Incipit
V.
Domine labia +
mea aperies.
R.
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V.
Deus +
in adjutorium meum
intende.
R.
Domine, ad adjuvandum me festina.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Alleluia
Invitatorium
{Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant.
Ave Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Ant.
Ave Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Venite,
exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: praeoccupemus
faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.
Ant.
Ave Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Quoniam
Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non
repellet Dominus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines
terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Ant.
Dominus tecum.
Quoniam
ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt
manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus
coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus, Deus noster;
nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.
Ant.
Ave Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Hodie,
si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in
exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi
tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Ant.
Dominus tecum.
Quadraginta
annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant
corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira
mea: Si introibunt in requiem meam.
Ant.
Ave Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Dominus tecum.
Ant.
Ave Maria, gratia plena, * Dominus tecum.
Hymnus
{ex Proprio de Tempore}
Quem
terra, pontus, sidera
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam,
Claustrum Mariae bajulat.
Cui luna, sol, et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa caeli gratia,
Gestant puellae viscera.
Beata Mater munere,
Cujus supernus artifex
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Beata caeli nuntio,
Fecunda sancto Spiritu,
Desideratus gentibus,
Cujus per alvum fusus est,
Jesu tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.
Psalmi cum
lectionibus
{Antiphonas et Psalmi ex Proprio de Tempore}
Nocturn I
Ant.
Memor fuit in saeculum * testamenti sui Dominus Deus noster
Psalmus
104(1-15) [1]
104:1
Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter
Gentes ópera ejus.
104:2
Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
104:3
Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium
Dóminum.
104:4
Quærite Dóminum, et confirmámini: * quærite fáciem ejus semper.
104:5
Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et
judícia oris ejus.
104:6
Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
104:7
Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
104:8
Memor fuit in sæculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in
mille generatiónes:
104:9
Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
104:10
Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum
ætérnum:
104:11
Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
104:12
Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
104:13
Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum
álterum.
104:14
Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
104:15
Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte
malignári.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Memor fuit in saeculum * testamenti sui Dominus Deus noster
Ant.
Auxit Dominus * populum suum: et firmavit eum super inimicos
eius
Psalmus
104(16-27)
[2]
104:16
Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis
contrívit.
104:17
Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Joseph.
104:18
Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit
ánimam ejus * donec veníret verbum ejus.
104:19
Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum;
princeps populórum, et dimísit eum.
104:20
Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis
possessiónis suæ:
104:21
Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum: * et senes ejus
prudéntiam docéret.
104:22
Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Jacob áccola fuit in terra
Cham.
104:23
Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super
inimícos ejus.
104:24
Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus: * et dolum fácerent
in servos ejus.
104:25
Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
104:26
Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra
Cham.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Auxit Dominus * populum suum: et firmavit eum super inimicos
eius
Ant.
Eduxit Deus * populum suum in exsultatione, et electos suos in
laetitia
Psalmus
104(28-45)
[3]
104:28
Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes
suos.
104:29
Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
104:30
Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
104:31
Dixit, et venit coenomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
104:32
Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra
ipsórum.
104:33
Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit
lignum fínium eórum.
104:34
Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus:
104:35
Et comédit omne foenum in terra eórum: * et comédit omnem
fructum terræ eórum.
104:36
Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis
labóris eórum.
104:37
Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus
eórum infírmus.
104:38
Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor
eórum super eos.
104:39
Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis
per noctem.
104:40
Petiérunt, et venit cotúrnix: * et panem cæli saturávit eos.
104:41
Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
104:42
Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham,
púerum suum.
104:43
Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in
lætítia.
104:44
Et dedit illis regiónes Géntium: * et labóres populórum
possedérunt:
104:45
Ut custódiant justificatiónes ejus, * et legem ejus requírant.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Eduxit Deus * populum suum in exsultatione, et electos suos in
laetitia
Ant.
Salvavit eos Dominus * propter nomen suum
Psalmus
105(1-15) [4]
105:1
Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sæculum
misericórdia ejus.
105:2
Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes
ejus?
105:3
Beáti, qui custódiunt judícium, * et fáciunt justítiam in omni
témpore.
105:4
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos
in salutári tuo:
105:5
Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia
gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
105:6
Peccávimus cum pátribus nostris: * injúste égimus, iniquitátem
fécimus.
