Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Commune aut Festum}
Ant.
Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Ant.
Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Venite adoremus.
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Venite adoremus.
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant
corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Venite adoremus.
Ant.
Regem Confessorum Dominum, * Venite adoremus.
Hymnus
{ex Commune aut Festum}
Iste
confessor Domini colentes
Quem pie laudant populi per orbem:
Hac die laetus meruit supremos
Laudis honores.
Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobriam duxit sine labe vitam,
Donec humanos animavit aurae
Spiritus artus.
Cujus ob praestans meritum frequenter,
Aegra quae passim jacuere membra,
Viribus morbi domitis, saluti
Restituuntur.
Noster hinc illi chorus obsequentem
Concinit laudem celebresque palmas;
Ut piis ejus precibus juvemur
Omne per aevum.
Sit salus illi, decus, atque virtus,
Qui super coeli solio coruscans,
Totius mundi seriem gubernat
Trinus et unus.
Amen.
Psalmi cum lectionibus
{Antiphonas ex Psalterio secundum temporum}
Nocturn I
Ant.
In Deo salutare meum * et gloria mea et spes mea in Deo est
Psalmus 61
[1]
61:1
Nonne Deo subjécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
61:2
Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non
movébor ámplius.
61:3
Quoúsque irrúitis in hóminem? interfícitis univérsi vos: *
tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
61:4
Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti:
* ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
61:5
Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso
patiéntia mea.
61:6
Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adjútor meus, non
emigrábo.
61:7
In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes
mea in Deo est.
61:8
Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo
corda vestra: * Deus adjútor noster in ætérnum.
61:9
Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in
statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
61:10
Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: *
divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
61:11
Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est,
et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque juxta
ópera sua.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
In Deo salutare meum * et gloria mea et spes mea in Deo est
Ant.
Videte opera Domini * et auditam facite vocem laudis eius
Psalmus 65(1-12)
[2]
65:1
Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: * date
glóriam laudi ejus.
65:2
Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in
multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
65:3
Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini
tuo.
65:4
Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super
fílios hóminum.
65:5
Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: *
ibi lætábimur in ipso.
65:6
Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi ejus super Gentes
respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
65:7
Benedícite, Gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem
laudis ejus,
65:8
Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem
pedes meos.
65:9
Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut
examinátur argéntum.
65:10
Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso
nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
65:11
Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in
refrigérium.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Videte opera Domini * et auditam facite vocem laudis eius
Ant.
Audite omnes * qui timetis Deum, quanta fecit animae meae
Psalmus
65(13-20) [3]
65:13
Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea,
quæ distinxérunt lábia mea.
65:14
Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
65:15
Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam
tibi boves cum hircis.
65:16
Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta
fecit ánimæ meæ.
65:17
Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
65:18
Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
65:19
Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
65:20
Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et
misericórdiam suam a me.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Audite omnes * qui timetis Deum, quanta fecit animae meae
Ant.
Exurgat Deus * et dissipentur inimici eius
Psalmus 67(1-11)
[4]
67:1
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, * et fúgiant qui
odérunt eum, a fácie ejus.
67:2
Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis,
sic péreant peccatóres a fácie Dei.
67:3
Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * delecténtur
in lætítia.
67:4
Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus: * iter fácite ei, qui
ascéndit super occásum:
(fit reverentia)
Dóminus nomen illi.
67:5
Exsultáte in conspéctu ejus: * turbabúntur a fácie ejus, patris
orphanórum et júdicis viduárum.
67:6
Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus
moris in domo:
67:7
Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui
exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
67:8
Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum
pertransíres in desérto:
67:9
Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israël.
67:10
Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et
infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
67:11
Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua
páuperi, Deus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Exurgat Deus * et dissipentur inimici eius
Ant.
Deus noster * Deus salvos faciendi, et Domini sunt exitus mortis
Psalmus
67(12-24) [5]
67:12
Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
67:13
Rex virtútum dilécti dilécti: * et spéciei domus divídere spólia.
67:14
Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, *
et posterióra dorsi ejus in pallóre auri.
67:15
Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in
Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
67:16
Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes
coagulátos?
67:17
Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim
Dóminus habitábit in finem.
67:18
Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus
in eis in Sina in sancto.
67:19
Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in
homínibus.
67:20
Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
67:21
Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis
Deus salutárium nostrórum.
67:22
Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus
mortis.
67:23
Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem
capílli perambulántium in delíctis suis.
67:24
Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum
maris:
67:24
Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex
inimícis, ab ipso.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Deus noster * Deus salvos faciendi, et Domini sunt exitus mortis
Ant.
In excelsiis * benedicite Domino Deo
Psalmus
67(25-36) [6]
67:25
Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei
qui est in sancto.
67:26
Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus: * in médio
juvenculárum tympanistriárum.
67:27
In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
67:28
Ibi Bénjamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
67:29
Príncipes Juda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes
Néphtali.
67:30
Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es
in nobis.
67:31
A templo tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
67:32
Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis
populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
67:33
Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: *
Æthiópia prævéniet manus ejus Deo.
67:34
Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
67:35
Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
67:36
Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super
Israël, * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus.
67:36
Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem,
et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
In excelsiis * benedicite Domino Deo
Ant.
