www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Laudemus Deum nostrum * In confessione beati Martini.
Ant. Laudemus Deum nostrum * In confessione beati Martini.
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Laudemus Deum nostrum * In confessione beati Martini.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. In confessione beati Martini.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Laudemus Deum nostrum * In confessione beati Martini.
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. In confessione beati Martini.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant. Laudemus Deum nostrum * In confessione beati Martini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. In confessione beati Martini.
Ant. Laudemus Deum nostrum * In confessione beati Martini.

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Iste confessor Domini colentes
Quem pie laudant populi per orbem:
Hac die laetus meruit supremos
Laudis honores.

Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobriam duxit sine labe vitam,
Donec humanos animavit aurae
Spiritus artus.

Cujus ob praestans meritum frequenter,
Aegra quae passim jacuere membra,
Viribus morbi domitis, saluti
Restituuntur.

Noster hinc illi chorus obsequentem
Concinit laudem celebresque palmas;
Ut piis ejus precibus juvemur
Omne per aevum.

Sit salus illi, decus, atque virtus,
Qui super coeli solio coruscans,
Totius mundi seriem gubernat
Trinus et unus.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I

 

Ant. Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
1:6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit

 

Ant. Sanctae Trinitatis fidem Martinus confessus est, et baptismi gratiam percepit
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt Gentes: * pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Sanctae Trinitatis fidem Martinus confessus est, et baptismi gratiam percepit

 

Ant. Ego signo crucis, non clypeo protectus, aut galea, hostium cuneos penetrabo securus
Psalmus 3 [3]
3:1 Dómine quid multiplicáti sunt qui tribulant me qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:3 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Ego signo crucis, non clypeo protectus, aut galea, hostium cuneos penetrabo securus

 

Ant. Confido in Domino, quod filia mea precibus tuis reddenda sit sanitati
Psalmus 4 [4]
4:1 Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quæritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Confido in Domino, quod filia mea precibus tuis reddenda sit sanitati

 

Ant. Tetradius cognita Dei virtute, ad baptismi gratiam pervenit
Psalmus 5 [5]
5:1 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllige clamórem meum.
5:2 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:3 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:4 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:5 Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi ante óculos tuos.
5:6 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * júdica illos, Deus.
5:12 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:13 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:14 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces justo.
5:15 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Tetradius cognita Dei virtute, ad baptismi gratiam pervenit

 

Ant. O ineffabilem virum, per quem nobis tanta miracula coruscant
Psalmus 8 [6]
8:1 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:7 Omnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:8 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:9 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. O ineffabilem virum, per quem nobis tanta miracula coruscant

 

Ant. Dominus Jesus Christus non purpuratum, aut diademate renitentem se venturum esse praedixit
Psalmus 10 [7]
10:1 In Domini confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:2 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:3 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:4 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Dominus Jesus Christus non purpuratum, aut diademate renitentem se venturum esse praedixit

 

Ant. Sacerdos Dei Martine, aperti sunt tibi caeli, et regnum Patris mei
Psalmus 14 [8]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:4 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:5 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:6 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:7 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Sacerdos Dei Martine, aperti sunt tibi caeli, et regnum Patris mei

 

Ant. Sacerdos Dei Martine, pastor egregie, ora pro nobis Deum
Psalmus 20 [9]
20:1 Dómine in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:2 Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
20:3 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:4 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sæculum, et in sæculum sæculi.
20:5 Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:6 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sæculum sæculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:7 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:8 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:9 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:10 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:11 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:12 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:13 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Sacerdos Dei Martine, pastor egregie, ora pro nobis Deum

 

V. Tu es sacerdos in aeternum.
R. Secundum ordinem Melchisedech.

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. A vinculis peccatorum nostrorum absolvat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

 
V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De Epistola prima beati Pauli Apostoli ad Timotheum.
1 Tim 3:1-7
1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3 Non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
4 Suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
5 Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit?
6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Hic est Martinus electus Dei Pontifex, cui Dominus post Apostolos tantam gratiam conferre dignatus est,
* Ut in virtute Trinitatis Deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus.
V. Sanctae Trinitatis fidem Martinus confessus est.
R. Ut in virtute Trinitatis Deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus.

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Cujus festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
De Epistola ad Titum.
Titus 1:7-11
7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
8 Sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
9 Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
10 Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
11 Quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.
Titus 2:1-8
1 Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam:
2 Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
3 Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
4 Ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
5 Prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
7 In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
8 Verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. O beatum virum Martinum Antistitem,
* Qui nec mori timuit, nec vivere recusavit!
V. Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat voluntas tua.
R. Qui nec mori timuit, nec vivere recusavit!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Qui nec mori timuit, nec vivere recusavit!

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Martínus, Sabáriæ in Pannónia natus, cum décimum attigísset annum, invítis paréntibus ad ecclésiam confúgiens, in catechumenórum númerum adscríbi vóluit. Aduléscens quíndecim annórum in milítiam proféctus, primum in Constántii, deínde Juliáni exércitu militávit. Decem et octo annos natus, Ambiáni partem clámydis cuídam páuperi donásset, mira exínde Iesu Christi apparitióne recreátus, álacri ánimo baptízmum suscépit; tum, relícta militári vita, ab Hilário Pictaviénsi epíscopo in acolythórum númerum est recéptus. Póstea factus epíscopus Turonénsis, monastérium ædificávit, ubi cum octogínta mónachis sanctíssime aliquámdiu vixit. Qui, cum ad Candacénsem vicum suæ diœcésis in gravem febrim incidísset, suórum miserátus disciplórum, sic Deum rogábat : Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem. Mox instánte jam morte, viso humáni géneris hoste, Quid, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me funéste repéries.
Ea in voce, unum et octogínta annos natus, multis miráculis gloriósus, ánimam Deo réddidit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra virtute subsistimus: concede propitius; ut intercessione beati Martini Confessoris tui atque Pontificis contra omnia adversa muniamur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.