentem basilicam nomine sancti Joannis Baptistae condidit, eo loco quo ipse, baptizatus a sancto Silvestro, a lepra mundatus est: quam idem Pontifex consecravit quinto Idus Novembris: cujus consecrationis memoria celebratur hodierno die, quo primum Romae publice ecclesia consecrata est, et imago Salvatoris in pariete depicta populo romano apparuit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. O quam metuendus est locus iste:
* Vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli.
V. Haec est domus Domini firmiter aedificata, bene fundata est supra firmam petram.
R. Vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli.

 

V. Jube domne, benedicere.
Benedictio. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. Amen.

Lectio 6
Quod si beatus Silvester postea in consecratione altaris Principis Apostolorum decrevit, ut deinceps nisi ex lapide altaria non aedificarentur, tamen basilicae Lateranensis altare fuit e ligno erectum: quod mirum non est.
Nam cum a sancto Petro usque ad Silvestrum, propter persecutiones, Pontifices certo loco consistere non possent: quocumque eos necessitas compulisset, sive in cryptas, sive in coemeteria, sive in aedes piorum, super illo altari ligneo ad arcae similitudinem concavo, sacra faciebant. Quo altari sanctus Silvester, reddita Ecclesiae pace, honoris causa Principis Apostolorum, qui in illo sacrificasse dicitur, et reliquorum Pontificum, qui usque ad id tempus ad mysteria conficienda eo usi fuerant, in Lateranensi prima ecclesia collocato, sancivit ne quisquam in eo, praeter Romanum Pontificem, Missam deinceps celebraret. Eamdem ecclesiam incendiis, vastationibus, terrae insuper motibus disjectam eversamque, ac sedula Summorum Pontificum cura reparatam, nova postmodum molitione restitutam, Benedictus decimus tertius Pontifex Maximus ordinis Praedicatorum, die vigesima octava Aprilis anni millesimi septingentesimi vigesimi sexti, ritu solemni consecravit, ejusque celebritatis memoriam hac die recolendam statuit. Quod autem Pius nonus perficiéndum censúerat, Leo décimus tértius cellam máximam, vetustáte fatiscéntem, ingénti molitióne producéndam laxandámque curávit; vetus musívum, multis jam ántea pártibus instaurátum, ad antíquum exémplar restítui et in novam ábsidem, ópere cultúque magnífico exornátam, transférri; aulam transvérsam, laqueári et contignatióne reféctis, expolíri jussit, anno millésimo octingentésimo octuagésimo quarto; sacrário, æde canonicórum, perpetuáque ad baptistérium Constantiniánum pórticu adjéctis.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino:
* Vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.
V. Cumque evigilasset Jacob de somno, ait.
R. Vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.

 

Nocturn III.
Ant. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur
Psalmus 90 [7]
90:1 Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cæli commorábitur.
90:2 Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: * Deus meus sperábo in eum.
90:3 Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, * et a verbo áspero.
90:4 Scápulis suis obumbrábit tibi: * et sub pennis ejus sperábis.
90:5 Scuto circúmdabit te véritas ejus: * non timébis a timóre noctúrno,
90:6 A sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: * ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
90:7 Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquábit.
90:8 Verúmtamen óculis tuis considerábis: * et retributiónem peccatórum vidébis.
90:9 Quóniam tu es, Dómine, spes mea: * Altíssimum posuísti refúgium tuum.
90:10 Non accédet ad te malum: * et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
90:11 Quóniam Ángelis suis mandávit de te: * ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
90:12 In mánibus portábunt te: * ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
90:13 Super áspidem, et basilíscum ambulábis: * et conculcábis leónem et dracónem.
90:14 Quóniam in me sperávit, liberábo eum: * prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
90:15 Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: * cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum et glorificábo eum.
90:16 Longitúdine diérum replébo eum: * et osténdam illi salutáre meum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur

 

Ant. Templum Domini * sanctum est, Dei structura est, Dei aedificatio est
Psalmus 95 [8]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Templum Domini * sanctum est, Dei structura est, Dei aedificatio est

 

Ant. Benedicta * gloria Domini, de loco sancto suo, alleluia
Psalmus 98 [9]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Benedicta * gloria Domini, de loco sancto suo, alleluia

 

V. Haec est domus Domini firmiter aedificata.
R. Bene fundata est supra firmam petram.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 
V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Evangelica lectio sit nobis salus et protectio. Amen.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Luke 19:1-10
In illo tempore: Ingressus Jesus perambulabat Jericho. Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives.
Et reliqua.

Homilia sancti Ambrosii Episcopi.
Lib. 8. in Luc. prope finem.
Zachaeus statura pusillus, hoc est, nulla nobilitatis ingenitas dignitate sublimis, exiguus meritis sicut populus nationum, audito Domini Salvatoris adventu, quem sui non receperant, videre cupiebat. Sed nemo facile Jesum videt: nemo potest Jesum videre constitutus in terra. Et quia non prophetas, non legem habebat, tamquam formae gratiam naturalis, ascendit in sycomorum, vanitatem scilicet Judaeorum vestigio suo proterens, errata quoque corrigens superioris aetatis: et ideo Jesum in interioris domus recepit hospitio.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Domus mea, domus orationis vocabitur, dicit Dominus: in ea omnis qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit:
* Et pulsanti aperietur.
V. Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis.
R. Et pulsanti aperietur.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Quorum festum colimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 8
Et bene ascendit in arborem, ut arbor bona bonos fructus faceret: ac naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus in bonam olivam, fructum posset legis afferre. Radix enim sancta, etsi rami imitiles: quorum infructuosam gloriam plebs Gentium fide resurrectionis, quasi quadam corporis elevatione transcdndit. Zachaeus ergo in sycomoro, caecus in via: quorum alterum Dominus miseraturus expectat, alterum mansionis suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, apud alterum se non invitatus invitat. Sciebat enim liberem hospitii sui esse mercedem. Sed tamen, etsi nondum vocem invitantis audierat, jam viderat affectum.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Lapides pretiosi omnes muri tui:
* Et turres Jerusalem gemmis aedificabuntur.
V. Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circiutus muri ejus.
R. Et turres Jerusalem gemmis aedificabuntur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et turres Jerusalem gemmis aedificabuntur.

 

V. Jube domne benedicere.
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 9
Verum ne caecum illum tamquam fastidiosi pauperum cito reliquisse videamur, et transisse ad divitem, expectemus eum, quia expectavit et Dominus: interrogemus eum, quia interrogavit et Christus. Nos interrogemus, quia nescimus: ille quia noverat. Nos interrogemus, ut sciamus unde iste curatus sit: ille interrogavit, ut in uno plures disceremus, unde Dominum videre mereamur.
Interrogavit enim, ut crederemus, neminem nisi confitentem posse salvari.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui nobis per singulos annos hujus sancti templi tui consecrationis reparas diem, et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes: exaudi preces populi tui, et praesta; ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse laetetur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.