Salvum me fac * Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam
meam
Psalmus 68(1-13)
[7]
68:1
Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam
meam. ‡
68:2
Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
68:3
Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
68:4
Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt
óculi mei, dum spero in Deum meum.
68:5
Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me
gratis.
68:6
Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injúste: * quæ
non rápui, tunc exsolvébam.
68:7
Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt
abscóndita.
68:8
Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine
virtútum
68:9
Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
68:10
Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio
fáciem meam.
68:11
Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis
matris meæ.
68:12
Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium
tibi cecidérunt super me.
68:13
Et opérui in jejúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium
mihi.
68:13
Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in
parábolam.
68:13
Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me
psallébant qui bibébant vinum.
68:13
Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti,
Deus.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salvum me fac * Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam
meam
Ant.
Propter inimicos meos * eripe me Domine
Psalmus
68(14-29) [8]
68:14
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis
tuæ:
68:15
Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui
odérunt me, et de profúndis aquárum.
68:16
Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: *
neque úrgeat super me púteus os suum.
68:17
Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
68:18
Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor,
velóciter exáudi me.
68:19
Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe
me.
68:20
Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam
meam.
68:21
In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium
exspectávit cor meum, et misériam.
68:22
Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui
consolarétur, et non invéni.
68:23
Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me
acéto.
68:24
Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes,
et in scándalum.
68:25
Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper
incúrva.
68:26
Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat
eos.
68:27
Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit
qui inhábitet.
68:28
Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem
vúlnerum meórum addidérunt.
68:29
Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in
justítiam tuam.
68:29
Deleántur de libro vivéntium: * et cum justis non scribántur.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Propter inimicos meos * eripe me Domine
Ant.
Quaerite Dominum * et vivet anima vestra
Psalmus
68(30-37) [9]
68:30
Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
68:31
Laudábo nomen Dei cum cántico: * magnificábo eum in laude:
68:32
Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et
úngulas.
68:33
Vídeant páuperes et læténtur: * quærite Deum, et vivet ánima
vestra.
68:34
Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non
despéxit.
68:35
Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
68:36
Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes
Juda.
68:37
Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
68:37
Et semen servórum ejus possidébit eam: * et qui díligunt nomen
ejus, habitábunt in ea.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Quaerite Dominum * et vivet anima vestra
V.
Laudabo nomen Domini
R.
Et magnificabo eum in laude
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et miserere nobis:
Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula
saeculorum. Amen.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ille nos benedicat, qui sine fine
vivit et regnat. Amen.
Lectio 1
Incipit Aggeus Propheta
Hag 1:1-2
1
In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis,
factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel,
filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec,
sacerdotem magnum, dicens:
2
Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum
venit tempus domus Domini aedificandae.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et
plena erat omnis terra majestate ejus:
* Et ea, quae sub ipso erant, replebant templum.
V.
Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri.
R.
Et ea, quae sub ipso erant, replebant templum.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Cujus festum
colimus, ipse intercedat pro nobis ad Dominum. Amen.
Lectio 2
Hag 1:3-6
3
Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens:
4
Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et
domus ista deserta?
5
Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super
vias vestras.
6
Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis
satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et
non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in
sacculum pertusum.
Hag 1:7-10
7
Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias
vestras;
8
Ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum: et
acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.
9
Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis
in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus
exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis
unusquisque in domum suam.
10
Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et
terra prohibita est ne daret germen suum:
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Aspice Domine, quia facta est desolata civitas plena divitiis,
sedet in tristitia domina Gentium:
* Non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster.
V.
Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus.
R.
Non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Non est qui consoletur eam, nisi tu Deus noster.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ad societatem civium supernorum
perducat nos Rex Angelorum. Amen.
Lectio 3
Silvéster, Auximi in Picéno nóbili génere ortus, puerílem ætátem
lítteris ac bonis móribus mirífice exornávit.
Sacris lítteris rite
imbútus et canónicus factus, exémplo et sacris conciónibus
pópulo opem tulit. Inter funus nóbilis cujúsdam defúncti, in
apérto túmulo formósi viri suíque propínqui defórme cadáver
conspíciens : Ego, inquit, sum, quod hic fuit ; quod hic est,
ego ero. Et mox in solitúdinem, majóris perfectiónis stúdio,
secéssit, ibíque vigíliis, oratiónibus jejuniísque déditus fuit.
Ut autem magis latéret hómines, várias mutávit sedes, ac tandem
ad montem Fanum, locum eo témpore desértum, in honórem sancti
Benedícti templum eréxit, congregationísque Silvestrinórum
fundaménta jecit. Ibi mira sanctitáte mónachis præfúlsit ;
spíritu prophetíæ, potestáte in dæmones aliísque donis enítuit,
quæ semper profúnda humilitáte conservávit.
Obdormívit in Dómino, anno salútis
millésimo ducentésimo sexagésimo séptimo.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
Te Deum
Te
Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Sequens versus dicitur flexis
genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine
redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine
peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus
in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio Sanctorum}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Clementissime Deus, sanctum Silvestrum Abbatem, seculi hujus
vanitatem in aperto tumulo pie meditantem, ad eremum vocare, et
praclaris vitae meritis decorare dignatus es: supplices
exoramus; ut, ejus exemplo terrena despicientes, tui consortio
perfruamur aeterno.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |