www.maranatha.it/mobile

BREVIARIUM
ROMANUM

 

AD MATUTINUM

Incipit
V. Domine labia + mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus + in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Alleluia

 

Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Elisabeth
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Elisabeth
Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Elisabeth
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant. In confessione beatae Elisabeth
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster; nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Elisabeth
Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant. In confessione beatae Elisabeth
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Elisabeth
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Ant. In confessione beatae Elisabeth
Ant. Laudemus Deum nostrum, * In confessione beatae Elisabeth

 

Hymnus {ex Commune aut Festum}
Hujus oratu Deus alme nobis
Debitas poenas scelerum remitte:
Ut tibi puro resonemus almum
Pectore carmen.

Sit decus Patri, genitusque Proli,
Et tibi compar utriusque virtus
Spiritus semper, Deus unus omni
Temporis aevo.
Amen.

 

Psalmi cum lectionibus {Antiphonas ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I

 

Ant. In Deo salutare meum * et gloria mea et spes mea in Deo est
Psalmus 61 [1]
61:1 Nonne Deo subjécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
61:2 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
61:3 Quoúsque irrúitis in hóminem? interfícitis univérsi vos: * tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
61:4 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
61:5 Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
61:6 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adjútor meus, non emigrábo.
61:7 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
61:8 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adjútor noster in ætérnum.
61:9 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
61:10 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
61:11 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque juxta ópera sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In Deo salutare meum * et gloria mea et spes mea in Deo est

 

Ant. Videte opera Domini * et auditam facite vocem laudis eius
Psalmus 65(1-12) [2]
65:1 Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: * date glóriam laudi ejus.
65:2 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:3 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
65:4 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
65:5 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
65:6 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi ejus super Gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:7 Benedícite, Gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis ejus,
65:8 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
65:9 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
65:10 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:11 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Videte opera Domini * et auditam facite vocem laudis eius

 

Ant. Audite omnes * qui timetis Deum, quanta fecit animae meae
Psalmus 65(13-20) [3]
65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Audite omnes * qui timetis Deum, quanta fecit animae meae

 

Ant. Exurgat Deus * et dissipentur inimici eius
Psalmus 67(1-11) [4]
67:1 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.
67:2 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:3 Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * delecténtur in lætítia.
67:4 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
67:5 Exsultáte in conspéctu ejus: * turbabúntur a fácie ejus, patris orphanórum et júdicis viduárum.
67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Exurgat Deus * et dissipentur inimici eius

 

Ant. Deus noster * Deus salvos faciendi, et Domini sunt exitus mortis
Psalmus 67(12-24) [5]
67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et spéciei domus divídere spólia.
67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi ejus in pallóre auri.
67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
67:20 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:21 Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
67:22 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
67:23 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Deus noster * Deus salvos faciendi, et Domini sunt exitus mortis

 

Ant. In excelsiis * benedicite Domino Deo
Psalmus 67(25-36) [6]
67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
67:26 Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus: * in médio juvenculárum tympanistriárum.
67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28 Ibi Bénjamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29 Príncipes Juda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
67:31 A templo tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus ejus Deo.
67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus.
67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. In excelsiis * benedicite Domino Deo

 

Ant. Salvum me fac * Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
Psalmus 68(1-13) [7]
68:1 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
68:2 Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3 Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
68:6 Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
68:7 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
68:8 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum
68:9 Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
68:10 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
68:11 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
68:12 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
68:13 Et opérui in jejúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
68:13 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
68:13 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Salvum me fac * Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

 

Ant. Propter inimicos meos * eripe me Domine
Psalmus 68(14-29) [8]
68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
68:22 Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
68:23 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
68:24 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
68:25 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
68:26 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
68:27 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
68:28 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
68:29 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in justítiam tuam.
68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum justis non scribántur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Propter inimicos meos * eripe me Domine

 

Ant. Quaerite Dominum * et vivet anima vestra
Psalmus 68(30-37) [9]
68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * magnificábo eum in laude:
68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quærite Deum, et vivet ánima vestra.
68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Juda.
68:37 Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37 Et semen servórum ejus possidébit eam: * et qui díligunt nomen ejus, habitábunt in ea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Ant. Quaerite Dominum * et vivet anima vestra

 

V. Laudabo nomen Domini
R. Et magnificabo eum in laude

 

Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V. Et ne nos inducas in tentationem:
R. Sed libera nos a malo.
Absolutio. Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 
V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ille nos benedicat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
Incipit Amos Propheta
Amos 1:1-2
1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israël in diebus Oziae, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terraemotus.
2 Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra majestate ejus:
* Et ea, quae sub ipso erant, replebant templum.
V. Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri.
R. Et ea, quae sub ipso erant, replebant templum.

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Cujus festum colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.

Lectio 2
Amos 1:3-5
3 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
4 Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad.
5 Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus.
Amos 1:6-8
6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea.
7 Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus.
8 Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

R. Aspice Domine, quia facta est desolata civitas plena divitiis, sedet in tristitia domina Gentium:
* Non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster.
V. Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus.
R. Non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster.

 

V. Jube, Domine, benedicere
Benedictio. Ad societatem civium supernorum perducat nos Rex Angelorum. Amen.

Lectio 3
Elísabeth, Andréæ regis Hungáriæ fília, ab infántia timére Deum cœpit : et, crescens ætáte, crevit étiam pietáte. Ludovíco Lantgrávio Hássiæ et Thuríngiæ in cónjugem copuláta, non minóri cura, quæ Dei quam quæ viri sui erant, exsequebátur. Oratióni assídue incúmbens et misericórdiæ opéribus dédita, víduis, pupíllis, ægrótis, egéntibus sédulo inserviébat, in quorum étiam levámen insígne xenodochíum constrúxit. Defúncto cónjuge, ut Deo libérius servíret, vili túnica indúta est, atque, órdinem Pœniténtium sancti Francísci ingréssa, patiéntiæ et humilitátis virtúte máxime enítuit. Nam bonis ómnibus exúta, a própriis dómibus ejécta, ab ómnibus derelícta, contumélias, irrisiónes, obtrectatiónes invícto ánimo tolerávit, ádeo ut summópere gaudéret se tália pro Deo pati. Cum tandem in sanctis opéribus vitam religiosíssime transegísset, obdormívit in Dómino. Eam, miráculis claram, Gregórius nonus in Sanctórum númerum rétulit.
V. Tu autem Domine miserere nobis.
R. Deo gratias

Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.

Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Omit sequentibus nisi Laudes separandum est

 

Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Tuorum corda fidelium Deus miserator illustra: et beatae Elisabeth precibus gloriosis fac nos prospera mundi despicere; et coelesti semper consolatione gaudere.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Domine exaudi orationem meam
R. Et clamor meus ad te veniat

 

Conclusion
V. Benedicamus Domino
R. Deo gratias
V. Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.