105:7
Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non
fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
105:8
Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
105:9
Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam
suam.
105:10
Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in
abýssis sicut in desérto.
105:11
Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu
inimíci.
105:12
Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
105:13
Et credidérunt verbis ejus: * et laudavérunt laudem ejus.
105:14
Cito fecérunt, oblíti sunt óperum ejus: * et non sustinuérunt
consílium ejus.
105:15
Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt
Deum in inaquóso.
105:15
Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in
ánimas eórum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Salvavit eos Dominus * propter nomen suum
Ant.
Obliti sunt Deum * qui salvabit eos
Psalmus
105(16-28)
[5]
105:16
Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
105:17
Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super
congregatiónem Abíron.
105:18
Et exársit ignis in synagóga eorum * flamma combússit peccatóres.
105:19
Et fecerunt vitulum in Choreb * et adoraverunt sculptile
105:20
Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdine vítuli comedéntis
foenum.
105:21
Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in
Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
105:22
Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus ejus,
stetísset in confractióne in conspéctu ejus:
105:23
Ut avérteret iram ejus ne dispérderet eos: * et pro níhilo
habuérunt terram desiderábilem:
105:24
Non credidérunt verbo ejus, et murmuravérunt in tabernáculis
suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
105:25
Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in
desérto:
105:26
Et ut dejíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos
in regiónibus.
105:27
Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia
mortuórum.
105:28
Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta
est in eis ruína.
105:28
Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
105:28
Et reputátum est ei in justítiam: * in generatiónem et
generatiónem usque in sempitérnum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Obliti sunt Deum * qui salvabit eos
Ant.
Cum tribularentur * vidit Dominus: et audivit orationem eum
Psalmus
105(29-48)
[6]
105:29
Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est
Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum ejus.
105:30
Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt Gentes, quas
dixit Dóminus illis.
105:31
Et commísti sunt inter Gentes, et didicérunt ópera eórum: et
serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in
scándalum.
105:32
Et immolavérunt fílios suos, * et filias suas dæmóniis.
105:33
Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum
et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
105:34
Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in
opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
105:35
Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus
est hereditátem suam.
105:36
Et trádidit eos in manus Géntium: * et domináti sunt eórum qui
odérunt eos.
105:37
Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub
mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
105:38
Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti
sunt in iniquitátibus suis.
105:39
Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
105:40
Et memor fuit testaménti sui: * et poenítuit eum secúndum
multitúdinem misericórdiæ suæ.
105:41
Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant
eos.
105:42
Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de
natiónibus:
105:43
Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
105:44
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum: *
et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Cum tribularentur * vidit Dominus: et audivit orationem eum
Ant.
Clamaverunt ad Dominum * et de necessitatibus eorum liberavit
eos
Psalmus
106(1-14) [7]
106:1
Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sæculum
misericórdia ejus.
106:2
Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci:
* et de regiónibus congregávit eos:
106:3
A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
106:4
Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis
habitáculi non invenérunt.
106:5
Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
106:6
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum erípuit eos.
106:7
Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem
habitatiónis.
106:8
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:9
Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit
bonis.
106:10
Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte
et ferro.
106:11
Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi
irritavérunt.
106:12
Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec
fuit qui adjuváret.
106:13
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum liberávit eos.
106:14
Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum
disrúpit.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Clamaverunt ad Dominum * et de necessitatibus eorum liberavit
eos
Ant.
Ipsi viderunt * opera Dei et mirabilia eius
Psalmus
106(15-30)
[8]
106:15
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:16
Quia contrívit portas æreas: * et vectes férreos confrégit.
106:17
Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter injustítias
enim suas humiliáti sunt.
106:18
Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt
usque ad portas mortis.
106:19
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum liberávit eos.
106:20
Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de
interitiónibus eórum.
106:21
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:22
Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera ejus in
exsultatióne.
106:23
Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis
multis.
106:24
Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.
106:25
Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus
ejus.
106:26
Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: *
ánima eórum in malis tabescébat.
106:27
Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia
eórum devoráta est.
106:28
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de
necessitátibus eórum edúxit eos.
106:29
Et státuit procéllam ejus in auram: * et siluérunt fluctus ejus.
106:30
Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum
voluntátis eórum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Ipsi viderunt * opera Dei et mirabilia eius
Ant.
