www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD LAUDES

Incipit
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Exaltate * Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius
Psalmus 98 [1]
98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
98:4 Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
98:7 Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
98:8 Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
98:9 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
98:10 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Exaltate * Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius

 

Ant. Eripe me * de inimicis meis Domine, ad te confugi
Psalmus 142 [2]
142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua justítia.
142:2 Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
142:4 Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sæculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
142:6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
142:8 Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
142:9 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
142:10 Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
142:11 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
142:12 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
142:13 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
142:14 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Eripe me * de inimicis meis Domine, ad te confugi

 

Ant. Benedixisti * Domine terram tuam: remisisti iniquitatem plebis tuae
Psalmus 84 [3]
84:1 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
84:2 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:3 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
84:4 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
84:5 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
84:6 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
84:7 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
84:8 Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
84:9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt.
84:12 Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Benedixisti * Domine terram tuam: remisisti iniquitatem plebis tuae

 

Ant. In Domino justificabitur * et laudabitur omne semen Israel
Canticum Isaiae [4]
(Canticum Isaiae * Isa 45:15-30)
45:15 Vere tu es Deus abscónditus, * Deus Israël, Salvátor.
45:16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: * simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum.
45:17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna: * non confundémini, et non erubescétis usque in sæculum sæculi.
45:18 Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, * ipse Deus formans terram, et fáciens eam, ipse plastes ejus:
45:19 Non in vanum creávit eam, ut habitarétur, formávit eam: * Ego Dóminus, et non est álius.
45:20 Non in abscóndito locútus sum, * in loco terræ tenebróso:
45:21 Non dixi sémini Jacob frustra: Quærite me: * ego Dóminus loquens justítiam, annúntians recta.
45:22 Congregámini, et veníte, et accédite simul * qui salváti estis ex géntibus:
45:23 Nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, * et rogant deum non salvántem.
45:24 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul: * Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
45:25 Numquid non ego Dóminus, et non est ultra Deus absque me? * Deus justus, et salvans non est præter me.
45:26 Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ: * quia ego Deus, et non est álius.
45:27 In memetípso jurávi, egrediétur de ore meo justítiæ verbum, * et non revertétur:
45:28 Quia mihi curvábitur omne genu, * et jurábit omnis lingua.
45:29 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt justítiæ et impérium: * ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei.
45:30 In Dómino justificábitur, et laudábitur * omne semen Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In Domino justificabitur * et laudabitur omne semen Israel

 

Ant. Lauda * Jerusalem Dominum
Psalmus 147 [5]
147:1 Lauda, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
147:2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
147:3 Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
147:4 Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.
147:5 Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
147:6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
147:7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
147:8 Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.
147:9 Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Lauda * Jerusalem Dominum

 

Capitulum Hymnus Versum {ex Commune aut Festum}
Sir 31;8-9
Beatus vir, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.
R. Deo gratias

Hymnus
Jesu, corona celsior,
Et veritas sublimior,
Qui confitenti servulo
Reddis perenne praemium:

Da supplicanti coetui,
Hujus rogatu, noxii
Remissionem criminis,
Rumpendo nexum vinculi.

Anni reverso tempore,
Dies refulsit lumine,
Quo Sanctus hic de corpore
Migravit inter sidera.

Hic vana terrae gaudia,
Et luculenta praedia,
Polluta sorde deputans,
Ovans tenet coelestia.

Te Christe Rex piissime,
Hic confitendo jugiter,
Calcavit artes daemonum,
Saevumque averna principem.

Virtute clarus, et fide,
Confessione sedulus,
Jejuna membra deferens,
Dapes supernas obtinet.

Proinde te piissime
Precamur omnes supplices:
Nobis ut hujus gratia
Poenas remittas debitas.

* Patri perennis gloria,
Natoque Patris Unico,
Sanctoque sit Paraclito,
Per omne semper saeculum,
Amen.

V. Justum deduxit Dominus per vias rectas.
R. Et ostendit illi regnum Dei.

 

Canticum Benedictus {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Euge serve bone * et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.
(Canticum Zachariae * Luc. 1:68-79)
1:68 Benedictus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum ejus:
1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
1:73 Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
1:75 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. Euge serve bone * et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.

Preces Feriales{omittitur}

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui dispositione mirabili infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas: concede propitius humilitati nostrae; ut piis beati Didaci Confessoris tui precibus, ad perennem in caelis gloriam sublimari mereamur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusio
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.