Videbunt recti * et laetabuntur, et intelligent misericordia
Domini
Psalmus
106(31-43)
[9]
106:31
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus
fíliis hóminum.
106:32
Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum
laudent eum.
106:33
Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
106:34
Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in
ea.
106:35
Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in
éxitus aquárum.
106:36
Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem
habitatiónis.
106:37
Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt
fructum nativitátis.
106:38
Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et juménta eórum
non minorávit.
106:39
Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et
dolóre.
106:40
Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in
ínvio, et non in via.
106:41
Et adjúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
106:42
Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os
suum.
106:43
Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélliget misericórdias
Dómini.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula
saeculórum. Amen
Ant.
Videbunt recti * et laetabuntur, et intelligent misericordia
Domini
V.
Diffusa est gratia in labiis tuis.
R.
Propterea benedixit te Deus in aeternum.
Pater
noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
V.
Et ne nos inducas in tentationem:
R.
Sed libera nos a malo.
Absolutio.
Precibus et mortis beatae Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum,
perducat nos Dominus ad regna caelorum. R. Amen.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Nos cum prole pia benedicat Virgo
Maria.
Lectio 1
Incipit Malachias Propheta
Mal 1:1-4
1
Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiae.
2
Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: In quo dilexisti nos?
Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus: et dilexi Jacob,
3
Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et
haereditatem ejus in dracones deserti.
4
Quod si dixerit Idumaea: Destructi sumus, sed revertentes
aedificabimus quae destructa sunt: haec dicit Dominus exercituum:
Isti aedificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini
impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Laudabilis populus,
* Quem Dominus exercituum benedixit, dicens: Opus manuum mearum
tu es, haereditas mea Israel.
V.
Beata gens, cujus est Dominus Deus, populus electus in
haereditatem.
R.
Quem Dominus exercituum benedixit, dicens: Opus manuum mearum tu
es, haereditas mea Israel.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Ipsa Virgo
Virginum, intercedat pro nobis ad Dominum
Lectio 2
Mal 1:5-7
5
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus
super terminum Israël.
6
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego
sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor
meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui
despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen
tuum?
7
Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo
polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
R.
Angustiae mihi sunt unique, et quid eligam ignoro.
* Melius est mihi incidere in manus hominum, quam derelinquere
legem Dei mei.
V.
Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non
effugiam manus vestras.
R.
Melius est mihi incidere in manus hominum, quam derelinquere
legem Dei mei.
V.
Jube, Domine, benedicere
Benedictio.
Per Virginem Matrem,
concedat nobis Dominus salutem et pacem
Lectio 3
De Expositione S. Basilii Episcopi in Isaiam Prophetam.
In cap. 8. post
initium.
Accessi, inquit, ad Prophetissam, et in utero accepit, et
peperit filium. Quod Maria
Prophetissa fuerit, ad quam proxime accessit Isaias per
praenotionem spiritus, nemo contradixerit qui sit memor verborum
Mariae, quas prophetico afflata spiritu elocuta est. Quid enim
ait? Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quod si
animum accommodaveris universis ejus verbis; non utique per
dissidium negaveris eam fuisse Prophetissam quod Domini Spiritus
in eam supervenerit et virtus Altissimi obumbraverit ei.
V.
Tu autem Domine miserere nobis.
R.
Deo gratias
Te Deum
Te
Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem, omnis terra
veneratur.
Tibi omnes angeli,
tibi coeli et universae potestates:
Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus apostolorum chorus,
Te prophetarum laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae majestatis;
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Sequens versus dicitur flexis
genibus
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine
redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac
populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; et laudamus nomen tuum in
saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine
peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus
in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.
Omit sequentibus nisi
Laudes separandum est
Oratio
{ex Proprio de Tempore}
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Oremus
Concede nos famulos tuos, quaesumus Domine Deus, perpetua mentis
et corporis sanitate gaudere: et gloriosa Beatae Mariae semper
Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et
aeterna perfrui laetitia.
Per
Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et
regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula
saeculorum.
R.
Amen.
V.
Domine exaudi orationem meam
R.
Et clamor meus ad te veniat
Conclusion
V.
Benedicamus Domino
R.
Deo gratias
V.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace.
R.
Amen. |